Ambrosius. Postquam Lucas virum a spiritu nequitiae liberatum ante praemisit, substituit feminae sanitatem. Utrumque enim sexum dominus curaturus advenerat; et prior sanari debuit qui prior creatus est; unde dicitur surgens autem de synagoga introivit in domum simonis. Chrysostomus in matthaeum.
Manebat enim apud discipulos honorans ipsos, et ob hoc animosiores reddens. Cyrillus. Aspice autem quomodo manet penes virum inopem christus, qui spontanea voluntate paupertatem pro nobis passus est, ut discamus cum pauperibus conversari, nec spernere depressos et pauperes.
Sequitur socrus autem simonis tenebatur magnis febribus: et rogaverunt illum pro ea. Hieronymus super matthaeum.
Modo salvator rogatus, modo ultro curat aegrotos; ostendens se contra peccatorum quoque passiones et precibus semper annuere fidelium; et ea quae ipsi minime in se intelligunt, vel intelligenda dare, vel non intellecta dimittere: secundum illud: delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me, domine. Chrysostomus.
Quod autem matthaeus hic reticuit, non differt: illud enim est brevitatis, hoc autem exquisitae interpretationis.
Sequitur et stans super illam, imperavit febri; et dimisit illam. Basilius. In quo Lucas figuravit sermonem tamquam de praecepto animali sensibili facto, sic dicens febri imperatum, et quod febris non omisit imperantis operationem; unde sequitur et continuo surgens ministrabat illis. Chrysostomus. Quia enim morbus curabilis erat, per modum medendi potestatem suam declaravit, faciens quod minime ars medicinae facere potuisset: post febris enim sedationem, multo tempore patientes egent ut pristinae restituantur sanitati; tunc autem simul omnia facta sunt. Ambrosius. Si autem altiori consilio ista perpendamus, animi debemus intelligere et corporis sanitatem: ut prius animus, qui serpentis laborabat insidiis, absolutus sit. Denique non prius eva esuriit, quam serpentis eam versutia tentavit; et ideo adversus ipsum auctorem peccati prius debuit medicina salutis operari. Fortassis etiam in typo mulieris illius, variis criminum febribus caro nostra languescebat; nec minorem febrem amoris esse dixerim quam caloris. Beda. Si enim virum a Daemonio liberatum moraliter animum ab immunda cogitatione purgatum significare dixerimus; consequenter femina febribus tenta, sed ad imperium domini curata, carnem ostendit a concupiscentiae suae fervore per continentiae praecepta frenatam. Cyrillus. Et nos ergo suscipiamus iesum: cum enim visitaverit nos, et portamus eum in mente et corde, tunc enormium voluptatum aestum extinguet, et incolumes faciet, ut ministremus ei, hoc est, ei beneplacita peragamus.