Et sperent. Supra Psalmista posuit factum de quo gratias egit, et auctoritatem facientis; hic ponit fructum facti. Et primo quantum ad alios: secundo quantum ad se, ibi, miserere mei domine, vide etc..
Primo ponit triplicem fructum in alios. Primus est notitia, vel fiducia nominis dei. Secundus spiritualis, laetitia diligentium eum. Tertius denunciatio nominis ejus. Secundum, ibi, psallite. Tertium, ibi, annunciate. Hos fructus inducit per modum exhortationis: et circa hoc tria facit. Primo inducit ad sperandum. Secundo ostendit quibus convenit sperare.
Et tertio quare. Dicit ergo, et sperent in te: Eccl. 2: qui timetis dominum, sperate in illum.
Sed unde venit? quia noverunt nomen tuum. Ex duobus enim spes consurgit; quod sit potens: et hoc patet, quia dominus nomen illi; et quod sit volens, quia summe bonus: unde Luc. 18: nemo bonus nisi solus deus. Et praecipue hoc nomen jesus: Matth. 1: ipse salvum faciet populum suum etc.. Philip. 2: in nomine jesu omne genuflectatur. Et quare? quia non derelinquis quaerentes te: Sap. 1: invenitur ab his qui non tentant illum; apparet autem eis qui fidem habent in illum, scilicet qui quaerunt eum bona intentione: quia mali non inveniunt eum: joan. 7: quaeretis me, et non invenietis. Item ubi est, quia non inter cognatos et notos, Luc. 2, job 28: nec invenitur in terra suaviter viventium.
Tertio inducit ad secundum fructum, scilicet ad laetitiam. Psallite domino qui habitat in sion.
Dominus dicitur habitare in loco non corporaliter: 2 Reg. 6: David posuit arcam in sion; sed secundum veritatem habitat in ecclesia. Sion interpretatur specula, et in ecclesia speculamur aeterna.
Isti ergo debemus psallere, idest gaudere corde et ore et operibus, pro beneficiis datis. Tertio inducit ad tertium fructum, annuntiate. 1 Pet. 4: unusquisque prout accepit gratiam in alterutrum illam administrantes. Et ideo primo inducit quod debeant annuntiare. Gregorius: ille uberes fructus suae praedicationis colligit, qui semina bonae operationis praemittit. Inter gentes, idest inter gentiliter viventes, idest inter peccatores: isa. 21: occurrentes sitienti ferte aquam. Studia, idest curam ejus sive solicitudinem de salute humani generis: Hier. 29: ego cogito cogitationes pacis.
Secundo haec studia exponit ibi, quoniam requirens etc.. Illud quod aliquis cum studio et diligentia facit, non obliviscitur quin illud faciat; deus autem studiosus est ad salutem hominum: et ideo non obliviscitur. Duo faciunt oblivionem: scilicet mors: Ps. 30: oblivioni datus sum tamquam mortuus a corde, item paupertas: Prov. 19: fratres hominis pauperis oderunt eum: Apoc. 6: quare non vindicas etc.. Sed deus non obliviscitur mortuorum? quoniam requirens sanguinem eorum, scilicet te quaerentium; etiamsi contingat eos occidi; et hoc judicando. Vel requiret sanctorum sanguinem, in resurrectione reparando illum: Sap. 5: ecce quomodo computati sunt etc.. Dicitur autem recordatus, non quod sit oblitus, sed quia videtur oblitus propter dilationem. Item non obliviscitur pauperum et parvorum: unde, non est oblitus clamorem pauperum: Ps. 33: iste pauper clamavit, vel in periculis, vel in oratione: jac. 5: clamor eorum etc.. Ps. 22: non sprevit neque despexit deprecationem pauperis: Ex. 3: videns vidi afflictionem populi mei qui est in Aegypto, et descendi liberare eum.