CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Quod felicitas substantivatam habet delectationem, ei non adjunctam.
Ex his quae dicta sunt relinquitur, quod vita felicium nihil indiget voluptate sive delectatione, quasi adjuncto per accidens aliquo vel per aliud, sed habet voluptatem sive delectationem in seipsa. Claudit enim in sua ratione et substantia delectabile esse et simpliciter, et amanti ea. Et hoc probatur sic, quia cum omnibus dictis de felicitate etiamsi omnia in uno conveniant, nullus est bonus qui non gaudet bonis operationibus et delectatur : neque enim justum aliquis diceret non gaudentem justa operatione, neque liberalem aliquis diceret non gaudentem liberalibus operationibus. Similiter autem et in aliis est virtutibus et virtutum operationibus. Est autem gaudium diffusio animi in conceptione boni convenientis. Omnis ergo qui gaudet in justis et castis, delectatur in illis : et rationem quare delectatur, in seipsis habent virtutum operationes. Maxime autem in operatione quae felicitas est, consubstantialis et concepta est delectatio et non adjuncta : quia ipsa optimorum optima est per se, et secundum se delectabilis. Si autem sic est, virtutum operationes secundum seipsas erunt delectabiles.
Et ex hac conditione duae corollariae conditiones habentur, scilicet quod felicitas sit pulcherrima et desideratissima.
Pulcherrima quidem, quia commensuratissima ad naturam hominis secundum quod homo est. Desideratissima autem, quia optimum bonorum quod in seipsum provocat desiderium. Delectabilissima autem, quia convenientissima est secundum proprium et connaturalem habitum et naturam. In uno ergo conveniunt haec tria delectabilissimum esse et desideratissimum et pulcherrimum. Non ergo tantum delectabilissimum est : quinimo tales operationes et pulchrae et bonae sunt.
Et hoc manifestum est ei qui considerat, si bene horum dijudicat unumquodque studiosus. Judicat autem, ut dixi in praecedentibus, optime de his studiosus. Ergo felicitas est pulcherrimum et optimum et delectabilissimum, in uno et eodem haec tria concludens. Haec enim tria non sunt diversa secundum Deliacam superscriptionem. In Delos enim insula templum fuit consecratum divinationibus Apollinis, in quo templo epigramma descriptum fuit , ''et haec tria ad diversa retulit, et in uno non conjungi, pulcherri- mum et optimum dicens esse justissimum. Desideratissimum autem dixit esse sanum vel sanitatem. Delectabilissimum vero dixit esse quo quilibet optat frui. Et peccavit epigramma, quod haec in uno non dixit concurrere. Omnia enim haec tria existent consubstantiata et concepta in optimis operationibus. Nos autem dicimus felicitatem esse optimas operationes, vel unam aliquam optimam de numero optimarum operationum. Epigramma autem illud judicium sequebatur multorum. Bonum enim aut consideratur in civilitate, vel in cive secundum seipsum. In civilitate autem nihil pulchrius et melius est quam justitia, quae communicationes facit inter cives. In cive autem secundum corpus desideratissima est sanitas : quia cum sanitate bona jucunda sunt, et amissa sanitate non proficiunt ad jucunditatem. Quo quis autem desiderat frui, illi secundum omnem sui amorem desiderat inhaerere : et hoc ut convenientissimum est assumptum. Et haec ratio potuit esse dicti epigrammatis.