LIBER DE CAUSIS ET PROCESSU UNIVERSITATIS.
CAPUT IV. Quid fluat et in quid fluit ?
In hoc perstringuntur quae dicta sunt.
Ex omnibus inductis patet capitulariter loquendo, quod intelligentia est substantia quae non dividitur. Cujus probatio est, quia si non est cum magnitudine, neque corpus est, neque movetur, et tunc procul dubio non dividitur secundum aliquem modum divisionis. Et iterum quia omne divisibile quod dividitur non dividitur nisi aut in multitudinem, aut in magnitudinem, hoc est, magnitudinis divisionem, aut in divisionem sui motus : quaecumque autem res in divisionem talem habet dispositionem, cadit sub tempore : intelligenti a autem non est cum tempore, sed cum aeternitate, propter quod a prima causa facta est altior omni tempore et omni multitudine in quam aliquod divisibile dividi potest. Quamvis enim in intelligentia inveniatur quaedam multitudo potentiarum et habitudinum, haec tamen multitudo non invenitur in ea nisi reducta ad rem unam : et quamvis sit res una et eadem, diversis comparatur. Cum ergo intelligentia sit secundum modum hunc, divisionem penitus non recipit.
Signum autem hujus est quod intelligendo nihil caelitus recipit, sed intelligendo res tendit ad essentiam suam secundum quam ipsa est causa rerum. Intelligendo enim non extenditur cum re extensa quam intelligit, ita quod una extremitatum intelligentiae qua intelligit partem unam, sit divisa ab alia extremitate qua intelligit partem aliam. Quando enim vult scientiam rei corporalis intelligere, non extenditur discurrendo partes ejus quae sunt in corpore intellectus : sed ipsa intelligentia stat fixa secundum unam et eamdem dispositionem, eo quod est formalis substantia, a qua nihil pertransit per divisionem : et corpora quidem et virtutes corporales tales esse non possunt.
Adhuc autem aliud signum est, quod intelligentia non est corpus et non dividitur, hoc est, quia ejus substantia et ejus operatio sunt una et eadem res secundum quod operatio in ipsa intelligentia est accepta et non distans ab ea. Et licet intelligentia quodammodo sit multa propter bonitates quae adveniunt ei a causa prima, et licet multiplicentur per hunc modum, tamen quia quod appropinquat uni, magis unum est, patet quod per hunc modum intelligentia non dividitur secundum substantiam, sed magis simplificatur et vivificatur. Et causa quidem propter quam intelligentia non recipit divisionem, est quia ipsa est causatum primum : quod causatum primum est a causa prima in ordine entium : et propter hoc unitas dignius attribuitur ei quam divisio. Jam ergo verificatum est, quod intelligentia est substantia quae non est cum magnitudine, neque corpus, neque movetur aliquo modorum motus corporei : propter quod etiam facta est supra tempus et cum aeternitate, sicut jam ostensum est.