Theophylactus. Considerandum est turbae desiderium: nam cum sol occidisset, adducunt ad eum infirmos, non a tempore impediti; unde dicitur cum autem sol occidisset, omnes qui habebant infirmos variis languoribus, ducebant illos ad eum. Origenes. Ideo quidem circa solis occasum, idest elapsa die, illos educebant, quia verecundabantur, vel timebant Pharisaeos; vel quia de die intenti erant circa alia; vel quia putabant non licere sanare in sabbato. Ipse autem sanabat eos; unde sequitur at ille singulis manus imponens, curabat omnes. Cyrillus.
Quamvis autem ut deus potuisset omnes verbo pellere morbos, tamen tangit eos, ostendens propriam carnem efficacem ad praestanda remedia, nam caro dei erat. Sicut enim ignis appositus vasi aeneo imprimit ei propriae caliditatis effectum; sic omnipotens dei verbum, cum univit sibi veraciter assumptum templum ex virgine animatum et intellectivum, particeps suae potestatis, eius effectum inseruit. Tangat et nos, immo potius nos illum tangamus, quatenus et nos ab animarum infirmitatibus liberet, nec non a Daemonum impugnatione et superbia; sequitur enim exibant autem Daemonia a multis clamantia et dicentia: quia tu es filius dei. Beda. Daemonia filium dei confitentur, et, sicut postea dicitur, sciebant ipsum esse christum: quia cum ieiunio fatigatum eum diabolus videret, verum hominem intellexit; sed quia tentando non praevaluit, utrum filius dei esset dubitabat; nunc autem per signorum potentiam vel intellexit vel potius suspicatus est esse filium dei. Non igitur ideo Iudaeis eum crucifigere persuasit, quia christum sive dei filium non esse putavit; sed quia se morte illius non praevidit esse damnandum. De hoc enim mysterio a saeculis abscondito dicit apostolus quod nemo principum huius saeculi cognovit: si enim cognovissent, nunquam dominum gloriae crucifixissent.
Chrysostomus in marcum.
In hoc autem quod sequitur et increpans non sinebat ea loqui, percipe christi humilitatem: non sinebat ut Daemones immundi eum manifestarent; non enim oportebat eos subripere officii apostolici gloriam, nec decebat christi mysterium lingua foeda publicari. Theophylactus.
Quia non est speciosa laus in ore peccatoris; vel quia nolebat invidiam accendere Iudaeorum ex hoc quod ab omnibus laudaretur. Beda. Ipsi autem apostoli praecipiuntur reticere de illo, ne divina maiestate praedicata, passionis dispensatio differretur.