Periit. Hic ponitur modus quo periit: dupliciter exponitur hoc. Periit, idest simul pereunt memoria et sonitus eorum. Mali sonitum faciunt concutiendo regna, destruunt civitates: Ezech. 31: omnes traditi sunt in mortem ad terram ultimam in medio filiorum hominum ad eos qui descendunt in lacum. Vel impii, quando quis malus homo destruitur, sed non sine magno tumultu: quia oportet aliquam tribulationem pati: ut patet Matth. 9, quando diabolus exivit clamans et multum discerpens.
Littera Hieronymi habet, periit memoria cum impiis, quia nihil boni fecerunt unde memoria eorum maneret in bono: Eccl. 6: frustra venit, et pergit ad tenebras, et oblivione delebitur nomen ejus. Et dominus in aeternum permanet.
Hic ponit auctoritatem facientis; et tangit sex conditiones circa judicium dei. Primo quod non est momentaneum, sed aeternum. Aliorum potentatus, vita brevis: ideo Psalmista dicit, dominus in aeternum permanet. Hieronymus: sedet quasi ad judicium dominus. Item dicit quod semper promptum est, aliorum non sic est: unde dicit, paravit in judicio thronum suum, idest paratum habet: isa. 3: stat ad judicandum dominus, stat ad judicandos populos. Item dicit quod est universale; unde dicit, judicabit orbem terrae, et non solum Judaeos, Gen. 18: absit a te domine ut perdas justum cum impio. Item, quod est justum; unde dicit in aequitate, judicabit populos in justitia. Duo dicit: scilicet aequitatem et justitiam: quia justitia importat executionem eorum quae sunt secundum se justa, quae non sunt justa in aliquo casu: quia regulae et numerus sunt circa contingentia, nec possunt adaptari ad singula particularia, sed in aliquo casu intermittuntur: sicut sunt quaedam regulae, et numerus, et conclusiones, quae in casu propter aliquid non servantur. Applicatio autem horum principiorum universalium ad facta particularia pertinet ad aequitatem. Hieronymus dicit, judicabit populos in aequitate, quia ad singularia est aequitas, quae quodammodo restringit et regulat justitiam. Item dicit quod est misericordia plenum. Hoc commendatur ex persona cui fit misericordia, puta si facis indigenti: Luc. 14: cum facis prandium aut coenam, noli vocare amicos tuos aut cognatos, neque vicinos divites etc.. Job 30: flebam quondam super eo qui afflictus erat, et compatiebatur anima mea pauperi. Et ideo dicit, factus est dominus refugium pauperi, scilicet oppresso: isa. 1: subvenite oppresso, judicate pupillo, defendite viduam: Ps. 81: judicate egeno et pupillo, et humilem et pauperem justificate; et hoc verum est ubi habent justitiam: Lev. 19: non injuste judicabis; neque consideres personam pauperis, et non honores vultum potentis. Item ex tempore, quia scilicet tempore quando indigent, est accepta misericordia ejus: Eccl. 33: speciosa est misericordia dei in tempore tribulationis, quasi nubes pluviae in tempore siccitatis. Et ideo dicit: adjutor in tribulatione: et addit in opportunitatibus, quia tempore tribulationis homines convertuntur ad deum, et tunc est eis praedicandum. Et possunt haec de christo exponi. Dominus in aeternum permanet, quia jesus christus heri et hodie, Hebr. 13.
Paravit judicium, quia sedet in throno suo judicans, et ipse judicabit orbem terrae in aequitate: Isai. 39: indutus est justitia ut lorica, et galea salutis in capite ejus.