Chrysostomus super Matth..
Salomon dicit: ante orationem praepara animam tuam. Quod quidem facit qui faciens eleemosynam venit ad orationem: bona enim opera excitant fidem cordis et dant confidentiam animae apud deum orandi.
Ergo eleemosyna praeparatio est orationis, et idem dominus post eleemosynam convenienter de oratione nos instruit. Augustinus de serm. Dom.. Non autem hoc monet nunc ut oremus, sed quomodo oremus; sic nec superius ut faciamus eleemosynam, sed quo animo faciamus.
Chrysostomus super Matth..
Est autem oratio quasi quoddam spiritale tributum, quod anima offert deo de visceribus suis. Quanto ergo gloriosior est, tanto cautius est servanda, ne propter homines facta vilescat; et ideo dicit cum oratis, non eritis sicut hypocritae.
Chrysostomus in Matth..
Hypocritas vocat, qui deum se fingentes orare, homines circumspiciunt; et ideo subdit qui amant in synagogis orare.
Chrysostomus super Matth..
Puto autem quod non ad locum hoc refert dominus, sed ad propositum orantis: in conventu enim fidelium orare laudabile est, sicut dictum est: in ecclesiis benedicite deum. Qui ergo sic orat ut ab hominibus videatur, non deum aspicit, sed homines; et ideo quantum ad propositum suum in synagoga orat. Cuius autem orantis mens solum aspicit deum, quamvis in synagoga oret, tamen apud se in secreto videtur orare.
Sequitur et in angulis platearum, ut videantur absconse orare; et sic dupliciter laudantur: et quia orant, et quia absconse orant. Glossa. Vel anguli platearum sunt ubi via per transversum viae ducitur et quadrivium reddit. Chrysostomus super Matth.. Eo ergo proposito in conventu vetat orare, ut a conventu videatur; unde subditur ut videantur ab hominibus. Orans ergo nihil novum faciat quod aspiciant homines, vel clamando, vel pectus percutiendo, vel manus extendendo. Augustinus.
Non autem videri ab hominibus nefas est, sed ideo hoc agere ut ab hominibus videaris. Chrysostomus in Matth..
A vana enim gloria ubique erui bonum est, maxime autem in oratione; si enim in hoc cogitationibus circumferimur, si ad orandum ingressi fuerimus hanc habentes aegritudinem, qualiter intelligemus ea quae a nobis dicuntur? Augustinus.
Sic etiam fugienda est hominum scientia, si hoc animo aliquid fiat ut fructus expectetur placendi hominibus; unde subditur amen dico vobis, receperunt mercedem suam. Chrysostomus super Matth.. Unusquisque enim ubi seminat, ibi metit: unde qui propter homines orant, non propter deum, ab hominibus, non a deo laudantur.
Chrysostomus in Matth.. Dicit autem receperunt, quia deus retributionem quae est ab ipso, tribuere vellet; illi autem eam quae est ab hominibus, usurpant.
Quomodo autem orandum sit, subiungit dicens tu autem cum oraveris, intra in cubiculum tuum, et clauso Ostio, ora patrem tuum in abscondito. Hieronymus. Hoc simpliciter intellectum erudit auditorem, ut vanam orandi gloriam fugiat. Chrysostomus super Matth..
Ut nemo sit ibi nisi ille qui orat: testis enim orantem gravat, non adiuvat.
Cyprianus de orat. Domin..
In abditis etiam locis orare magis convenit fidei, ut sciamus dominum ubique esse praesentem et maiestatis suae plenitudine occulta penetrare. Possumus etiam intelligere per Ostium domus, os corporis, ut non clamosa voce oremus deum, sed tacito corde, propter tria: primo, quia deus non voce clamosa pulsandus est, sed conscientia recta placandus, quia est cordis auditor; secundo, quia secretas orationes tuas non oportet alterum scire, nisi te et deum; tertio, quia clamose orans, alterum iuxta te non permittis orare. Cassianus collat..
Cum summo etiam est orandum silentio, ut ipsos quoque inimicos nostros, qui orantibus nobis maxime insidiantur, lateat nostrae petitionis intentio. Augustinus.
Vel per cubicula nostra sunt intelligenda corda nostra, de quibus dicitur: quae dicitis in cordibus vestris, in cubilibus vestris compungimini.
Ostium est carnalis sensus; foris sunt omnia temporalia, quae per sensum cogitationes nostras penetrant, et turba vanorum phantasmatum orantibus obstrepunt. Cyprianus.
Quae autem segnitia est alienari et capi ineptis cogitationibus et profanis, cum dominum deprecaris, quasi sit aliud quod magis debeas cogitare quam quod cum deo loquaris? quomodo te audiri a deo postulas, cum teipsum non audias? hoc est ab hoste non cavere, hoc est deum negligentia orationis offendere.
Augustinus. Claudendum est ergo Ostium, idest carnali sensui resistendum, ut oratio spiritualis dirigatur ad patrem, quae fit in intimis cordis, ubi oratur pater in abscondito; unde sequitur et pater tuus, qui videt in abscondito, reddet tibi. Remigius. Et est sensus: sufficiat tibi ut ille solus noverit tuam orationem qui omnium corda novit occulta, quia ipse qui est inspector, erit exauditor. Chrysostomus in Matth.. Non autem dixit: gratis dabit, sed reddet tibi; etenim debitorem seipsum tibi constituit.