De verecundia autem ut quadam etc..
Postquam philosophus determinavit de medietatibus quae sunt virtutes, hic determinat de quadam medietate quae non est virtus, scilicet de verecundia.
Et primo ostendit verecundiam non esse virtutem; secundo inducit simile de continentia; quae cum sit laudabilis, non est virtus, ibi: non est autem neque continentia etc..
Circa primum duo facit. Primo inquirit genus verecundiae. Secundo ostendit subiectum ipsius, ibi: non omni utique aetati etc..
Circa primum duo facit. Primo proponit quod intendit. Et dicit, quod de verecundia non convenit loqui sicut de quadam virtute.
Sed magis assimilatur passioni quam habitui, qui est genus virtutis.
Secundo ibi, determinatur igitur etc., probat propositum dupliciter. Primo quidem per definitionem verecundiae. Dicitur enim verecundia esse timor ingloriationis, idest confusionis quae opponitur gloriae. Sed timor est passio quaedam. Ergo verecundia est in genere passionis.
Secundo ibi: perficitur autem circa pericula etc., probat idem per effectum verecundiae. Circa quod considerandum est quod passiones sunt motus appetitus sensitivi qui utitur organo corporali. Unde passiones omnes cum aliqua corporali transmutatione fiunt; similiter autem se habet in generali quantum ad hoc de verecundia et de timore qui est circa pericula mortis, quantum ad hoc scilicet quod utraque passio indicatur per transmutationem corporalis coloris;
Sed in speciali differunt; quia illi qui verecundantur rubescunt, illi autem qui timent mortem pallescunt. Cuius differentiae ratio est quia natura spiritus et humores transmittit ad locum ubi sentit defectum. Sedes autem vitae est in corde; et ideo quando periculum vitae timetur, spiritus et humores recurrunt ad Cor. Et ideo exteriora quasi deserta pallescunt. Honor autem et confusio in exterioribus est, et ideo, quando homo timet per verecundiam (periculum) honoris, recurrentibus humoribus et spiritibus ad exteriora, homo rubescit. Sic igitur patet quod et verecundia et timor mortis sunt quaedam corporalia, inquantum scilicet habent corporalem transmutationem annexam, quod videtur magis ad passionem quam ad habitum pertinere. Et ita patet quod verecundia non est virtus.
Deinde cum dicit: non omni utique aetati etc., ostendit quid sit subiectum conveniens verecundiae.
Et primo ostendit cui aetati conveniat. Secundo ostendit cui conditioni, ibi, neque enim studiosi etc..
Circa primum tria facit. Primo proponit quod intendit, scilicet quod passio verecundiae non convenit omni aetati, sed iuvenili.
Secundo ibi, existimamus enim etc., probat quod iuvenili aetati congruat verecundia.
Et hoc dupliciter. Uno modo per proprietatem iuventutis. Quia scilicet iuvenes propter fervorem aetatis vivunt secundum passiones.
Et ideo proni sunt ad multipliciter peccandum.
Et ab hoc prohibentur per verecundiam, per quam turpitudinem timent. Et ideo iuvenes decet verecundia. Alio modo probat idem per humanam consuetudinem. Iuvenes enim verecundos laudare consuevimus.
Tertio ibi: senem autem nullus etc., ostendit quod alii aetati, scilicet senili, non congruit verecundia. Et dicit quod nullus laudat senem de hoc quod est verecundus.
Quia existimamus quod non oporteat eum aliquod turpium operari pro quibus consuevit esse verecundia. Tum quia propter longitudinem temporis reputamus eos esse expertos.
Tum quia, cessante fervore aetatis, reputamus quod propter passionem non debeat aliquid turpe operari.
Deinde cum dicit neque enim studiosi etc., ostendit cui condicioni hominum competat vel non competat verecundia.
Et circa hoc duo facit. Primo ostendit quod non competat virtuoso. Secundo excludit quasdam cavillationes contra propositum, ibi, si enim sunt haec quidem etc..
Dicit ergo primo quod neque ad virtuosum pertinet verecundia. Verecundia enim est respectu pravorum. Sed virtuosus non operatur prava. Quia virtus est quae bonum facit habentem et opus eius bonum reddit. Ergo verecundia non competit virtuoso.
Deinde cum dicit: si enim sunt haec etc., excludit tres obviationes contra praedicta.
Quarum prima est. Quia posset aliquis dicere quod verecundia non solum est de his quae secundum veritatem sunt turpia quae contrariantur virtuti, sed etiam de his quae sunt turpia secundum opinionem.
Sed ipse dicit quod nihil differt ad propositum; quia virtuoso neutra sunt operanda: scilicet neque turpia secundum veritatem, neque turpia secundum opinionem. Et ideo non imminet virtuoso quod de aliquo verecundetur.
Sed hoc pertinet ad pravum, ut sit talis quod operetur aliquid turpium, vel secundum veritatem vel secundum opinionem.
Secundam obviationem ponit ibi: sic autem ad turpia habere etc..
Posset enim aliquis dicere quod licet virtuosus non habeat aliquid de quo verecundetur, est tamen ita dispositus, ut si aliquid talium operaretur, de hoc verecundaretur. Si quis ergo propter hoc existimaret quod verecundia competeret studioso, probat hoc esse inconveniens dupliciter.
Primo quidem quia verecundia, proprie loquendo, non respicit nisi voluntarios defectus, quibus debetur vituperium. Sed hoc repugnat virtuti quod aliquis voluntarie operetur malum. Ergo non competit ei verecundia propter rationem praedictam. Secus autem esset si verecundia esset eorum quae involuntarie possunt accidere, sicut aegritudo involuntarie accidit homini. Unde virtuoso etiam sano potest competere curare de medico propter infirmitatem quae posset accidere.
Secundo excludit praedictam obviationem ibi: erit autem utique etc..
Et dicit quod secundum praedictam obviationem verecundia esset quiddam virtuosum ex suppositione, quia scilicet verecundaretur virtuosus si turpia operaretur. Hoc autem non est de his quae proprie conveniunt virtuosis.
Immo absolute eis conveniunt, sicut patet circa omnes virtutes. Unde relinquitur quod verecundia non proprie conveniat virtuoso.
Tertiam obviationem ponit ibi, si autem inverecundia etc..
Posset enim aliquis concludere quod quia inverecundia et non verecundari de turpi operatione est quiddam pravum, quod propter hoc verecundari sit virtuosum.
Sed ipse dicit hoc non esse necessarium: quia utrumque, scilicet tam verecundia quam inverecundia, supponit operationem turpem, quae non competit virtuoso. Qua tamen supposita, convenientius est quod eam aliquis aspernetur per verecundiam quam quod de ea non curet per inverecundiam. Ex his etiam apparet quod verecundia non sit virtus; nam si esset virtus, inesset virtuoso.
Est autem attendendum quod supra posuit passionem laudabilem, scilicet Nemesym, de qua hic mentionem non facit quia non est intentionis suae de his passionibus hic determinare: hoc enim magis pertinet ad rhetoricam, ut patet in II rhetoricae.
Unde nec hic de verecundia determinavit nisi ostendens eam non esse virtutem, et relinquitur idem intelligendum de Nemesi.
Deinde cum dicit: non est autem etc., inducit simile de continentia; quae cum sit laudabilis, non est virtus, sed habet aliquid virtutis admixtum. Continens enim sequitur rationem rectam, quod pertinet ad virtutem. Patitur tamen concupiscentias pravas vehementes, quod pertinet ad defectum virtutis. Et de his dicetur infra in septimo. Satis autem convenienter inducit similitudinem de continentia, quia verecundia maxime requiritur ubi abundant passiones pravae, quod convenit continentibus, ut dictum est.
Ultimo autem continuat se ad sequentia, dicens quod dicendum est deinceps de iustitia. Et in hoc terminatur sententia quarti libri.