TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Qualiter odor se habet ad olfactum et ad medium, et utrum sit evaporatio
fumalis. Sicut esse diximus auditum comparatum ad suum sensibile, sic est quilibet sensus se habens ad sui sensibilis primas differentias : auditus enim est audibilis et non audibilis, visus visibilis et non visibilis, et similiter etiam olfactus est odorabilis et non odorabilis. Non odorabile autem sive inodorabile dicitur tripliciter, scilicet quod impossibile est habere odorem, quod sentiatur odoris privatione, sicut simplicia : et dicitur non odorabile, quod parvum habet odorem vix comprehensibilem per bonum olfactum : et dicitur inodorabile, quod habet odorem pravum, aut quia faetidum est, aut quia corrumpens est, sicut sunt odores quorumdam venenorum et cadaverum corrumpentium. His autem modis et ingustabile dicitur.
Similiter autem olfactus est per medium distans quod est aer vel aqua, sicut et duo sensus, de quibus jam supra determinatum est : aquatica enim animalia propter eamdem causam videntur habere odoris sensum, sicut et animalium sanguinem habentia : in omnibus enim his unum signum est, quod olfactum habeant : eo quod a longe currunt ad alimentum, cum non moveant nisi ab odore.
Propter hoc etiam falsum est quod dicit Plato, quod scilicet odor sit fumalis evaporatio rei odorabilis : et hanc Platonis opinionem ponit et improbat Aristoteles in libro de sensu et sensato, et ibi etiam nos eamdem improbamus vel improbabimus. Sed hoc mirandum est quod quidam antecessorum nostrorum dicunt Aristotelem sentire quod odor sit fumalis evaporatio, cum omnino Aristoteles illud improbet: unde non est dubium illos Aristotelem non intellexisse . ''Signum autem quod odor non sit evaporatio fumalis, est quod fumus est quaedam pars substantialis subtilis fumantis corporis resoluta ex ipso : propter quod fumans levius efficitur quando multum firmaverit : materiae enim generabilium major extensio et raritas quam potest habere, est in forma ignis. Dicamus igitur quod ex uno pugillo terrae fiant per rarefactionem mille pugilli ignis : eo quod corpus rarius majorem habet quantitatem : pars autem quae fumat et in fumum resolvitur
ex aliquo odorifero, non est quantitas pugilli : nec fumus est ita attenuatus sicut substantia ignis. Diximus autem quod sensata sphaerice in circuitu generantur : diffunditur autem odor alicujus in circuitu per quingentas leucas ad minus : cum autem a centro rei odoriferae distet odor diffusus per quingentas leucas, tunc diametri sphaerici odoris sunt mille leucarum in circuitu : et replet odor sphaerice diffusus totum spatium. illud : si igitur esset fumalis evaporatio, oporteret quod fumosa pars rarefieret spatio mille leucarum non linealiter, sed sphaerice in longum,latum et profundum : tanta autem materia non habet tantam extensionem., nec etiam sub forma ignis : ergo fumosa pars incomparabiliter rarior esset igne, quod est impossibile : falsum est igitur quod odor sit fumalis evaporatio. Quod autem ad spatium aliquando extendatur, experimento constat : caede enim grandi facta in terra Graecorum, advenerunt ad cadavera vultures et tigrides ab odore tracti, qui nunquam ante in terra illa visi fuerant : et locus propinquior ubi antea fuerant visi, a loco caedis distabat spatio quingentarum leucarum. Aliud autem experimentum est, quod in aqua missa parva parte camphora), inficitur aqua multo longius quam camphora per fumum posset extendi: sicut igitur diximus quod omnes species sensibilis per esse spirituale et intentionale se multiplicant in medio, ita et odor. Et ideo sine omni materia rei odorabilis diffunditur in medio sola qualitas odoris. Si enim in summo diffunderetur, tunc materia veniret ad sensum, et non esset necessarium medium ad sensum, sed esset propter bene esse : et hoc nos supra improbavirnus : sensus enim secundum hoc non esset susceptivus speciei tantum, secundum quod est species, sed potius secundum hoc esse quod habet in materia : et hoc nos inferius omnino ostendemus fore falsum. Adhuc au- tem non esset sensibile per se motivum sensus, sed per aliud suae materiae, quod omnino falsum est, sicut supra est probatum. Etiam haec moverunt Aristotelem ad hoc quod dixit odorem non esse fumalem evaporationem.
Avicenna autem sequens Platonem dicit odorem non sine evaporatione diffundi, et concedit medium sensus non esse necessarium ad hoc quod sit sensus secundum actum, sed ad bene esse ipsius : et ideo dicit quod si aliquod sensibile conjungi posset sensui, secundum esse spirituale sine medio, tunc non exigeret medium : et tale dicit esse evaporationem : quia illa est spiritualis, et odor in ipsa est secundum esse spirituale. Ad experimenta autem dicit, quod per geometriam in scientia visus scitur, quod visus extenditur ad loca longiora quando exaltatur oculus videns : aves autem vultures, et tigrides aves, qua) sunt aquilae variae, altissimae super eminentias montium volant, et ideo longissime vident. Adhuc autem poterat esse, quod venti validi illuc detulerunt odores cum evaporatione fumali. Signum ponit ejus quod dicit, quod pomum quod diu odoratur, per exsuctionem odoris levius efficitur, et citius corrumpitur. Similiter autem quod odores venenosi necant homines et animalia, quod minus facerent si solae et simplices essent qualitatum intentiones.
Quidam autem utriusque volentes satisfacere opinionibus, dicunt quod duplex est evaporatio : quaedam spiritualis, et quaedam materialis : et quod odor est evaporatio spiritualis et non materialis. Et isti ignorant dicta sua : quia si vocant spiritualem evaporationem corpus rarum et tenue, sicut est aer, tunc omnis evaporatio spiritualis est. Si autem vocant evaporationem spiritualem alterationem medii, quae fit sola et simplici qualitate odoris, tunc non salvant Platonem, quia ipse negat hoc : et insuper improprie loquuntur, quia spiritus in physica corpus est subtile et aereum.
Et ideo nobis videtur Aristoteli et Avcrroi fore consentiendum, non propter experimenta, sed propter rationes inductas, et quod Plato et Avicenna in hac parte non bene dixerunt. Quod autem odores corrumpunt aliquando, hoc sine dubio est, ideo quia ingrediuntur per poros occultos et apertos ad interiora animalium cum evaporatione corporis venenosi, et evaporatio illa confortat odorem : sed non ipsa tantum agit eum, sed potius medii alteratio quae est a qualitate odoris simplicis. Quoniam autem evaporatio est spiritualis sicut et medium, ideo aliquando est in loco medii, et defertur ad instrumentum odorandi in odoratu : materia enim odoris non est fumalis evaporatio nisi in medio, et non in odorifero : cum autem venit ad olfactum, non agit in ipsum per esse materiale, sed per esse intentionale quod habet in eo in quantum est medium, et non subjectum ejus secundum esse materiale.