Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et hoc est quod sequitur :
" Nec introeat, ut tollat, " cum mora, " quid de domo sua, " quia tantum erit periculum quod a fuga praeoccupantur: et sic etiam, multi qui nimis diu cogitant ordinare de domo sua, adhuc saepe praeoccupantur. II ad Timoth. II, 4 : Nemo militans Deo implicat se negotiis saecularibus . Hieronymus in Prooemio primo galeato : " Si " habes in tua potestate rem tuam, ven-" de : si non habes, projice. Haerenti in " salo naviculae funis magis est praed" dendus quam solvendus. "
" Et qui in agro erit, "
Forte ad agri fructus colligendos, vel ad agrum excolendum, " non revertatur retro, " ut fructus collectos domum deducat, vel ut instrumenta cultus agri in domo reponat: quia periculum instat. Et quia tales laboratores cultiora vestimenta domi relinquunt, ideo dicit quod " non revertatur tollere vestimentum suum " cultius, ut illud secum asportet : quia intercipitur ei via ab hostibus. Isa. xxx, 16 et 17 : Velociores erunt qui persequentur vos. Mille homines a facie terroris unius : et a facie terroris quinque fugietis, donec relinquamini quasi malus navis in vertice montis." Vae autem praegnantibus, "
Quia pondere uteri fugere non poterunt : et ideo deficientes scindentur, ne fructus ex eis proveniat. IV Reg. xv, 16 : Percussit Manahem Thapsum, et omnes qui erat in ea..., noluerant enim aperire ei: ei interfecit omnes praegnantes ejus, et scidit eas. Isa. XXXVII, 3: Venerunt filii usque ad partum, et virtus non est pariendi.
" Et nutrientibus in illis diebus " tantae tribulationis, quia nutrientes nec curam infantibus exhibere possunt, nec studere ad cibum unde lac dent filiis suis. Thren. IV, 4 : Parvuli petierunt panem, et non erat qui frangeret eis. Thren. II, 12 : Matribus suis dixerunt: Ubi est triticum et vinum ? cum exhalarent animas suas fin sinu matrum suarum. Vel forte ideo, ut dicit Hegesippus, quia natos coactae sunt matres comedere. Thren. IV, 10 : Manus mulierum misericordium coxerunt filios suos : facti sunt cibus earum in contritione filiae populi mei.
" Orate vero ut hieme non fiant. "
Quia omnibus testantibus impedimentis de tollendis rebus, vel pondere praegnantium, vel sollicitudine nutriendi, asperitas hiemis a fuga vos prohibeat. Glossa: " Matth. XXIV, 20, dicit : Orate ut non fiat fuga vestra in hieme, vel sabbato : quia in sabbato propter religionem et hieme propter temporis asperitatem fuga non patebit. " Haec tamen Glossa spiritualiter exponit sic dicens : " Orate aute finiatur fructus operis vestri
cum fine temporis. " Hieme enim finitur fractus, sabbato tempus. Fructus enim qui tempore finiuntur temporales sunt. Cantic. II, 11 : Jam enim hiems transiit, imber abiit et recessit.
" Erunt enim dies illi tribulationes tales, quales non fuerant ab initio creaturae quam condidit Deus, usque nunc, neque fient.
Et nisi breviasset Dominus dies, non. fuisset salva omnis caro : sed propter electos, quos elegit, breviavit dies. "
Tangit hic specialiter signa diem extremi judicii praecedentia.
Dividitur autem pars ista in tres partes : in quarum prima dicit signa praecedentia : in secunda autem, confirmat veritatem illorum, ibi, v. 30 : " Amen dico vobis, quoniam non transibit, etc. " In tertia autem, dicit quod dies ultimi judicii est hominibus occulta, et occultationis innuit causam, ibi, v. 32: " De die autem illa, etc. "
Prima harum partium dividitur in duas partes : in quarum prima dicit tribulationis extremae acerbitatem et periculum : in secunda autem, ipsorum signorum vicinum signum ponit, ibi, v. 24 : " Sed in illis diebus, etc. "
Adhuc autem prior harum dividitur in duas partes : in quarum prima tribulationis dicit acerbitatem : et in secunda, seductorum dicit periculositatem, ibi, v. 21 : " Et tunc si quis vobis dixerit, etc. "
In prima harum tria dicuntur : describitur enim tribulationis acerbitas, de- scribitur ejusdem brevitas, et describitur causa brevitatis.
Dicit igitur: " Erunt enim dies illi, " ante finem ultimae destructionis, " tribulationes tales. " Glossa : " Hoc proprie ad Antichristum refertur, quando crebriora et acerbiora tormenta inferentur fidelibus, et quod gravius est, signa quoque comitabuntur. "
" Quales non fuerunt ab initio creaturae quam condidit Deus, " cum ante semper mali bonos sint persecuti a primo Abel justo quem occidit Cain . II ad Timoth. III, 12 : Omnes qui pie volunt vivere in Christo Jesu, persecutionem patientur.
" Usque nunc. " Daniel. XII, 1 : Veniet tempus quale non fuit ex quo gentes esse coeperunt super terram. Quia tres fuerunt Ecclesiae persecutiones: prima, tyrannorum : secunda, haereticorum : tertia, falsorum fratrum : ultima autem persecutio conflabitur ex. omnibus his.
" Neque fient " ulterius tales tribula tiones. Psal. CXIV, 3 et 4 : Tribulationem, et dolorem inveni: et nomen Domini invocavi, Isa. XIX, 3 : Dirumpetur spiritus aegypti in visceribus ejus. 1 ad Thessal. v, 3: Cum dixerint : Pax et securitas, tunc repentinus eis superveniet interitus, sicut dolor in utero habenti.
" Et nisi breviasset Dominus dies. "
Hoc est de consolatione, quia summum mali diu durare non potest, " Non fuisset salva omnis caro, " quia caro infirma est, et diu tribulationem sustinere non potest. Genes. VI, 3 : Non permanebit spiritus meus in homine in aeternum, quia caro est. Et loquitur ibi Dominus de spiritu irae suae quem infirmitas carnis diu sustinere non potest. Psal. XXIX, 6, ubi nos habemus : Quoniam ira in indignatione ejus, ibi habet translatio Hieronymi: " Ad momentum et parumper " abscondi faciem meam a te, " Job, XXVI,
14: Cum vix parvam stillam sermonis audierimus, quis poterit tonitruum magnitudinis illius intueri ?
" Sed propter electos, quos elegit. "
Tertium est propter quos breviavit : et hoc est propter electos, quos elegit finaliter a massa perditionis separando.
" Breviavit dies " extremae tribulationis : vel post mortem Antechristo sicut dicitur, Daniel, XII, 1 et seq., quia tunc dabuntur quadraginta dies in paenitentiam, ut hi qui converti volunt agant paenitentiam. I ad Corinth. VII, 29 : Tempus breve est. Ad Ephes. v, 16 : Redimentes tempus, quoniam dies mali sunt. Joan. XVI, 19 : Modicum, et non videbitis me. Hoc una Glossa exponit de tempore ante judicium, quod modicum est respectu aeternitatis. Apocal. 1, 3 : Tempus enim prope est. Isa. xiii, 6, et XIV, 1 : Prope est ut veniat tempus ejus, et dies ejus non elongabuntur. Miserebitur enim Dominus Jacob, et eliget adhuc de Israel.
" Et tunc si quis vobis dixerit: Ecce hic est Christus, ecce illic, ne credideritis.
Exsurgent enim pseudochristi et pseudoprophetae, et dabunt signa et portenta ad seducendos, si fieri potest, etiam electos. "
Tangit periculum seductionis in falsis Prophetis.
Et tangit tria : periculum seductionis, admonitionem provisionis, et signa vicina dominicae ad judicium manifestationis.
Dicit igitur : " Et " in diebus illis, " tunc, " in ultima persecutione, " si puis, " cujuscumque professionis vel Auctoritatis, " vobis, " vel successoribus vestris, vel plebibus vobis commissis,
" dixerit: Ecce hic est Christus, " in unius vel alterius haeresis conventiculis, sicut Arius in sua perfidia dixit Christum, et Donatus in sua, et Mahumeth in sua : et ita venient multi similia dicentes in novissituis temporibus.
" Ecce illic. " Et inducent auctoritates Scripturae male intellectas ad suae perfidiae confirmationem. II ad Timoth. III, 1: In novissimis diebus instabunt tempora periculosa : et, post pauca, IV, 4 : A veritate quidem auditum avertent, ad fabulas autem convertentur : et paulo ante, v. 3 : Coacervabunt sibi magistros prurientes auribus.
" Ne credideritis. " Deuter. XIV, 8 : Non acquiescas, nec audias, neque parcat ei oculus tuus ut miserearis,
Et dicit causam. :
cc Exsurgent enim. "
In tempore illo, " pseudochristi, " qui revera Antichristi erunt, sed se Christos esse mentientur, I Joan. ii, 18 : Antichristi multi facti sunt. Et, ibidem, IV,
3 : Omnis spiritus qui solvit Jesum, ex Deo non est : ei hic est Antichristus de quo audistis quoniam venit.
" Ei pseudoprophetae , " qui visiones et somnia praedicunt ut homines a fide catholica avertant. Deuter. XII, 1 et seq..: Si surrexerit in medio tui prophetes, aut qui somnium vidisse se dicat: et praedixerit signum atque portentum, et evenerit quod loculus est, ei dixerit tibi : Eamus, et sequamur deos alienos quos ignoras, et serviamus eis : non audies verba prophetae illius, aut somniatoris. Matth. VI, 15 :Attendite a falsis prophetis, qui veniunt ad vos in vestimentis ovium, intrinsecus autem sunt lupi rapaces,
" Ei dabunt signa et portenta, " quae digito produntur et demonstrantur propter admirationem. II ad Thessal. ii, 9 ei 10 : Cujus est adventus secundum ope-rationem Satanae, in omni virtute, ei signis, et prodigiis mendacibus , ei in omni seductione iniquitatis iis qui pereunt.
" Ad seducendos, " qui pessimus est finis, " si fieri potest, " hoc est, si fieri posset, " etiam electos, " quod Deus elegit non seducendos finaliter. Et hoc ideo contingit, quia veritati credere noluerunt. II ad Thessal. II, 10 et seq.: Ideo, quia charitatem veritatis non receperunt, mittet illis Deus operationem erroris, ut credant mendacio, ut judicentur omnes qui non crediderunt veritati, sed consenserunt iniqu itali.
" Vos ergo videte : ecce praedixi vobis omnia.
Sed in illis diebus, post tribulationem illam, sol contenebrabitur, et luna non dabit splendorem suum,
Et stellae coeli erunt decidentes,et virtutes quae in coelis sunt movebuntur. "
Admonitio est cautelae : et quiajacula quae praevidentur minus feriunt, ideo dicit : " Ecce praedixi vobis, " Joan. XIV, 29 : Et rame dixi vobis priusquam fiat: ut cum, factum fuerit , credatis,
" Sed in illis diebus, "
Periculosae tentationis Antichristi, " post tribulationem illam, " quam in persequendo Sanctos movebit Antichristus : jam Antichristo mortuo, cum jam
Judaei cognoverint se esse deceptos, " sol contenebrabitur : " et quia sol contenebrabitur, ideo etiam " luna, " quae non habet lumen nisi a sole, " non dabit splendorem suum, " ad cursum generationis et corruptionis causandum.
" Et stellae coeli, "
Quae in imaginibus suis sunt causae figurarum in inferioribus, " erunt decidentes, " non quod corporaliter cadant de coelo, sed quoad effectum quem in sphaera generatorum et corruptorum facere consueverunt. Joel, iii, 15 et 16 : Sol et luna obtenebrati sunt, et stellae retraxerunt splendorem suum : et Dominus de Sion rugiet, et de Jerusalem dabit vocem suam.
" Et movebuntur " coeli et terra. Isa. XXIV , 23 : Erubescet luna, et confundetur sol, cum regnaverit Dominus, Isa. xiii, 10 : Obtenebratus est sol in ortusuo, ei luna non splendebit in lumine suo. Apocal. VI, 12 et 13 : Sol factus est niger tamquam saccus cilicinus, et luna iota facta est sicut sanguis, et stellae de coelo ceciderunt super terram. Glossa Hieronymi : " Stellae erunt decidentes a " lumine, quando poenae deerit semen " Abrahae cui sunt assimilatae. "
" Et virtutes quae in coelis sunt, "
Ut coelos moveant Angeli qui Virtutes vocantur, et movebuntur, " a consueto ordine officiorum suorum : quia tunc majora dabunt signa. Matth. XXIV], 29 : Virtutes coelorum commovebuntur. Psal. CII, 21 : Benedicite Domino, omnes virtutes ejus, ministri ejus, qui facitis voluntatem ejus. Glossa : " Quid mirum tremere homines, cum adspectu divini judicii tremant Angelicae potestates ! " Unde, Job, XXVI, 11 : Columnae coeli contremiscunt, et pavent ad nutum ejus. Quid patietur virgula deserti, ubi patietur cedrus Libani ?
" Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nubibus cum virtute multa et gloria.
Et tunc mittet Angelos suos, et congregabit electos suos a quatuor ventis, a summo terrae usque ad summum coeli. "
Tangit modum venientis judicis, dicens :" Et tunc videbunt, " et boni et mali oculis corporis, " Filium hominis, " in
forma humanitatis, in qua judicatus et condemnatos est ab eis, " venientem in nubibus, " ut ex nube terribilis appareat. Apocal. I, 1 : Ecce venit cum nubibus : et videbit eum omnis oculus, ei qui eum pupugerunt. Unde, Act. I, 11, cum Apostoli a se recedentem viderent in nubibus, responsum fuit eis ab Angelis : Sic veniet quemadmodum vidistis eum euntem in coelum.
" Cum virtute magna, " contra inimicos quos deprimet, " et gloria, " propter bonos quos glorificabit. Matth. XXVI, 64 : Amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris Dei, ei venientem in nubibus coeli. Luc. XXI, 27 : Et tunc videbunt Filium hominis venientem in nube cum potestate magna et majestate.
" Et tunc,"
Ante Resurrectionem communem, " mittet Angelos suos, " qui administratorii spiritus erant in merito, ut etiam congregent bonos et malos in judicio : " et " per illos," congregabit electos suos, ab omnibus elementis in quae putrefactione resoluti sunt. Psal. xlix, 5 : Congregate illi sanctos ejus, qui ordinant testamentum ejus super sacrificia. Unde Glossa : " Ut triticum de area totius terrae ventilatum congregent in horreum coeli. " " A. quatuor ventis, " scilicet Aquilonis et Austri, Orientis et Occidentis, et omnibus mediis spatiis. Et hoc est secundum terrae latitudinem, secundum quatuor elementa, quae alio modo septem esse dicuntur climata secundum latitudinem a Meridie in Aquilonem mensurando per totum ortum et occasum, laudabile nomen Domini.
" A summo terrae, " secundum longitudinem terrae, quae mensuratur ab ortu solis usque ad occasum secundum distantiam lineae meridianae in omni loco habitabili, " usque ad summum coeli, " in eadem longitudinis mensura. Isa.
xliii, 5 et 6 : Adducam semen tuum... Dicam Aquiloni: Da : et Austro : Noti prohibere. Ezechiel. XXXVI, 9 : A quatuor ventis veni, spiritus, et insuffla super interfectos istos, et reviviscant.
Sic ergo signa adventus Domini sunt determinata. Haec autem quidam mystice exponunt: sed quia haec fidem catholicam sonant, ideo haec aliter quam jacent exponere non audemus. Dicunt enim Hieronymus et Gregorius quod haec magis speranda sunt quam tractanda.
" A ficu autem discite parabolam : cum jam ramos ejus tener fuerit et nata fuerint folia, cognoscitis quia in proximo sit aestas :
Sic et vos cum videritis haec fieri, scitote quod in proximo sit in ostiis. "
Ponit per similitudinem signum certitudinis a ficu sumptam : quia illa si mala est, mala est valde : et si bona est, bona est valde. Et quia judicium valde malum est malis, et valde bonum justis, ideo ab hac arbore sumit parabolam, hoc est, sermonem similitudinis.
" Cum jam ramus ejus, " de gemma ejusdem anni exortus, " tener fuerit, " et humidus et calidus, " et nata fuerint folia, " propter fractus operimenta, " cognoscitis quia in proximo est aestas, " ad refloritionem. Cantic. II, 13 : Ficus protulit grossos suos, vineae florentes odorem dederunt. Et praecedit, v. 11 : Jam hiems transiit, imber abiit et recessit,
" Sic et vos, "
In successoribus vestris, " cum videritis haec fieri, " ultimae consummationis praenuntia, " scitote, " securi, " quod in proximo sit in ostiis, " hoc est, quod judicium jam intrat super homines ac si sit in osths. Job, v, 9 : Ecce judex ante januam assistit.
Ab arbore enim ficu sumit istam para- bolam, quia inter omnes arbores ultimo vernat et fructificat : et postquam fructificare incepit, ante aliam hiemem non oessat : et ideo signum est aestatis. Et similiter ea quae inducta sunt proxima signa sunt ultimae consummationis, in qua mundus reflorebit et justitiae sereno lumine respondebit. Unde, Judicum, IX, 11, dixit ficus : Numquid possum deserere dulcedinem meam, fructusque suavissimos, et ire ut inter ligna promovear ? Dulcedo enim ficus dulcedinem significat futurorum gaudiorum. Psah lxvii, 11 : Parasti in dulcedine tua pauperi, Deus,
" Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec. donec omnia ista fiant.
Caelum et terra transibunt, verba autem mea non transibunt. "
Omnium inductorum, quia supra humanum sensum sunt, ponit hic confirmationem.
" Amen dico vobis, quoniam non transibit generatio haec " hominum, vel Judaeorum, vel etiam fidelium, " donec omnia, " ad gratiam et judicium pertinentia, " fiant, " hoc est, impleantur. Matth. v, 18 : Iota unum, aut unus apex non praeteribit a lege, donec omnia fiant.
" Caelum et terra transibunt. "
Caelum quoad usum et formarum revolutionem. Quia sicut tradunt Philosophi, caelum revolvitur per formas, propter formarum in inferioribus renovationem. Tunc autem stabit : et hoc modo vocatur caelum a AdminBookmark quia quoad hoc atteritur, quia secundum formas non revocetur. Job, XIV, 12 : Donec atteratur caelum, non evigilabit, nec consurget de somno suo. I ad Corinth. VII, 31 : Praeterit figura hujus mundi. Glossa : " Non substantia. " Et hoc vocat Petrus coelo-
rum liquefactionem : quia in igne qui praecedit faciem judicis, quoad talem revolutionem quae generationi deservit liquefiet, sed in substantia manebit. II Petr. III, 10 : Adveniet dies Domini ut fur, in quo coeli magno impetu transient, elementa vero calore solventur, terra autem et quae in ipsa sunt opera exurentur. Glossa tamen exponit de coelis aereis ad quos ascendet ignis, faciem mundi exurens.
" Et terra transibunt, " quoad faciem istam terrae exteriorem, quae generationi et corruptioni deservit. Et haec est opacitas terrae in frigido et sicco : tunc autem erit perspicua, sicut crystallus vel vitrum. Transibit ergo quoad exteriorem qualitatem, sed non quoad substantiam. Isa. lxv, 17 et 18 : Ecce ego creo coelos novos, et terram, novam : et non erunt in memoria priora, et non ascendent super cor, sed gaubebitis et exsultabitis usque in sempiternum in his quae ego creo,
" Verba autem mea, "
Fundamentum aeternae veritatis habentia, " non transibunt. " Psal. CI, 26, et seq. : Initio tu, Domine, terram fundasti : et opera manuum, tuarum sunt coeli. Ipsi peribunt, tu autem permanes : et omnes sicut vestimentum veterascent. Et sicut opertorium mutabis eos, et mutabuntur : tu autem idem ipse es, et anni tui non deficient.
" De die autem illo vel hora nemo scit, neque Angeli in coelo, neque Filius, nisi Pater. "
Tangit de illius temp oris occultatione propter nostram sollicitudinem, ut semper simus parati,
Et ideo dicuntur hic duo : occultatio temporis, et praeceptum sollicitae observationis.
De primo dicit : " De die autem illo vel hora. " Diem vocat non propter qualitatem temporis, sed propter lucem clarae manifestationis. Matth. XXIV, 27 : Sicut fulgur exii ab Oriente, et paret usque in Occidentem, ita erit adventus Filii hominis . Apocal. I, 7 : Videbit eum omnis oculus,
" Vel hora, " quando ad. judicium veniet. Luc. xii, 40 : Qua hora non putatis Filius hominis veniet.
" Nemo scit, "
In Ecclesia. Quia scire non expedit : melius est enim nobis semper sollicitos esse, quam scire horam, et ideo ante horam semper esse pigriores. Act. I, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate.
" Neque Angeli in coelo, "
Qui tamen plura quam homines cognoverunt : hoc enim non est de pertinentibus ad beatitudinem. Matth. XXIV, 36 : De die autem illa et hora nemo scit, neque Angeli coelorum, nisi solus Pater.
" Neque Filius, "
Per humanam naturam : vel, " neque Filius, " quia non facit nos scire, cum tamen ipse sciat, scilicet, Patrem manifestans : et ideo dicitur, I ad Thessal. v, 2 : Quia dies Domini, sicut fur in nocte, ita veniet . Fur autem in furno, hoc est, in nigro venit hominibus occultatus. Matth. XXIV, 44 : Ideo et vos estote parati, quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est.
" Nisi Pater, "
A quo fons omnis cognitionis est : in quo tamen fonte habitant Filius et Spiritus sanctus. Eccli. I, 5 : Fons sapientiae verbum Dei in excelsis. Et ideo dicit Glossa : " In Filio sunt omnes thesauri sapientiae ei scientiae Dei absconditi : ideo abscondit, quia scire nobis non expedit. " Unde, Act, I, 7 : Non est vestrum nosse tempora vel momenta quae Pater posuit in sua potestate. In quo ostenditur ut sciat, sed nosse omnibus non expediat, quod semper incerti de adventu judicis, sic quotidie vivant quasi illa die judicandi. Scit ergo Filius sibi, sed non nobis, ut semper simus solliciti.
Et ideo praeceptum cautelae subjungit, dicens :
, " Videte, vigilate et orate : nescitis enim quando tempus sit.
Sicut homo qui peregre profectus reliquit domum suam, et dedit servis suis potestatem cujusque operis, et janitori praecepit ut vigilet. "
Dicit alitem hic quatuor : praeceptum vigilantiae, causam, similitudinem, et finem.
Et hoc est : " Videte, " per circumspectionem, " vigilate, " per sollicitudinem, " orate, " per gratiae devotam voluntatem.
De visione, parum ante, v. 5 : Videte ne quis vos seducat. Et, parum infra, v. 9 : Videte vosmetipsos. Et iterum, v. 23 : Vos ergo videte : ecce praedixi vobis omnia. Primo modo videre, est cavere malum : secundo modo videre, est considerare debitum : tertio modo videre, est cautum esse ad. futurorum adventum.
" Vigilate, " hoc est, totum spiritum et caloris charitatem ad Deum expandite.
Eccli, xxxix, 6 : Justus cor suum tradet ad vigilandum diluculo ad Dominum qui fecit illum. Psal. CI, 8 : Vigilavi, et factus sum sicut passer solitarius in lecto : qui solus, et prae omnibus avibus mane vigilat.
" Et orate, " hoc est, affectum totum in Deum extendite. Luc. XXI, 28 : Respicite et llevale capita vestra, quoniam appropinquat redemptio vestra. Caput animae est affectus in Deum oratione directus.
" Videte, " parte rationabili, " vigilate, " sollicitudine irascibili, " et orate, " concupiscibili.
Et subjungit causam :
" Nescitis enim quando tempus sit. "
Et hoc ideo nescitis, ut semper sitis parati. Luc. xii, 40 : Estote parati, quia qua hora non putatis, Filius hominis veniet. Quia nescitis quando Dominus vester venturus sit. Et hoc idem continetur, Matth. XXIV, 42.
" Sicut homo, etc. "
Ponit similitudinem : " Sicut homo qui peregre profectus, " in caelum per asoensionem suam, " reliquit domum suam, " hoc est, facultatem domus suae, " ei dedit servis suis potestatem. " Matth. xxv, 15 : Unicuique secundum propriam virtutem. " Cujusque operis, " ad negotiationem multiplicandorum talentorum pertinentis. Sicut dicitur, Luc. XIX, 13 : Ei ait ad illos : Negotiamini dum venio.
" Et janitori, " custodi domus, " praecepit ut vigilet, " ne aliquis domum irrumpat vel suffodiat : ita, supple, se habet vestrum negotium. Luc. II, 8 : Vigilantes et custodientes vigilias noctis super gregem suum. Proverb. viii, 17 : Qui mane vigilant ad me, invenient me.
" Vigilate ergo : nescitis enim quando dominus domus veniat : sero, an media nocte, an galli cantu, an mane :
Ne cum venerit repente, inveniat vos dormientes.
Quod autem vobis dico, omnibus dico : Vigilate. "
Tangit vigiliarum finem. Tangit autem duos fines : unum citra alium., finis enim operis est quem dicit : " Nescitis enim quando dominus domus veniat, " hoc est facultatum dominus, qui venit rationem ponere cum servis suis. Matth. xviii, 23 : Assimilatum, est regnum coelorum homini regi, qui voluit rationem ponere cum servis suis. Psal. lxii, 2 : Deus, Deus meus, ad te de luce vigilo.
Et tempora horarum determinat : " Sero, an media nocte, an galli cantu, an mane, " Quatuor horarum tenebras dete.rmiD.at . Et quia tota vita hominis in tenebris est, propterea hae quatuor partes aetatis humanae vitae significant. Sero autem est juventus : media autem nox, virilis aetas : galli autem cantus, est senectus : mane autem, est putridum senium. Infantilis enim aetas potius est ingressus vitae quam vita. Matth. xxv, 13 : Vigilate itaque, quia nescitis diem neque horam. I ad Corinth. xv, 34 : Evigilate, Justi, ignorantiam enim Dei quidam habent, scilicet usque adhuc.
Et subjungit causam tantae sollicitudinis in vigilando :
" Ne cum. venerit repente, "
Hoc est, ex improviso. I ad Thessal, v, 3 : Cum dixerint : Pax et securitas, tunc repentinus superveniet eis interitus, sicut dolor in utero habenti.
" Inveniat vos. " Proverb. VI, 9, 10 et 11 : Usquequo, piger, dormis ? paululum dormies, paululum dormitabis :... et veniet tibi quasi viator egestas, et pauperies quasi vir armatus. Matth. XXVI, 40 : Non potuistis una hora vigilare mecum ? Apocal. III, 2 : Esto vigilans, et confirma caetera quae moritura erant. Isa. XXVI, 9 : Spiritu meo in praecordiis meis de mane vigilabo ad te.
Quod autem vobis, "
Apostolis et Praelatis Ecclesiarum, " dico, " quibus praecipue., vigilare incumbit, " omnibus dico, " per sollicitudinem quam sibi quilibet impedere debet. Ad Roman. x, 12 : Non est distinctio Judaei et Graeci. Marc. XIV, 38 : Vigilate et orate, ut non intretis in tentationem. II ad Timoth. IV, 5 : Tu. vero vi gila, in omnibus labora, opus fac Evangelistae, ministerium, tuum imple, sobrius estodDe aliis dicitur, Proverb. xxiii, 35 : Eris sicut dormiens in medio mari, ei quasi sopitus gubernator, amisso clavo.