LIBER III TOPICORUM. DE ACCIDENTE CONTRACTO ET COMPARATO.
Proaemium Libri.
In hoc quarto libro Topicorum post haec quae dicta sunt de determinatione problematis de accidente, quod non conversim praedicatur, et primum et remotissimum est elementum diffinitionis, perspiciendum de locis et considerationibus pertinentibus ad genus, hoc est, ad inesse ut genus vel non inesse, et de locis et considerationibus pertinentibus ad proprium, sive ad problema de proprio determinandum: quod genus requiritur ad bonitatem proprii, et proprium propter modum praedicandi conversim, immediatius est elementum diffinitionis, quam genus : sunt enim haec praedicata elementa eorum locorum quae pertinent ad diffinitiones : quia inesse ut diffinitio ex his elementaliter componitur : quia quod inest ut diffinitio, et inest simpliciter, et in quid, et conversim praedicatur : quorum primum est accidentis, secundum generis, tertium proprii: propter quod ante diffinitionem ista consideratione est necessarium : quia ita supponitur in eo quod inest ut diffinitio.
Est autem et alia causa hujus quod est utile : de his enim eisdem praedicatis (prout sumuntur secundum inesse ut genus et inesse ut proprium) raro considerationes fiunt in disputationibus. Et hujus rationem quantum ad genus reddit BOEtius in libro Divisionum : quia quidam Antiquorum inesse ut genus sub inesse ut accidens comprehendere voluerunt : propter hoc commune eis quod est inesse ut accidens, et inesse ut genus, est non conversim praedicari. Ideo autem quantum ad inesse ut proprium est quod hoc voluerunt comprehendere sub inesse ut diffinitio : cum utrumque proprium sit, et dicatur utrumque conversim pras-
dicari. Utile ergo est distinguere ista, ne unum sub altero contentum esse credatur, sed unumquodque istorum sit praedicatum ab altero secundum modum inhaerendi distinctum : hoc enim ex considerationibus et locis ostendetur.