Inimici. Hic exponit quomodo periit: et duo facit.
Primo assignat causam quare periit. Secundo modum, ibi, periit memoria. Causa quare periit, est, quia periit illud unde sibi voluit facere nomen.
Quandoque scilicet aliqui faciunt sibi nomen ex potentia militari et bellorum: unde Gen. 6: hi sunt potentes a saeculo viri famosi. Aliquando aedificando civitatem: Eccl. 40: aedificatio civitatis confirmabit nomen, et super hanc mulier immaculata computabitur: sicut nomen Romuli per Romam; sed dominus destruxit utrumque. Frameae, scilicet gladii, inimici, scilicet hominis, defecerunt in finem: Psal. 73: ibi confregit potentias.
Civitates eorum destruxisti: isa. 1: terra vestra deserta, civitates vestrae succensae igni.
Hic inimicus specialiter diabolus: Matth. 13: inimicus homo hoc fecit. Framea ejus, tentationes. Civitates, mala consilia, quibus utitur ad pervertendum bonos.