13. In Revelatione s. Benigni.
30. De ss. Georgio et Aurelio.
31. In Translatione s. Gerar di.
32. De s. Gregorio Lingonensi.
36. De s. Jacobo Tarentasiensi.
60. In Revelatione ss. Mauritii, Exuperii et Candidi.
63. De ss. Maximo et Venerando.
68. In Translatione s. Moderanni.
77. De s. Petro Tarentasiensi.
78. In Translatione s. Philiberti.
90. De s. Stephano Grandimontano.
In 1. Vesperis.
R. Vidit Jacob scalam,
vidit et Perpetua
Quadam nocte palam
et mente prospicua
Et scandentem Satyrum,
Magnum decus martyrum.
V. Post mundi cursum
fac nos ascendere sursum,
Christe, beatorum
tutissima scala tuorum.
Ad Magnificat.
A. Perpetua
nobis auxilium,
Perpetua,
cujus consilium
Fuit, Deum
cunctis praeponere,
Patrem enim,
matrem et filium
Et mariti
dulce consortium
Propter Deum
novit contemnere.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Laudemus Christum,
qui Perpetuam
Ad coronam
duxit perpetuam.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Audit pater comprehensam
Suam natam et immensam
Reputat infamiam.
2. Studet ergo praeparare
Et eandem revocare
Vult a fide filiam.
3. Dixit ei: quid fecisti,
Cur nobis imposuisti
Sempiternam maculam?
Responsoria.
1. Laudibus egregiis
Laudemus Perpetuam,
Quae supernis gaudiis
Laudem fert assiduam,
V. Omnes imitemur,
ut ei jungi mereamur.
2. Videns constantem filiam
Et in fide persistere,
Hinc versus in insaniam
Vult oculos eruere,
V. At virtus Christi
juvat hanc, sed obviat isti.
3. Saturninus et Satyrus,
Quos nec favoris Zephyrus
Nec tonitrus minarum
Potuerunt evertere
Vel ad sinistram flectere,
Augent festum praeclarum.
V. Cum Saturnino
Satyroque simul saturari
Poscimus et secum
coelestia regna lucrari.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Finem pone tuis ceptis,
Salutaribus praeceptis
Aurem praebens credulam.
2. Numquid tu degenerabis
Generique generabis
Jacturam perpetuam ?
3. Cum juventus et honestas,
Genus, decor et potestas
Te reddant praecipuam?
Responsoria.
1. Collaudemus Revocatum,
Nunquam tamen revocatum
Ab ardore fidei,
Simul et Felicitatem,
Qui sunt ante deitatem
Quasi duo cerei.
V. Felix felicem
proles meruit genitricem,
Partu praecepto
genuit quam mensibus octo.
2. Parturiens in dolore
Parturientium more
Hoc mense praecipue,
Quaerenti, quantum doleret,
Cum hanc fera perurgeret,
Respondebat congrue:
V. Hic caro torquetur,
sed ibi pro me patietur
Sanctus sanctorum,
reputans sua damna suorum.
3. Mox post partum adducitur
Et ad theatrum trahitur
Pugnatura cum bestia,
Cruorem puerperii
Lavit unda martyrii
Hanc collocans in gloria.
V. Exora Dominum,
martyr, qui te fecit esse
In regno secum,
ut nos possimus adesse.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. Tunc matrona corde laeso
Bona, inquit, verba, quaeso,
Pater, et non talia.
2. Petra nequit immutari
Nec aliud nuncupari,
Quam petrae substantia.
3. Sic et ego Christiana,
Quamdiu sum mente sana,
Nunquam dicar alia.
Responsoria.
1. Post conflictum bestiarum
Et inflicta diversarum
Poenarum supplicia
Quisque martyr Christi factus
In se Christi complet actus
Et mortis vestigia ;
V. Sorti sanctorum
societ nos rector eorum.
2. Post luctamen Aegyptii
Et post puncturam gladii
Atque nece cernua
Jam procedens ad exitum
Tradidit Deo spiritum
Beata Perpetua;
V. Det nobis, cura,
martyr, perpetua jura.
3. Felix quondam Mauritana,
Cujus urbs Tuburbitana
Floruit hac filia,
Felix nunc Evodiana,
Cujus corpus fide sana
Servat haec ecclesia.
V. Christi matrona,
te supplice sumere dona
Coelica speramus,
qui tibi munera damus.
Prosella.
Ascendant per te preces
nostrae, Perpetua,
Ad Deum, qui tibi dedit
regna perpetua.
Qui truculentis eruit
patris ex manibus
Et te servavit sibi
matris ab uberibus.
Tibi cuncti psallimus,
Te laudantes colimus
In hoc natalitio
Tuo cum tripudio.
Nostra concio
Resonet cantica
Tibi, quam laudat
Phalanx angelica,
Ad coelestia
Tandem ut gaudia
Veniamus te praeside.
In Laudibus.
Airtiphonae.
1. Suscipiat ecclesia
Solemnitatis gaudia,
Quae nobilis progenie
Et moribus ingenua
Nobis propinat hodie
Veneranda Perpetua.
2. Ad quam directo nuntio
Proconsul Armunitio
Claudi jubet in carcere
Ortam illustri genere.
3. Coelum attingit summitas
Scalae, qua unus graditur,
Ecclesiae sic unitas
Sola coelum ingreditur.
4. Scalam ascendit auream,
Virus nec serpens officit,
Sedem scandit aetheream
Justus, qui Satan despicit.
5. Fixi cultri et gladii
Juxta situm martyrii
Eis metum incutiunt,
Qui mundi poenas fugiunt.
Ad Benedictus.
A. O beata Perpetua,
Duc nos ad vitae pascua
Et horto amoenissimo,
Fructu copiosissimo,
Ostenso tibi coelitus
Remota labe penitus
Fac nos frui cum gloria.
Permansuros in patria.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat.
A. Verbum legis custodiens,
Sicut mandavit Dominus,
Patrem et matrem nesciens,
Pro Christo nihilominus
Virum abjecit proprium
Et filium Perpetua
Et manus dehortaiitmm
Martyrium et genua.