CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod felicitas secundum se delectabilis est.
Concordant autem etiam cum dicentibus felicitatem esse voluptatem vel non sine voluptate. Quod enim nos voluptatem, Graeci vocant AdminBookmark : quod nomen est aequivocum ad voluptatem, et ad delectationem. Apud nos enim voluptas delectatio corporalis vocatur. Delectatio autem commune nomen est ad delectationem corporalem, et animalem. Bi ergo qui voluptatem dixerunt esse summum bonum, ad hoc respexerunt, quod delectatio secundum causam provenit ex conjun- ctiorie convenientis, ut dicit Dionysius. Secundum effectum autem efficitur ex propria et connaturali operatione proprii et connaturalis habitus non impedita : secundum esse vero delectatio (ut dicit Michael Ephesius) diffusio naturae est et refloritio in conceptu et actu propriae et connaturalis operationis optimi secundum naturam.
Unde vita felicium in quantum felices sunt, secundum seipsam etiam est delectabilis.Delectari quidem enim animalium est, hoc est, de numero eorum quae spectant ad animam, et ad intrinseca bona. Unicuique autem est delectabile ad quod dicitur secundum nomen ab amicitia impositum, quod Graece significantius dicitur et intelligitur. Amicus enim talium existens AdminBookmark viocatur a AdminBookmark quod est
amor, et AdminBookmark quod est articulus praepositus, quod est talium : sicut enim dicit Boetius nihil appetitur vel amatur nisi per similitudinem quam amans habet ad illud : et ideo omne amatum amanti conveniens esse videtur delectabile, ut puta equus delectabilis amanti equum, qui in Graeco AdminBookmark quod est amor, et AdminBookmark quod est equus. Et spectaculum est delectabile amanti speculum, qui Graece AdminBookmark dicitur a AdminBookmark , et AdminBookmark quod est specu-
lum. Eodem igitur modo et justum delectabile est amanti justa,. Et universaliter virtus delectabilis est amanti virtutem. Amans enim justa AdminBookmark dicitur, et amans virtutem dicitur AdminBookmark : AdminBookmark vel AdminBookmark enim, justitia, et AdminBookmark dicitur virtus : sicut et AdminBookmark dicitur amator sapientiae, et AdminBookmark dicitur amator vini.
Si ergo unicuique est delectabile quod amat, maxime delectabile erit quod sua propria natura et dignitate ad amorem sui allicit. Hoc autem est optimum, quod diximus esse felicitatem. Alia enim quae ut nunc sunt delectabilia, vel alicui et non sunt delectabilia secundum propriam naturam, sed delectant secundum similitudinem quamdam quam per accidens ea habent ad ipsa, non per se delectabilia sunt. Et hoc probatur per hoc quod delectabilia sunt multis qui plebeii et sensum sequentes vocantur. Et haec ad invicem sibi adversantur et in uno, et in diversis. In uno quidem : quia quod hodie est delectabile, forte cras non erit delectabile. In diversis autem : quia quod uni est delectabile, alii est triste. Hoc autem ideo contingit, quod talia non natura propria delectabilia sunt, sed ut nunc et alicui, sicut diximus. Amantibus autem bonum honestum delectabilia sunt quae natura propria secundum se delectant. Talia autem maxime sunt operationes secundum virtutes. Ergo istae operationes secundum virtutes, et his delectabiles sunt qui amant eas, et secundum seipsas delectabiles sunt, et non secundum accidens : quia in natura propria habent unde delectent et amentur : sunt enim partes honesti. " Honestum autem est, ut dicit Tullius in fine primae Rhetoricae, quod sua naturali vi nos trahit, et sua propria dignitate allicit ad amandum et delectandum in ipso. " In accidentibus autem probatum est quod magis delectabile est bonum quod per se est, quam id quod accidens est. Ad hoc respicientes voluptatem dixerunt esse felicitatem, vel non sine voluptate, voluptatem delectationem esse ponentes.