REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Si ratio summae bonitatis praecise est ratio adorabitis latriae, beneficia non augent obligationem ; si vero ultra requiritur communicatio beneficiorum, crescit obligatio ad mensuram acceptorum, et sic videtur quod magis obligamur ex redemptione, quam ex creatione adorare Dominum. Sed hunc cultum non debemus Christo, qua homo, quia ut sic non redemit nos ut causa principalis, sed ut instrumentalis vel meritoria ; sed debetur ei ut sic, major hyperdulia, quam si non redemisset. Explicat variis exemplis quomodo natura humana latria adoretur, ut terminus secundarius, non ut ratio adorationis.
Dices, etsi Trinitas solum creasset te, adhuc debuisses sibi tantum cul-, tum, sicut posses ; igitur si ultra specialiter redemisset, majori obligatione esses obligatus.
Dico quod obligatus ad aliquid summum et summe, non potest majori obligatione obligari, sed potest multiplicius obligari ; ideo in statu innocentiae, cum homo fuit tantum creatus, maxima obligatione fuit obligatus ; et ideo per hoc quod postea redemptus, non fuit majori obligatione obligatus, sed ex multiplicata ratione tenebitur ad idem.
Ad aliud patet per idem, quia secundum unam viam non tenetur ad majorem reverentiam, inquantum redemptor, quam inquantum creator. Unde possumus imaginari quod esset in supposito proprio ista natura, quae est assumpta a Deo, et quod haberet majorem gratiam, quae posset competere creaturae. Secundo posset imaginari quod ista esset unita Deo. Tertio, quod sit instrumentum redemptionis nostrae. Secundum addit super primum et tertium quantum ad reverentiam exhibendam. Vel potest intelligi quod bonitas intrinseca adorati sit ratio adorandi, et ad se, et illa semper est eadem nunc et tunc ; igitur semper aequaliter adorabitur ; et sic considerando naturam humanam illis tribus modis, solum sibi debetur hyperdulia. Si tamen teneatur quod majori obligatione exhibendi reverentiam obligamur propter tertium, quam propter secundum vel primum, adhuc non sequitur quod debeat adorari cultu latriae, sed hyperdulia majori quam si non redemisset nos, quia hyperdulia habet gradus ; Beatae enim Virgini debetur hyperdulia, et naturae humanae in Christo secundum se consideratae, et non in eodem gradu.
Ad aliud, dico quod si homo esset obligatus creaturae tamquam redemptori, non esset ita liber sicut modo, quia quando homo tenetur multa obsequia impendere superiori, multum liberius est, quod idem homo teneatur eidem personae multipliciter, quam multis personis diversimode, quia magna servitus est habere multos dominos ; ideo dicitur in Evangelio Matth. 6. Nemo potest duobus dominis seruire ; ideo non essemus ita liberi, sicut modo, si teneremur creaturae tamquam redemptori.
Secundum principale hujus articuli est, quod solum dicat exclusionem, excludendo aliud a termino adorato, et hoc dupliciter, aut quod hoc excludat tanquam secundum se adoratum, aut quod excludat tanquam communicans.
Primo modo, adhuc dico quod solus Christus ratione naturae divinae est adorandus cultu latriae ; secundo modo non. Primum patet, quia adorans aliquid cultu latriae, tamquam secundum se adoratum, debet recognoscere se secundum quodlibet sui totaliter esse ab eo, et sibi omne bonum tribuere ; sed secundum Augustinum, si illa natura separetur a Verbo, illi non servio. Secundum patet, scilicet quod adoretur natura humana cum alio, et ratione naturae divinae copulative, quia secundum Damascenum, lib. 1. Orth. fid. 54. cap. Adoramus Verbum cum carne, non quod ly cum tenetur copulative, sed associative, et sic intelligitur Augustinus super illud Psal. Adorate scabellum, etc. natura ut unita, est adoranda, ita quod caro non excluditur a termino adorato.
Exemplum ad hoc, fugio carbonem, ubi est lignum et calor, non propter lignum, si per se consideretur, sed propter calorem improportionatum, quem fugerem si esset per se ; et sic si confuse concipio, totum fugio ; si distinguo, tantum calorem fugio. Sic in proposito, si totum confuse concipio Verbum et carnem, totum adorabo latria ; si distinguo, naturam divinam adoro.
Aliud exemplum, cum quis portat signum bestiae, id est, diaboli, totum est inadorabile ; non sic adorans totum Verbum cum natura humana, non est idololatra, quia natura humana non impedit totum esse adorabile.
Tertium exemplum Augustini de Rege purpurato, Regem in purpura adoro ; si purpura per se jaceat, non adoro, nec propter eam totum est inadorabile. Similiter homo adoratur propter virtutem, vel propter caput, hoc non excludit alia membra ; separet tamen hominem a virtute, vel membrum a capite, neutrum est adorabile.
Ultimum exemplum : Adoramus Deum trinum, nec illae proprietates per se sunt adorabiles, neque impediunt totum esse adorabile ; sic totus Christus indistincte conceptus et confuse, debet adorari, non natura humana per se.
Ad primum principale, patet per positionem, quod Christus solum secundum naturam divinam est adorandus cultu latriae, ut solum excludit omne aliud tamquam rationem adorandi, et tanquam terminum per se et praecise adoratum.
Ad aliud cum dicitur : Si summe adorandum, summe diligendum, dico quod si dilectio magis distincte requirat intrinsecum ad se quam adoratio, tunc non valet consequentia, sicut patet, non summe diligo Regem purpuratum, ita quod hoc totum, quia illud totum permitterem non esse, stante quod summe diligerem Regem, quia destructa purpura, destruitur hoc totum, tamen purpura non impedit quin totum sit summe adorandum. Vel sustinendo quod dilectio potest confuse tendere in totum sicut adoratio, concedo consequentiam, et dico ut prius, quod natura humana non impedit quin totum sit summe diligendum, non tamen est natura humana ratio diligendi, nec per se terminus et praecise dilectus, sed concomitans, ut prius dictum est.