Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Dicit igitur : " Die nobis, " familiaribus tuis. Joan. xv, 15 : Vos autem dixiamicos, quia omnia quaecumque audivi a Patre meo, nota feci vobis,
" Quando ista fient, " de templi destructione, quia scimus quod tunc nihil eis regnum tuum praevalebat. Act. i, 6 : Qui convenerant interrogabant eum, dicentes : Domine, si in tempore hoc restitues regnum Israel ?
" Et quod signum erit quando haec omnia incipient consummari ?" Omnia dicit, quia multa ad haec quae dicuntur exiguntur, in depressione potestatis, in amissione loci, in destitutione auxilii, et in destructione templi: et ideo dicit omnia.
In hoc autem discipuli laudantur quod desiderant finem Judaeae et mundi : quia pro hoc sciunt quod incipiet felicitas Sanctorum et beatitudo Eccle. v, 11 : Dulcis est somnus operanti, sive parum, sive multum comedat, hoc est, somnus aeternae contemplationis, sicut peregrinus quaerit viae terminum. Ad Hebr. XI, 13 et 14 : A longe promissiones adspicientes, et salutantes, et confitentes quia peregrini et hospites sunt super terram. Qui enim haec dicunt, significant se patriam inquirere. Sic mercenarius quaerit finem temporis laboris sub Job, VII, 2 et 3 : Sicut meroenarius praestolatur finem operis sui, sic et ego habui menses vacuos, et noctes laboriosas enumeravi mihi. Sic praegnans computat menses parturitionis suae, Joan. XVI, 21 : Mulier cum parit, tristitiam habet : cum autem pepererit puerum, jam non meminit pressurae propter gaudium, quia natus est homo in mundum.
" Et respondens Jesus, coepit dicere illis: Videte ne quis vos seducat:
Multi enim venient in nomine meo dicentes, quia ego sum : et multos seducent. "
" Et respondens Jesus, caepit, " quia propter infirmitatem discipulorum consummare dicenda non potuit, " illis di-oere, " Joan. XVI, 12: Adhuc multa habeo vobis dicere, sed non potestis portare modo,
" Videte, etc. "
Hic incipit pars in qua particulariter signa destructionis determinat.
Habet autem duas partes : in quarum prima ponuntur signa communia et adventus Domini ad judicium extremum, et destructionis Judaeae : in secund tem, specialia signa ponuntur adventus ad universale et ultimum judicium, ibi, v. 19 : " Erunt autem dies illi tribulationes tales, etc. "
Adhuc in prima harum primo ponit signa propinqua, ibi, v. 14 : " Cum antem videritis, etc. "
In primo duo facit: in quorum primo duo tangit signa tristitiae : et in secundo, intermisoet quaedam de consolatione, ibi, v. 10 : " Ei in omnes gentes, etc. "
Adhuc in prima triplicia signa inducit: quorum primum est, signum seductionis a veritate : secundum autem, signum commune de pacis impugnatione, ibi, v. 7 : " Cum audieritis autem, etc. " Tertium autem, signum speciale de fidelium admonitione et admonitionis ratione, ibi, in medio v. 7 : " Ne timueritis, etc. "
" Videte ne quis, " cujuscumque apparitionis in religione, " vos seducat, " ut a veritate fidei devietis. Ad Coloss. ii, 18 : Nemo vos seducat. II ad Thessal. II, 3 :. Ne quis vos seducat ullo modo,
" Multi enim venient. "
Ratio est admonitionis. Et bene dicit: " Multi, " quia in multa partiti. I Joan. IV, 1 : Multi pseudoprophetae exierunt in mundum. Sapient. , IV,3 : Multigena impiorum multitudo non erit utilis.
" Venient, " non missi a me. Joan. v, 43 : Ego veni in nomine Patris mei, et non accipiatis me : si alius venerit in nomine suo, illum accipietis, II ad Thessal. ii, 10 et 11 : Ideo mittet illis Deus opera-tionem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati. Ad Philip. III, 18 : Multi enim ambulant, quos saepe dicebam vobis,.., inimicos crucis Christi.
" In nomine meo, " hoc est, nomen meum invocantes et signa facientes. Matth. VII, 22 et 23 I Multi dicent mihi in illa die : Domine, Domine, nonne in nomine tuo prophetavimus, et in nomine tuo daemonia ejicimus, et in nomine tuo virtutes multas fecimus ? et tunc confitebor illis : Quia numquam novi vos.
" Dicentes, " ex praesumptione, " quia ego sum " Christus Dei electus, quorum unus fuit Judas Galilaeus, et unus Theodas, de quibus dicitur in Act. v. 36 et 37. Praecipuus tamen in primitiva Ecclesia fuit Simon Magus, qui sicut dicit Hieronymus, credebatur esse magna virtus Dei. Qui inter caetera in suis voluminibus scriptum hoc dereliquit: " Ego sum " sponsus, ego sum omnipotens, ego sum " anima Dei, ego sum. sermo Dei. "
" Et multos seducent, "
Seorsum abducentes a veritate. Et maxime Simon qui omnes fere viros Ecclesiasticos in suam seduxit haeresim. Act. vIii, 18 et 19 : Cum vidisset Simon quia per impositionem manus Apostolorum daretur Spiritus sanctus, obtulit eis pecuniam, dicens : Date mihi hanc potestatem, ut cuicumque imposuero manus, accipiat Spiritum sanctum. Eccle. X, 19 : Pecuniae obediunt omnia.
" Cum audieritis autem bella et opiniones bellorum, ne timueritis : oportet enim haec fieri, sed nondum finis. "
Tangit signa quae fiunt de impugnanda pace, et ante excidium Judaeae, et ante finem mundi communiter. Haec autem tangit dupliciter, scilicet, in communi, et in speciali.
In primo duo dicit: signum impug-
nandae pacis, et confortationem contra instantiam tribulationis.
Dicit igitur : " Cum audieritis bella, " remota a Judaea, " et opiniones bellorum " majorum, que surrectura opinantur, per quae Sanctorum probatur patientia. Jacob. I, 4 : Patientia opus perfectum habet, ut sitis perfecti et integri; in nullo deficientes.
" Ne timueritis. "
Confortationem contra haec mala inducit, et rationem confortationis.
Dicit igitur : Ne timueritis, " Luc. xii, 4 : Ne terrcaminini ab his qui occidunt corpus, et post haec non habent amplius quid faciant. Proverb. xxviii, 1 : Fugit impius, nemine persequente : justus autem quasi leo confidens, absque terrore erit. Proverb. XII, 21 : Non contristabit justum quidquid ei acciderit.
Et subjungit istius confortationis rationem : " Oportet enim haec fieri, " hoc est, conveniens est ad probationem electorum. I ad Corinth. XI, 19 : Oportet et. haereses esse, ut hi qui probati sunt manifesti fiant in vobis.
" Sed nondum statim finis, " nec Judaeae, neque mundi : quia ista sunt signa remote incipientia non propinqua. Unde, Luc. XXI, 28 : His autem fieri incipientibus, inspicite et levate capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra.
" Exsurget enim gens contra gentem, et regnum super regnum, et erunt terraemotus per loca, et fames. Initium dolorum haec. "
Haec sunt signa propinquiora. Et duo dicit: signa periculi, et cautelam.
Signa autem sunt tria : quia scilicet,
" Exsurget gens contra gentem : " gens scilicet Judaeorum contra gentem vicina-
rum gentium. Isa. XIX, 2 : Pugnabit vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem.
" Et regnum super regnum: " Romanorum regnum contra regnum Judaeorum : ut intus per seditionem, et extra per bella debiles in sua destructione inveniantur. Luc. XXI, 9 : Cum audieritis proelia et seditiones, nolite terreri : oportet primum haec fieri, sed nondum statim finis. Gregorius : " Bella quippe ad hostes pertinent, sedi-" tiones ad cives. Ut ergo nos indicet in-" terius exteriusque turbari, aliud nos " fatetur ab hostibus, aliud a fratribus " perpeti , " Isa. IX, 20 : Unusquisque carnem brachii sui vocabit : Manasses Ephraim, et Ephraim Manassen, simul ipsi contra Judam.
" Et erunt terraemotus per loca., et fames. "
Secundum signum quod terraemotus magni ante destructionem Judaeae apparuerunt. Luc. XXI, 11 : Terraemotus magni erunt per loca, et pestilentiae, et fames. Ex aeris enim distemperantia fames exoritur, eo quod fructus non nascuntur : in tantum autem in excidio hoc malum accrevit, quod mulieres nobiles suos proprios filios comederunt. Thren. IV, 10 : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos : facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.
" Initium dolorum haec, "
Sed non consummatio. Quia finis dolorum multo est acerbior: ista enim sunt temporalia, sed consummatio dolorum erit aeterna. Matthaei, xxv, 41: Discedite a me, maledicti, in ignem aeternum, qui paratus est diabolo et angelis ejus. Deuter. xxxii, 22 : Ignis succensus est in furore meo, et ardebit usque ad inferni novissima.
" Videte autem vosmetipsos. Tradent enim vos in conciliis, et in synagogis vapulabitis : et ante praesides, et reges stabitis propter me, in testimonium illis. "
Cautos reddit, et ponit hic cautelam.
Dicit autem tria : monet enim cavere, et dicit cautelae necessitatem, et passionis honestatem.
Dicit igitur: " Videte vosmetipsos, " hoc est, considerate ut vobismetipsis caveatis. Matth. x, 17 : Cavete autem ab hominibus. Act. xx, 28: Attendite vobis, et universo gregi, in quo vos Spiritus sanctus posuit Episcopos regere Ecclesiam Dei, quam acquisivit sanguine suo. Glossa : " Quare haec omnia inferantur dicit: " Videte, etc. : " ea enim vel sola vel maxima causa est excidii, quia post occisionem Domini, nominis quocpie ac tidei praecones simul et confessores impia crudelitate vexabant: et ideo multum erat Apostolis cavendum. "
" Tradent enim vos. "
Ecce necessitas cautelae : quia " tradent vos, " proditione ad damnationem, " in conciliis " consistoriorum suorum, in quibus accusationes contra vos et sententias inquirent. Genes. xlix, 6 : In consilium eorum non veniat anima mea, et in caeiu illorum non sit gloria mea, Jsa. I, 13 : Iniqui sunt coetus vestri.
" Et in synagogis, " hoc est, conductionibus et congregationibus post concilii sententiam, " vapulabitis, " plagas recipietis, et flagellationes. De hac synagoga dicitur, Eccli. XXI, 10 : Stuppa collecta synagoga peccantium. Psal. xv, 4 : Non congregabo conventicula eorum de sanguinibus. Apocal. ii, 9 : Blasphemans ab his qui se dicunt Judaeos esse, et non sunt, sed sunt synagoga Satanae. De vapulatione dicitur, Act. v, 41 : Ibant Apostoli gaudentes a conspectu concilii, quoniam digni habiti sunt pro nomineJesu contumeliam pati. II ad Corinth. XI, 25 : Ter virgis caesus sum, semel lapidatus sum. II Machab. VII, 1 : Flagris et taureis cruciati.
" Et ante reges, "
Majores, " et praesides, provinciarum judices, " stabitis " judicandi. Jacob. II, 6 : Divites per potentiam opprimunt vos, et ipsi trahunt vos ad judicia. Unde, Ecclesiasticus, li, 7, petit se liberari a rege iniquo et a lingua mendacii. Daniel. III, 32 : Tradidisti nos in manibus inimicorum nostrorum iniquorum, et pessimorum, praevaricatorumque, et regi injusto et pessimo ultra omnem terram.
" Propter rne. "
Honestissima causa est passionis. Matth. v, 11 et 12 : Beati estis cum maledixerint vobis homines, et persecuti vosfuerint, et dixerint omne malum adversus vos mentientes propter me : gaudete, et exsultate. I Petr. III, 14 et 15 : Si quid patimini propter justitiam, beati. Timorem autem eorum ne timueritis, et non conturbemini. Dominum autem Christum sanctificate in cordibus vestris. " In testimonium illis. " Hic est fructus, ut illis testifioemini fidei veritatem : quod erit eis testimonium salutis si crediderint : vel, " testimonium " condemnationis si non crediderint. Act. IX, 15 : Vas electionis est mihi iste, ut portet nomen meum coram gentibus, et regibus, et filiis Israel. Unde, Luc, XVI, 27 et 28, dives in inferno petivit ut Lazarus testetur fratribus suis, ne et ipsi veniant in locum hunc tormentorum. Act. 1, 8: Eritis mei testes in Jerusalem, ei in omni Judaea, et Samaria, et useque ad ultimum terrae,
" Et in omnes gentes primum oportet praedicari Evangelium. "
Intermisoet hic aliquid consolationis.
Tangit autem tria : profectum praedicationis, administrationem sapientiae et eloquentiae pro eis satisfacientem, et pro omnibus qui perseveraverint promissionem salutis.
Dicit igitur : " Et in omnes gentes, " Glossa : " Divinitus procuratum est ut patefacta per orbem evangelicae fidei gratia, ipsum templum cum ceremoniis tolleretur, ne forte aliquis parvulus adhuc ac lactens in fide, si videret manere illa a Prophetis facta a Domino instituta : admirando sanctum saeculare, paulatim ad iudaismum relaberetur. Aufertur ergo umbra, et palmam tenet veritas per orbem declarata. " Haec ergo est consolatio, ut prius per orbem veritas praedicetur. Isa. XXVII, 6: Qui egrediuntur impetu ad Jacob, florebit et germinabit Israel, ei implebunt faciem orbis semine. Alia Glossa : " Ne de perditione gentis vestrae tristemini, quia socios de omnibus gentibus estis habituri. "
Et hoc est : " In omnes gentes, " longe lateque, " primum, " ante finalem templi destructionem praedicaverunt discipuli, quorum fama pervolavit totum orbem terrarum, " oportet praedicari Evangelium, " Psal, XVIII, 5 : In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum. Marc. XVI, 15 : Praedicate Evangelium omni creaturae. Et tunc persequentibus vos Judaeis apud gentes habebitis refugium. Isa. XVI, 3 et 4 : Absconde fugientes, et vagos ne prodas... Moab esto latibulum eorum. Unde in historia Hegesippi dicitur, quod cum vastaretur Judaea, fideles qui in Judaea erant, admoniti per oraculum recedentes a Judaea salvati sunt in finitimis regionibus, ita quod eos gladius Romanorum non invenit.
" Et cum duxerint vos tradentes, nolite praecogitare quid loquamini :
sed qoud datum vobis fuerit in illa hora, id loquimini : non enim vos estis loquentes, sed Spiritus sanctus. "
Secundum est in quo ad consolationem traditionis dicit qualiter Spiritus pro eis loquentis accipient donum consolationis.
Dicit igitur : Ei cum duxerint vos, " ad concilia, et synagogas, et reges, et praesides, " tradentes, " proditiose ad supplicia, " nolite, " in humano sensu confidentes, " praecogitare, " per humanam sapientiam, " quid loquamini. " II ad Corinth. iii, 5 : Non quod sufficientes simus cogitare aliquid a nobis quasi ex nobis, sed sufficientia nostra ex Deo est. Eccli. xliii, 29 : Multa dicemus, et deficiemus in verbis: consummatio autem sermonum ipse est in omnibus. I ad Corinth. I, 19 : Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo. Abdiae,v. 8 : Perdam sapientes de Idumaea, et prudentiam de monte Esau,
" Sed quod datum vobis fuerit, "
A Spiritu sancto. Psah lxxx, 11 : Dilata os tuum, et implebo illud. Datur autem a Spiritu sancto quidquid per studium divinae Scripturae,et contemplatione Spiritus sanctus revelaverit. Unde hoc quod dicit, non dicit ut non praemeditemur, sed ut in humana sapientia spem non ponamus : quin semper oremus ut Spiritus sanctus et illuminare cor dignetur, et dirigere linguam. Luc. xii, 11 et 12: Cum inducent vos in synagogas, et ad magistratus, et potestates, nolite solliciti esse qualiter aut quid respondeatis, aut quid dicatis. Spiritus enim sanctus docebit vos in ipsa hora, quid oporteat vos dicere .''
Et hoc est quod dicit : " Sed quod datum fuerit vobis in illa hora, id loquamini, " Luc. xxi, 15 : Ego dabo vobis osei sapientiam, cui non poterunt resistere et contradicere omnes adversarii vestri.
" Non enim vos estis. "
Ratio est antedictorum, quia " vos, " inquam, homines ab humano sensu, " non estis loquentes. " Sapient. IX, 14 : Cogitationes mortalium timidae, ei incertae providentiae nostrae. Job, III, 23 : Viro cujus abscondita est via, ei circumdedit eum Deus tenebris.
" Sed spiritus sanctus. " Matth. x, 20 : Non enim vos estis qui loquimini, sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis. Job, xxxii, 8 : Ut video, spiritus est in hominibus, et inspiratio Omnipotentis dat intelligentiam. Act. ii, 4: Coeperunt loqui variis linguis Apostoli, prout Spiritus sanctus dabat eloqui illis.
" Tradet autem frater fratrem in mortem, et pater filium : et consurgent filii In parentes et morte afficient eos.
Et eritis odio omnibus propter nomen meum. Qui autem sustinuerit in finem, hic salvus erit. "
Tertium est amarissimum genus persecutionis, quia non habet consolationem nisi de perseverantia quae est meritum salutis.
Dicit Igitur : " Tradet autem, " proditione, " frater, " infidelis, " fratrem, " fidelem, " in mortem " Jerem. IX, 4 : Unusquisque se a proximo suo custodiat, ei in omni fratre non habeat fiduciam : quia omnis frater supplantans supplantabit. Mtoli, VII, 2: Omnes in sanguine insidiantur, vir fratrem suum ad mortem venatur,
" Ei pater filium, " supple, tradet in mortem: pater Infidelis filium fidelem. Hic est pater de quo dicitur, Ezechiel. XVI, 3 : Pater tuus Amorrhaeus, et mater tua Cethaea.
" Ei consurgent filii, " infideles, " in parentes, " hoc est, contra parentes fideles. I Reg, XXII, 8 : Coniurastis omnes adversum me. Matth. x, 35 : Veni separare hominem adversus patrem suum, et filiam adversus matrem suam, etc.
" Et morte afficient eos. "
Joan. XVI, 2 : Venit hora, ut omnisqui interficit vos, arbitretur obsequium se praestare Deo.
" Et eritis odio omnibus "
Humanum sapientibus. Joan. xv, 19 :
Quia ego elegi vos de mundo, odii vos mundus.
" Propter nomen meum. " Hoc est, consolationis : quia delectabile est propter amorem nominis Domini esse odiosum. Psal. lxviii, 10 : Opprobria exprobrantium tibi ceciderunt super me.
" Qui autem sustinuerit in finem. "
Ecce consolatio perseverantiae : " hic salvus erit. " Ezechiel. IX, 6 : Omnem super quem videritis thau, ne occidatis. Thau enim ultima littera alphabeti hebraici est figuram crucis habens AdminBookmark et perseverantiam in cruce significat. Apocal. I, 12 et 13 : Vidi... similem Filio hominis, vestitum podere. Poderis est talaris vestis, et significat perseverantiam usque in finem : quia talus est finis corporis. Sapient. xviii, 24: In veste poderis quam habebat, totus erat orbis terrarum, et parentum magnalia : quia omnes per perseverantiam sunt salvati ab initio mundi qui salvati sunt.
" Cum autem videritis abominationem desolationis stantem ubi non debet, qui legit intelligat. "
Tangit hic signa valde propinqua desolationis.
Dicit autem duo : signum propinquum, et consequens periculum.
Dicit igitur : " Cum autem videritis, " oculis corporis, " abominationem dcsotationis, " hoc est, quae in proximo desolationem instare significat, " stantem ubi non: debet. " Glossa : " Matth. XXIV, 15, in loco sancto: quod ideo est, quia in loco sancto abominatio stare non debet. " Glossa : " Potest abominatio vel Antichristus intelligi, vel imago Caesaris quam. Pilatus in templo posuit, vel statua Adriani equestris, quae in ipso Sancto sanctorum loco multo tempore stetit. " Abominatio quoque secundum veterem scrip Iuram idolum nuncupatur : et ideo addit : " Desolationis, " quia in desolato templo atque deserto idolum positum est. Daniel. IX, 26 : Post finem belli statuta desolatio. II ad Thessal. II, 4 : Qui adversatur et extollitur super omne quod dicitur Deus, aut quod colitur, ita ut in templo Dei sedeat, ostendens se tamquam sit Deus,
" Qui legit, "
In Prophetis qui hoc praedixerunt, et maxime in Daniele, x, 11.
" Intelligat " esse completum. Vel, " qui legit " praeterita impleta, " intelligat " etiam futura quae restant esse implenda. Luc. xviii, 31 : Consummabuntur omnia quae scripta sunt de Filio hominis. Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non praeteribit, a lege. Daniel. XI, 38 : Deum autem Maozim in loco sua venerabitur , ei deum, quem ignoraverunt patres ejus. Deuter. xxxii, 17 et 18: Novi recentesque venerunt, quos non coluerunt patres eorum. Deum qui te genuit dereliquisti, et oblitus es Domini creatoris tui.
" Tune qui in Judaea sunt fugiant in montes :
Et qui super tectum, ne descendat in domum nec introeat, ut tollat quid de domo sua:
Et qui in agro erit, non revertatur retro tollere vestimentum suum.
Vae autem praegnantibus et nutrientibus in illis diebus !
Orate vero ut hieme non fiant. "
Narrat hic instans periculum, dicens : " Tunc, " omnes Judaei, " qui in Judaea sunt fugiant ad montes, ," hoc est, ad deserta. Job, XIX9 : Fugite a facie gladii, quoniam, ultor iniquitatum gladius est.
" Et qui super tectum, "
Ad adspiciendum venientem hostem ascendit, Isa. xxii, 1 et 2: Quidnam, tibi est, quia ascendisti et tu omnis in tecta? Clamoris plena, etc.
" Non descendat in domum suam, " cum mora et inquisitione rerum suarum, quia si moram traxerit in fuga, pro certo comprehendetur. Amos, II, 14 et seq. : Peribit fuga a veloce, ei fortis non obtinebit virtutem suam, et robustus non salvabit animam suam, et tenens arcum non stabit, et velox pedibus suis non salvabitur, et ascensor equi non salvabit animam suam, et robustus corde inter fortes nudus fugiet.