12. De Stigmatibus s. Francisci.
13. De Stigmatibus s. Francisci.
29. In Translatione s. Hedwigis.
51. In Decollatione s. Iohannis B.
53. De s. Iohanne ante Portam Latinam.
54. De sancto Iohanne ante Portam Latinam.
55. De Reversione s. Iohannis.
56. De s. Iohanne Chrysostomo.
57. De s. Iohanne Clusoniensi.
58. De s. Iohanne Eleemosynario.
75. De s. Katharina de Suecia.
In 1. Vesperis.
Antiphonae.
1. Laetare, Sion filia,
Iucunda fac tripudia
Katharinae sollemniis,
Quae viduarum speculum
Erat contemnens saeculum,
Iam fruens caeli gaudiis.
2. Haec a sancta propagine
Processit propagata,
Servato eius ordine
Vivebat Deo grata.
3. Pia mater iam puellam
Devota exercitia
Docet mentemque tenellam
Ad sanctorum servitia.
4. Saram, natam Raguelis,
Sancte vivens sequitur,
Eius Christo mens in caelis
Placere disponitur.
5. Natae Birgittae laudibus
Devote persistentes
Haram, Christe, nos precibus
Fac tecum congaudentes.
R. O patrona Katharina,
Infirmorum medicina,
Pupillorum baculus,
Peccatorum a ruina
Trahis sana cum doctrina,
Fulgens ut carbunculus
Signis certis sanctitatis,
Quae demonstrant, cum beatis
Esse te in gloria;
V. Confer, mater pietatis,
Prece luce claritatis
Frui post exsilia.
Ad Magnificat.
A. O Suecorum advocata,
Katharina, sociata
Christo aeternaliter,
Clara sede collocata,
Caeli dote coronata,
Sponsum videns iugiter,
Prava quaeque perpetrata
Prece dele cum beata
Deprecando Dominum,
Ut donet desiderata
Bona, sanctis assignata,
Post hunc vitae terminum.
Ad Matutinum.
Invitatorium.
Caeli regem adoremus
Pro Katharinae gloria,
Ut eidem conregnemus
In angelorum curia.
In 1. Nocturno.
Antiphonae.
1. Miris donis hanc ornavit
Dei beneficio,
Quando Roma desudavit
Pietatis studio.
2. Artus suos atterebat
Arta paenitentia,
A delictis se cavebat
Vitae innocentia.
3. Virtus Dei mirabilis
In sancta ostenditur
Dum aquarum fluxibilis
Meatus regreditur.
Respons oria.
1. Radix bona, stipes rectus
Deo vivensque dilectus
Profert ramum floridum
In virtute castitatis
Fructu sanctae caritatis
Pietate roridum.
V. Dum parentes gignunt natam,
Katharinam Deo gratam,
Vas virtutum splendidum.
2. Haec pietatis studia
Cernens matris felicia
In aetate tenera,
His edocta sic profecit,
Quod in vita semper fecit
Caritatis opera
V. Et decrevit miserorum
Puro corde languidorum
Relevare onera.
3. Viro iusto copulata
Virgo mansit praeservata
Divina clementia,
Caste servans suum thorum
Disciplina sancta morum,
Operante gratia,
V. Quorum mentis pravitatem,
Carnis motus pronitatem
Vicit pudicitia.
In 2. Nocturno.
Antiphonae.
1. Omnem virtutis gratiam
Ab intus occultavit,
Datori reddens gloriam
Se nihil aestimavit.
2. Haec pravorum insultibus
Exsistens tribulata
Diffusis piis precibus
Ad Christum est salvata.
3. Portas Sion ingreditur
Haec digne peregrina,
Dum materna perfruitur
Sanctorumque doctrina.
Responsoria.
1. Sub magistri disciplina
Fervens semper ad divina
Romae fuit subdita,
Supplicare in conclavi
Depulsato somno gravi
Nocte Christo solita,
V. Contemplando iam ardebat
Peccatorumque deflebat
Versa vice debita.
2. Pollens vitae sanctitate
Deflet vultus venustate
Sicut Hesther nobilis,
Caritate radicata,
Firma fide, spe beata
Fuit matri similis.
V. Christo passo est devota,
Ipsum amans mente tota,
Verbis, factis humilis.
3. Sancta loca et sanctorum
Visit Romae usu morum
Matrisque solacio,
Fert insultus vultu grata
Tyrannorum, sed servata
Dei beneficio.
V. In se semper confidentes
Iuvat Christus castas mentes,
Dura surgit vexatio.
In 3. Nocturno.
Antiphonae.
1. In templo vacat precibus
Ut Phanuelis Anna,
Informans actus legibus
Divinis ut Susanna.
2. Quem colebat, iam regnantem
Cernit in caelestibus,
Ipsam scimus hunc laudantem
Cum sanctorum coetibus.
Responsoria.
1. Mors mariti revelatur
Matri, natae demandatur
Non redire patriam;
Iussu Christi paret laeta,
Labores et inconsueta
Captat per laetitiam.
V. Christo sponso deservire
Studet, carnis motus irae
Ferreque molestiam.
2. Christi languens in amore
Ierusalem cum sudore
Transivit haec domina,
Iesum passum lacrimatur,
Ore terram osculatur
Offerens precamina;
V. Sed cum esset Deo grata,
Cuncta ei sunt donata
Clementer peccamina.
3. Vas virtutum, forma morum,
Katharina, populorum,
Castitatis lilium,
Rosa rubens caritatis,
Bonum sanctae paupertatis,
Amans Dei filium;
V. Posce, mater et patrona,
Gratiarum nobis dona
Civium caelestium.
In Laudibus.
Antiphonae.
1. Stola prima est induta
Mortis suae tempore,
De secunda multum tuta,
Quae fiet in corpore.
2. In torrente molendini
Puer casu cecidit,
Per hanc pater et vicini
Salvum ipsum recipit.
3. Caecis, claudis, debilibus
Iuvat suis meritis
Solamen confert tristibus
In maerore positis.
4. Libertate destitutis
Velox dat suffragium,
Et adepta vi salutis
Benedicunt Dominum.
5. Pro nobis Christo supplica,
Patrona pietatis,
Ut mereamur caelica
Gustare cum beatis.
Ad Benedictus.
A. Haec est sensata femina,
Digne vocata domina.
Terrena respuendo
Christo sponso deserviens,
Ecclesiae oboediens
Seipsam annullando,
Carnem, mundum suppeditans,
Christum Deum magnificans
Perversa detestando;
Hinc contingunt miracula
Inter gentes per saecula
Ipsam sanctificando.
In 2. Vesperis.
Ad Magnificat
A. Vale, robur debilium,
Virtutum fragrans lilium,
Maestorum medicina,
Precatu placa filium,
Dei ferens auxilium,
O mater Katharina;
Te collaudat fidelium
Coetus sperans suffragium,
Culparum a ruina,
Ut post praesens exsilium
Ipsum ducas ad gaudium
Degustando divina.