CAPUT VIII. De diffinitionibus motus.
CAPUT IX. De divisionibus motus.
CAPUT XVI. De aevo et aviterno.
SECUNDA PARS DE COELO ET MUNDO.
CAPUT I. Quod unus est mundus.
TERTIA PARS DE GENERATIONE ET CORRUPTIONE.
CAPUT II. Opiniones de elementis.
CAPUT III. De qualitatibus lemcniorum.
CAPUT VII. De grandine qui dicitur lapis.
CAPUT XIV. De quinque proprietatibus ventorum.
CAPUT XX. De effectibus fulminis.
CAPUT XXIV. De loco tonitrui et coruscationis.
CAPUT XXV. Quam virtutem tonando Jupiter habeat.
CAPUT XXXI. De coloribus nubium.
CAPUT V. De potentiis animae vegetabilis.
CAPUT VI. De potentiis animae sensibilis.
CAPUT XV. De virtute quae est imaginatio.
CAPUT XVI. De virtute imaginativa.
CAPUT XVII. De somno ei vigilia.
CAPUT XX. De virtute motiva motu naturali.
CAPUT XXIII. De virtute motiva exteriori.
CAPUT XXIV. De potentiis animae rationalis.
CAPUT XXV. Utram intellectus habeat organum.
CAPUT XXVI. De objecto virtutis intellectivae.
CAPUT XXVIII. De virtute intellectiva separabili.
CAPUT XXIX. De intellectu possibili.
CAPUT XXX. De intellectu agente.
De sensibus ergo singulariter dicendum est, et primo de visu. Visus itaque objectum non est color. Color enim, ut dicit Philosophus, est immutativum visus secundum actum lucidi : multa autem videntur quae colorem non habent, sicut coelum, terra, aqua, et multa alia. Unde putamus quod lucidum proprie sit objectum visus, nec color sit objectum nisi ratione lucis quae est ibi. Lux enim in proprio subjecto quod dicitur corpus luminosum, lux est, in diaphano vel transparenti lumen, in terso denso splendor, in mixto vero color. Unde etiam sic diffinitur : Color est extremitas perspicui in corpore terminato.
Medium autem visus perspicuum pervium. Unde nota quod sunt quaedam corpora solida et superficialiter opaca, ut terra, quam impossibile est visu pertransire. Item sunt quaedam corpora superficialiter perspicua, sed secundum soliditatem opaca, ut aurum et argentum quae similiter sunt visu impertransibilia. Item sunt quaedam corpora secundum uperticiem et secundum profunditatem perspicua, ut aqua, aer, crystallus, et talia : et hujusmodi corpus perspicuum pervium medium est visus.
Instrumentum vero hujus sive organum quod magis proprie dicitur, est oculus, ad. quem pervenit nervus opticus protensus a cerebro usque ad pupillam : et ideo spiritus visibilis qui est in illo nervo ad pupillam oculorum ramificato, recipit coloris speciem ab humore cristallum, qui est in pupilla. Et nota, quod ad hoc quod pupilla quemlibet colorem possit recipere, necesse est ut nullius coloris sit actu, sed cujuslibet in potentia. Si enim alicujus coloris esset actu, non posset alium recipere nisi illum. Unde cum pupilla bene immutata fuerit ab excellenti albo, sicut est album nivis, statim postea cum etiam remota fuerit, videntur omnia esse alba. Si.mili.ter contingit de excellenti nigro, et sic de aliis.