Sexto quaeritur utrum ista nomina sint synonyma.
Et videtur quod sic.
Synonyma enim nomina dicuntur quae omnino idem significant. Sed omnia ista nomina de deo dicta significant idem: quia significant divinam substantiam, quae est omnino simplex et una, ut ostensum est. Ergo omnia ista nomina sunt synonyma.
Praeterea, Damascenus dicit quod in divinis omnia sunt unum, praeter ingenerationem, generationem et processionem.
Sed nomina significantia unum sunt synonyma.
Ergo omnia nomina dicta de deo, praeter ea quae significant proprietates personales, sunt synonyma.
Praeterea, quaecumque uni et eidem sunt eadem, sibi invicem sunt eadem. Sed sapientia in deo est idem quod sua substantia; similiter voluntas et potentia. Ergo sapientia, potentia et voluntas in deo omnino sunt idem, et sic sequitur quod ista nomina sunt synonyma.
Sed dicendum, quod ista nomina significant unum secundum rem, significant tamen rationes diversas, et ideo non sunt synonyma.
Sed contra: ratio cui non respondet aliquid in re, falsa est et vana. Sed si rationes horum nominum sint multae, et res est una, videtur quod rationes istae sint vanae et falsae.
Sed dicendum, quod rationes istae non sunt vanae, cum eis aliquid respondeat quod est in deo. Sed contra, secundum hoc res creatae deo assimilantur secundum quod ab ipso processerunt per similitudinem idealem.
Sed pluralitas idearum vel rationum idealium non attenditur secundum respectus ad creaturas: nam ipse deus secundum unam suam essentiam est idea omnium. Ergo nec rationes nominum quae de deo dicimus, ex similitudine creaturarum, habent aliquid respondens ex parte divinae substantiae.
Praeterea, illud quod est maxime unum non potest esse radix et fundamentum multitudinis.
Sed divina essentia est maxime una.
Ergo rationes praedictorum nominum non possunt in divina substantia fundari vel radicari.
Praeterea, distinctio relationum quae realiter sunt in deo, facit pluralitatem personarum.
Si ergo istis rationibus communibus attributorum aliquid responderet in deo, etiam secundum multitudinem attributorum esset in deo multitudo personarum; et sic essent in deo plures personae quam tres; quod est haereticum: et ita videtur quod penitus ista nomina sint synonyma.
Sed contra. Nomina synonyma sibi invicem adiuncta nugationem inducunt sicut si diceretur, vestis et indumentum. Si ergo ista nomina sint synonyma, erit nugatio, cum deus dicitur bonus, deus sapiens: quod est falsum.
Praeterea, quicumque negat unum synonymorum de aliquo, negat et reliquum. Sed aliqui negaverunt eius potentiam qui non negaverunt eius scientiam vel bonitatem. Ergo ista nomina non sunt synonyma.
Praeterea, hoc patet per Commentatorem XI metaph., qui dicit, quod haec nomina dicta de deo non sunt synonyma.
Respondeo. Dicendum quod ab omnibus intelligentibus communiter dicitur, quod haec nomina non sunt synonyma. Quod quidem facile esset sustinere secundum illos qui dicebant haec nomina non significare divinam substantiam, sed intentiones quasdam additas essentiales, aut modos operandi in effectibus, vel etiam creaturarum negationes.
Sed supposito quod haec nomina significent divinam substantiam, sicut supra ostensum est, quaestio videtur maiorem difficultatem continere: quia sic invenitur unum et idem simplex significatum per omnia ista nomina, quod est divina substantia.
Sed sciendum quod significatio nominis non immediate refertur ad rem, sed mediante intellectu: sunt enim voces notae earum quae sunt in anima passionum, et ipsae intellectus conceptiones sunt rerum similitudines, ut patet per philosophum in principio periherm..
Quod ergo aliqua nomina non sint synonyma, potest impediri vel ex parte rerum significatarum, vel ex parte rationum intellectarum per nomina, ad quas significandas nomina imponuntur. Horum ergo nominum quae de deo dicuntur, synonyma impediri non possunt per diversitatem rerum significatarum secundum praehabita, sed solum per rationes nominum quae sequuntur conceptiones intellectuum.
Et ideo dicit Commentator XI metaphysicorum, quod multiplicitas in deo est solum secundum differentiam in intellectu, et non in esse, quod nos dicimus unum secundum rem, et multa secundum rationem.
Istae autem diversae rationes in intellectu nostro existentes, non possunt tales rationes esse quibus nihil respondeat ex parte rei: ea enim quorum sunt istae rationes, intellectus noster deo attribuit. Unde si nihil esset in deo vel secundum ipsum vel secundum eius effectum, quod his rationibus responderet, intellectus esset falsus in attribuendo, et omnes propositiones huiusmodi attributiones significantes; quod est inconveniens.
Sunt autem quaedam rationes quibus in re intellecta nihil respondet; sed ea quorum sunt huiusmodi rationes, intellectus non attribuit rebus prout in se ipsis sunt, sed solum prout intellectae sunt; sicut patet in ratione generis et speciei, et aliarum intentionum intellectualium: nam nihil est in rebus quae sunt extra animam, cuius similitudo sit ratio generis vel speciei. Nec tamen intellectus est falsus: quia ea quorum sunt istae rationes, scilicet genus et species, non attribuit rebus secundum quod sunt extra animam, sed solum secundum quod sunt in intellectu.
Ex hoc enim quod intellectus in se ipsum reflectitur, sicut intelligit res existentes extra animam, ita intelligit eas esse intellectas: et sic, sicut est quaedam conceptio intellectus vel ratio,- cui respondet res ipsa quae est extra animam,- ita est quaedam conceptio vel ratio, cui respondet res intellecta secundum quod huiusmodi; sicut rationi hominis vel conceptioni hominis respondet res extra animam; rationi vero vel conceptioni generis aut speciei, respondet solum res intellecta.
Non autem est possibile huiusmodi esse rationes horum nominum quae de deo dicuntur: quia sic intellectus non attribueret ea deo secundum quod in se est, sed secundum quod intelligitur; quod patet esse falsum: esset enim sensus, cum dicitur deus est bonus, quod deus sic intelligitur non autem quod sit.
Et ideo dicunt quidam, quod istis diversis rationibus nominum respondent diversa connotata, quae sunt diversi dei effectus: volunt enim quod cum dicitur, deus est bonus, significetur eius essentia cum aliquo effectu connotato, ut sit sensus, deus est et bonitatem causat: sicut diversitas harum rationum causatur ex diversitate effectuum.
Sed hoc non videtur conveniens: quia cum effectus a causa secundum similitudinem procedat, prius oportet intelligere causam aliqualem quam effectus tales. Non ergo sapiens dicitur deus quoniam sapientiam causet, sed quia est sapiens, ideo sapientiam causat. Unde Augustinus dicit, quod quia deus est bonus, sumus; et in quantum sumus, boni sumus.
Et praeterea secundum hoc sequeretur quod huiusmodi nomina per prius dicerentur de creatura quam de creatore; sicut sanitas prius dicitur de sano quam de sanativo, quod sanum dicitur ea ratione, quia sanitatem causat.
Item si nihil aliud intelligitur, cum dicitur deus est bonus nisi deus est et est bonitatis causator: sequeretur quod eadem ratione omnia nomina effectuum divinorum de eo possent praedicari, ut diceretur, deus est caelum, quia caelum causat.
Et iterum si hoc dicatur de causalitate in actu, patet esse falsum: quia secundum hoc non possumus dicere quod deus ab aeterno fuerit bonus vel sapiens vel aliquid huiusmodi: non enim ab aeterno fuit causa in actu.
Si autem hoc intelligatur de causalitate secundum virtutem,- ut dicatur bonus quia est et habet virtutem bonitatem infundendi,- tunc oportebit dicere, quod hoc nomen bonum significat illam virtutem. Sed illa virtus est quaedam supereminens similitudo sui effectus, sicut et quaelibet virtus agentis aequivoci.
Unde sequeretur quod intellectus concipiens bonitatem, assimilaretur ad id quod est in deo et quod est deus. Et sic rationi vel conceptioni bonitatis respondet aliquid quod est in deo et quod est deus.
Et ideo dicendum est quod omnes istae multae rationes et diversae habent aliquid respondens in ipso deo, cuius omnes istae conceptiones intellectus sunt similitudines. Constat enim quod unius formae non potest esse nisi una similitudo secundum speciem, quae sit eiusdem rationis cum ea; possunt tamen esse diversae similitudines imperfectae, quarum quaelibet a perfecta formae repraesentatione deficiat. Cum ergo, ut ex superioribus patet, conceptiones perfectionum in creaturis inventarum, sint imperfectae similitudines et non eiusdem rationis cum ipsa divina essentia, nihil prohibet quin ipsa una essentia omnibus praedictis conceptionibus respondeat, quasi per eas imperfecte repraesentata. Et sic omnes rationes sunt quidem in intellectu nostro sicut in subiecto: sed in deo sunt ut in radice verificante has conceptiones. Nam non essent verae conceptiones intellectus quas habet de re aliqua, nisi per viam similitudinis illis conceptionibus res illa responderet.
Diversitatis ergo vel multiplicitatis nominum causa est ex parte intellectus nostri, qui non potest pertingere ad illam dei essentiam videndam secundum quod est, sed videt eam per multas similitudines eius deficientes, in creaturis quasi in speculo resultantes. Unde si ipsam essentiam videret, non indigeret pluribus nominibus, nec indigeret pluribus conceptionibus.
Et propter hoc, dei verbum, quod est perfecta conceptio ipsius, non est nisi unum; propter hoc dicitur Zach. XIV, 9: in die illa erit dominus unus et erit nomen eius unum, quando ipsa dei essentia videbitur et non colligetur dei cognitio ex creaturis.
Ad primum ergo dicendum, quod licet ista nomina significent unam rem, multis tamen rationibus, ut dictum est; et propter hoc non sunt synonyma.
Ad secundum dicendum, quod Damascenus intelligit quod in divinis omnia sunt unum secundum rem, praeter proprietates personales quae realem personarum distinctionem constituunt; tamen non excludit quin ea quae de deo dicuntur, ratione differant.
Ad tertium per hoc patet responsio: quia sicut bonitas et sapientia sunt unum secundum rem cum divina essentia, ita et ad invicem; cum tamen rationes horum nominum differant, ut dictum est.
Ad quartum dicendum, quod iam patet ex praedictis quod licet deus sit omnino unus, tamen istae multae conceptiones vel rationes non sunt falsae, quia omnibus eis respondet una et eadem res imperfecte per eas repraesentata.
Essent autem falsae, si nihil eis responderet.
Ad quintum dicendum, quod cum omnimoda unitas sit ex parte dei, et multiplicitas ex parte creaturarum, sicut oportet quod in deo intelligente plures creaturas sit una forma intelligibilis per essentiam, et multi respectus ad diversas creaturas; ita in intellectu nostro ex multiplicitate creaturarum in deum ascendente, oportet quod sint multae species habentes relationes ad unum deum.
Ad sextum dicendum, quod istae rationes non fundantur in divina essentia sicut in subiecto, sed sicut in causa veritatis, vel sicut in repraesentato per omnes; quod eius simplicitati non derogat.
Ad septimum dicendum, quod paternitas et filiatio habent oppositionem ad invicem; et ideo exigunt realem distinctionem suppositorum: non autem bonitas et sapientia.