21. Historia de Domina In sabbato.
32. De sancto Alberto Carmelita.
51. De s. Berchtoldo Garstensi.
52. De s. Bernaardino Senensi.
55. De ss. Cyrillo et Methodio.
60. In festo duorum Ewaldorum.
85. In translatione s. Thoniae Aquinatis.
93. In Translatione s. Virgilii.
In 1, Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Ave prudens medice
Pestisque profligator,
In mortis epidemiae
Sis nobis sublevator
Et apud regem gloriae,
O Roche, suffragator.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Adoremus Dominum,
Qui stupenda fecit,
Novum mundo medicum
Rochum quando dedit.
In 1. Nocturno.
Antiplionae.
1. Fuit lignum, quod plantatur
Locis In humentibus
Rocbus sacer, dum ornatur
Plurimis virtutibus.
2. Intellexit et servivit
Cum tremore Domino,
Spretis rebus Romam viit
Solo fultus baculo.
3. Orans demum fert ad Deum:
Tu es mea gloria,
Tu exaltans caput meum,
Tu mea victoria.
Eesponsoria.
1. Nobilis et multo
Rocbus praefulgens bonore,
Inclita quae dederat
series rerumque facultas,
V. Omnia contempsit
virtutis amore calescens.
2. Extera jam sitiens
loca visere tendit ad urbem,
Interea Italiam
pestis premit atque Cesenam ;
V. Rocbus adest miseris,
signo crucis elevat omnes.
3. O pater et vivax
aegrorum cura, medere
Ulceribus nostris,
quae spiritus et caro suffert,
V. Et fer opem famulis,
qui te venerantur amantque.
In 2. No cturno.
Antiplionae.
1. Hic, quae stulto placet mundo,
Vanitatem respuit
Et se fructu perfecundo
Servum cunctis obtulit.
2. A mane dieque toto
Christo Rochus adstitit
Et precatu cor devoto
In superna dirigit.
3. Nomen tuum, rex mirande,
Tum In Rocho claruit,
Cum jam mundi mel nefandum
Illi totum aruit.
Responsoria.
1. Tandem Romuleas
post multa pericula In arces
Venit et hic tota
pestis grassatur habena;
V. Viva presbyteri
frontem cruce signat abitque.
2. Inde Placentinam
contendens sanctus In urbem
Hanc simul et reliquas
servavit peste gravatas
V. Nec mora letifero
Rochus quoque aduritur Igne.
3. O qui vivificae
signo crucis erigis aegros,
Nos quoque salvifica,
saevo dum laediniur Igne,
V. Qui non Paeonia
confidimus arte levari.
In 3. Nocturno.
Antiplionae.
1. Non hic dolum neque fraudem
Lingua perpetraverat,
Quare Deo cantat laudem,
Cui jam cohabitat.
2. Ejus verbi Christus replet
Cordis desiderium,
Et, quod triste fuit, delet
Omne donans gaudium.
3. Salutari suo junctus
Purget nos a crimine,
Impetret, ut sit compunctus,
Qui se colit Intime.
Responsoria.
1. Fit Rocho afflictio,
fons undam, dum canis es-
cam
Attulit et sancto
non defuit alma potestas;
V. Qui sese miseris
et res Impenderat omnes.
2. Tum patriam repetens
capitur, jactatur In umbra
Carceris, at vitae
finem ut sibi cernit adesse,
V. Ecce sacerdotem
vocat et Domini capit escam.
3. O qui luminibus
vectaris In aethera sacris,
Et, quid apud Dominum
possis, signante tabella,
V. Nos a pestifero
conserva, Roche, veneno.
In Laudibus.
Antiplionae.
1. Dies adest nunc celebris,
Rochus sacer quo laetius
De mundi transit tenebris
Coeli civis eximius.
2. Afflictis peste profuit
En Rochi Invocatio.
Constantiae qua adfuit
Miranda liberatio.
3. Res Venetis notissima,
Quanti sit Rochus meriti,
Et saecula novissima
Voto loquentur perpeti.
4. Adstipulatur eadem
Haec nostra domus firmiter,
Ex qua tunc pestis rabiem
Rochus fugavit fortiter.
5. Sic plurima Picardiae
Loca necnon Parisium
A morbis epidemiae.
Rochi servavit meritum.
Ad Benedictus.
A. Sancti Rochi pia solemnia
Noster chorus promat cum
gaudio,
Cujus mira medendi gratia
Totus orbis effulget radio;
Nunc aeterna sanctorum gloria
Gaudet felix junctus collegio.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Rochus migrat laetabundus
Ad regnum post miserias
Christi mensus vestigia,
Quam beatus, quam jucundus
Intrat ad regni nuptias,
Mira pandunt prodigia;
Ergo totus Illum mundus
Petat fundendo lacrimas,
Ne furat epidemia.