Quod vero septuagesimo quarto ponitur, praedestinatio est causa salutis prima, liberum arbitrium proxima; effectus vero magis sequitur conditionem causae proximae, ut patet in generatione inferiorum ex motu necessario superiorum, quantum ad aliquid verum est, scilicet quantum ad contingentiam et necessitatem: quia si causa prima est necessaria, et secunda contingens, sequitur effectus contingens; sed non debuit proponi communiter.
Quod vero obiiciens calumniatur, quod deus est magis causa proxima quam liberum arbitrium, omnino frivolum est: est enim deus causa proxima secundum efficaciam actionis, et non secundum ordinem enumerationis causarum.