Cap. IV. De istius fidei expressione catholica.
PARS SECUNDA. De creatura mundi.
Cap. I. De productione mundi totalis.
PARS TERTIA. De corruptela peccati.
Cap. I. De origine mali in communi.
Cap. IV. De primorum parentum punitione.
Cap. VII. De originalis peccati curatione.
PARS QUARTA. De incarnatione Verbi.
PARS SEXTA. De medicina sacramentali.
Cap. I. De Sacramentorum origine.
Cap. III. De Sacramentorum numero et distinctione.
PARS SEPTIMA. De statu finalis iudicii.
De antecedentibus ad iudicium, cuiusmodi sunt suffragia ecclesiastica.
De suffragiis autem ecclesiasticis hoc tenendum est, quod suffragia Ecclesiae prosunt mortuis, suffragia, dico, quae Ecclesia pro mortuis facit, sicut sunt sacrificia, ieiunia, eleemosynae et aliae orationes et poenae voluntario assumtae pro eorum culpis - celerius et facilius expiandis.
Prosunt autem morinis, non quibuscumque, sed " mediocriter bonis", utpote illis qui sunt in purgatorio: "non valde malis", scilicet illis qui sunt in inferno: " nec valde bonis ", scilicet bis qui sunt in caelo, quin potius e converso eorum merita et orationes suffragantur Ecclesiae militanti, cuius membris multa beneficia impetrant Beati. - Prosunt autem secundum magis et minus vel pro diversitate meritorum in mortuis, vel pro caritate vivorum, quae magis sollicitatur pro aliquibus quam pro aliis: et hoc vel ad poenarum mitigationem, vel celeriorem liberationem, secundum quod supernae providentiae dispensatio melius eis viderit expedire.
Ratio autem ad intelligentiam praedictorum haec est: quoniam primum principium, cum sit optimum, ac per hoc summae severitatis contra malum, debet pariter summae suavitatis esse ad bonum ; et ideo, cum ratione severitatis ius titiae iusti, in quibus est reatus culpae, debeant post hanc vitam in purgatorio fermentari , debent etiam ratione suavitatis misericordiae relevari et habere auxilium et munimen, maxime quia in miseria sunt constituti et suis operibus et meritis non possunt amplius se iuvare. Disponere igitur debuit regimen divinae providentiae, suffragia eis conferri ab his qui possunt, salva tamen rectitudine iustitiae, a qua nec debet nec potest dulcedo divinae misericordiae dissentire nec aliquatenus separari. Quoniam igitur rectitudo iustitias exigit conservationem tumoris divini, regiminis universis et qualitatis meriti humani: ideo superni et primi principii providentia summa disposuit, haec suffragia valere defunctis secundum dulcedinem misericordiae et rectitudinem iustitiae, servantis honoris divini dignitatem, universi regimen et humani meriti qualitatem.
Primo igitur, quoniam in hujusmodi suffragiis servari debet iustitia, quae divini praecipue est conservativa honoris: et honor divinus nihilominus exigit opera satisfactoria et poenalia sibi persolvi pro culpis: hinc est, quod per illa opera habent suffragia fieri, per quae potissime fit satisfactio, et honor recompensatur Deo. Quoniam igitur hujusmodi sunt tres partes satisfactionis: ieiunium, oratio et eleemosyna, et altaris sacrificium, in quo maxime redditur honor debitus Deo propter placentiam illius qui in sacrificio illo offertur: hinc est, quod suffragia Ecclesiae consistunt in hujusmodi operibus satisfactoriis et maxime in Missis celebrandis: secundum quod Gregorius in quarto Dialogorum insinnat, aliquos propter Missarum beneficia de poenis magnis celerrime liberatos. Ac per hoc pompa exsequiarum et accuratio funeris et hujusmodi non debent inter suffragia Ecclesiae computari. Propter quod et sanctus
Augustinus dicit in libro de Cura pro mortuis agenda , quod " curatio funeris, conditio sepulturae et pompa exsequiarum magis sunt solatia vivorum quam subsidia mortuorum ".
Amplius, quoniam debet ibi servari iustitia conservativa ordinis et regiminis universi: et haec exigit, ut in communicatione influentiarum salvetur ordo et symbolum inter ea, a quibus et in quae influentiae illae manant; ac per huc inferius non debeat influere in id quod est supra, neque in id quod est per omnimodam distantiam elongatum: hinc est, quod suffragia Ecclesiae non possunt valere his qui sunt in inferno, quia sunt a corpore Christi mystico penitus separati; unde nulla spiritualis influentia ad eos pervenit nec eis prodest, sicut nec influentia capitis prodest membris a corpore amputatis. - Hinc est etiam, quod non prosunt Beatis, quia sunt omnino superiores secundum statum, et iam in termino existentes non possunt ad altiora conscendere; sed magis e converso ipsi prosunt nobis et eorum orationes
nam et hoc meruerunt in carne
ideo disposuit ordo divinus, ut.etiam ipsis Sanctis Dei orationes offerantur, ut et ipsi suffragentur nobis ad divina beneficia impetranda. Non prosunt ergo eis ecclesiastica suffragia, sed magis nobis prosunt sua.
Restat igitur, quod prosunt solis iustis, qui sunt in poenis purgatoriis. Nam ipsi ratione poenae et impotentiae se iuvandi sunt vivis inferiores, ratione vero iustitiae ceteris membris Ecclesiae sunt coniuncti ; ita ut merito eis Ecclesiae sanclae merita possint propter symbolum et ordinem suffragari.
Postremo, quoniam debet in his servari iustitia, quae pensat exigentiam meritorum; hinc est, quod suffragia illa, quae communiter fiunt, pro defunctis, licet omnibus bonis valeant pro modulo suo, his tamen amplius valent, qui magis meruerunt, ut sibi prodessent et valerent, dum erant in statu viae . Illa vero, quae specialiter fiunt pro aliquibus: quia intentio facientis est recta et secundum Deum procedit , et ecclesiastica institutio absque dubio non est cassa: ideo plus valent illis, pro quibus determinate fiunt, licet etiam aliis aliquo modo communicentur. Nec tamen possunt ita aliis subvenire, sicut illi principali personae, pro eo quod, licet sint spiritualia tamen divina iustitia pro maiori culpa maiorem exigit emendam et pro pluribus culpis plures emendas Unde exemplum de lumine, quod aequaliter illuminat ad unam mensam sedentes, non placet, quia hujusmodi suffragia potius assimilari habent pretiis redemptivis quam hujusmodi influentiis diffusivis. -Quantum autem cuilibet determinate valeant, ille certitudinaliter definire habet, cuius est in reatibus et poenis et suffragiis pondus attendere et numerum et mensuram .