REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Si ly solum sumatur categorematice, ita ut nihil excludat a termino adorationis, haec est vera : Christus est adorandus solum secundum naturam divinam. Si syncategorematice, id est, exclusive, nimirum excludendo naturam humanam a ratione adorationis, vera est, sin autem a termino adorationis, falsa erit.
Sed estne cultus debitus Christo solum ratione divinae naturae? Dico quod solum potest accipi categorematice vel syncategorematice. Si categorematice, certum est quod sic. Si syncategorematice, tunc potest esse exclusio, quod non respectu alterius, tanquam rationis adorandi, vel respectu alterius ratione termini. Si primo modo, dico quod sic, quia non potest ratio adorandi fundari in natura creata, ideo iste cultus solum debetur Christo ratione naturae divinae, quod sit tamquam ratio adorandi.
Tamen dubium occurrit primo, quia dilectio non competit Deo propter aliquid extrinsecum, sed propter suam bonitatem absolutam intrinsecam. Sed adoratio non debetur Deo propter aliquid intrinsecum, quod sit ad se, sed solum propter dominium suum respectu creaturae ; nunc autem dominium non competit Deo ratione alicujus absoluti ad se. quia secundum Augustinum, 5. de Trinitate, cap. ultim. Non prius Dominus quam fuit sibi servus. Cum igitur Christus ratione naturae humanae sit dominus, dicente Apostolo 1. Cor. 6. Empti estis, etc. et hoc est secundum naturam humanam, videtur quod Christus possit adorari, non solum ita quod natura divina sit ratio adorandi, sed natura humana.
Hoc confirmatur per Gregorium : Nihil nasci profuit, nisi redimi profuisset, imo magis videtur esse bonum redimi quam nasci vel creari, quia quamquam magnum bonum sit esse, quod capit natura per creationem, modicum videtur respectu esse habiti per gratiam et gloriam.
Secundo ad idem, si Christo homini, ut redemptori, non debetur adoratio latriae, non videtur quod aliqua adoratio sibi debeatur, quia si natura humana fuisset assumpta, et non redemisset, adhuc debet revereri hyperdulia ; sed nunc ex quo redemptor est, majorem reverentiam debemus sibi exhibere ; ultra autem hyperduliam immediate est adoratio latriae ; igitur Christus inquantum redemptor, est adorandus adoratione latriae, si aliqua sibi debeatur, vel nulla.
Item, si non esset Christo homini, quia redemptor est, cultus latriae exhibendus, sed hyperduliae, posset homo fuisse redemptus per meram creaturam, nec tunc fuisset homo minus liber, quam modo est, quia si per hoc quod redemptor est, non tenetur homo sibi plus quam per hoc, quod creator est, licet teneretur homo alteri homini mere inquantum redemptor, similiter teneretur Deo inquantum creator est, ita liber esset sicut modo est, quod est contra Anselmum 2. Cur Deus homo cap. 14.
Ad primum horum, dico quod dilectio respicit in Deo aliquid absolutum intrinsecum ad se ; sed de adoratione dubium est, potest tamen determinari per positionem impossibilem sic : Si essent dii duo, et unus creasset unum mundum, alius alium mundum, dubium videtur si uterque esset essentialiter adorandus a creaturis hujus mundi et illius, esto quod sint aequaliter duo dii, quia videmus quod subditi diversorum Praelatorum tenentur ad reverentiam et obedientiam, tamen subditi unius non tenentur ad alium, esto quod sint aequaliter boni, vel magis ; igitur sic videtur quod creaturae hujus mundi non tenerentur ad adorationem alterius Dei, uterque tamen esset aequaliter diligibilis. Si autem adoratio debetur ratione perfectionis intrinsecae, non tamen ad se, sed ut communicata primario, ita quod haec sit ratio adorandi, tunc si Trinitas redemisset nos, cum non sit nisi una perfectio intrinseca in Trinitate quantum ad istam communicationem, igitur non major cultus intensive debetur Trinitati propter hoc, quod redemisset nos quam nunc, etsi major extensive, quia illa ratio intrinseca non multiplicatur, multiplicatis beneficiis. Si autem teneatur oppositum, quod adoratio respicit redemptorem specialiter, adhuc non debetur Christo secundum naturam humanam cultus latriae, quia sic cultus debetur primo redimenti ; nunc autem licet Christus secundum naturam humanam redemit nos, non tamen ita primario, sicut Deo trino, debetur sibi cultus latriae, sed solum inquantum natura conjungitur naturae divinae.