Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Theologiam nostram nulli scientiae subalternari , nullamque scientiam sibi subalternare. Prima pars patet, quia si alicui, maxime Metaphysicae; sed hoc non. quia nulla passio Theologica demonstrari potest per rationem entis. Secunda pari patet, quia nulla scientia accipit sua principia ab ea. In objectione explicat optime, quomodo cognitio lineae in genere proprio, licet sit imperfectior et minus clara, quam cognitio ejusdem in verbo, non tamen resolvatur in hanc, nec subalte netur ei.
Ad secundam (a) quaestione m dico, quod haec scientia nulli subalternatur. Quia licet subjectum ejus possit aliquo modo contineri sub subjecto Metaphysicae , nulla tamen principia accipit a Metaphysica, quia nulla passio Theologica demonstrabilis est in ea per principia entis, vel per rationem sumptam ex ratione entis. Nec ipsa aliam sibi subalternat, quia nulla alia scientia accipit principia ab ipsa; nam quaelibet alia in genere cognitionis naturalis, habet resolutionem suam ultimo ad aliqua principia immediata naturaliter nota.
Contra : (b) Resolutio non stat in cognoscibilibus nisi ad perfectissimum cognoscibile, nec de eodem nisi ad seipsum ut perfectissime cognitum. Linea autem perfectius cognoscitur in Verbo quam per motionem sui ipsius: ergo resolutio conclusionum de linea non stat ad quidditatem lineae vel ad principia de ipsa, nisi ut videntur in Verbo ; illa autem habetur per Verbum visum, ergo resolutio ultima quarumcumque conclusionum et principiorum stat ad visionem Verbi; igitur ista subalternat alias notitias, quibus omnibus dat evidentiam.
Ad hoc (c) respondeo, quod etsi Metaphysicus cognoscens distincte quidditatem lineae vel totius, perfectius cognosceret aliquod principium immediatum de linea velde toto, quam Geometer tantum confuse cognoscens lineam vel totum: tamen Geometrae est illa propositio immediata per se nota, nec probatur per istam Metaphysici, sed ex conceptu confuso terminorum fit complexio evidenter vera. Sed tamen Metaphysicus eamdem per se notam perfectius cognoscit, et hoc magis esset evidens, si tantum per diversa motiva vel media cognosceretur linea a diversis, et aeque distincte ex parte objecti, licet non aeque clare.
Ita in proposito, principium immediatum de linea potest esse evidens intellectui moto a linea, et clarius evidens intellectui moto a Verbo ad notitiam lineae, sicut linea clarius videtur. Tamen principium uno modo cognitum non demonstrat se alio modo notum, sed utroque modo est per se notum, licet clarius sic vel sic; subalternatio autem requirit, quod notitia principiorum scientiae superioris, sit causa notitiae principiorum inferioris scientiae. Hoc de Theologia in se.