CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Ad secundam quaestionem dico. Hic Do ctor intendit probare duo. Primum, quod Theologia in se non sit scientia subalternata, nec subalternans, et hoc patet per conditiones scientiae subalternatae. Nam scientia subalternata capit subjectum sub subjecto scientiae subalternantis,ita quod oportet quod sit minus commune, et quod addat tali subjecto differentiam accidentalem,
et quod accipiat principia sua a scientia subalternante vel saltem aliquam praemissarum, sicut dicimus quod Perspectiva scientia subalternatur Geometriae, quia subjectum Geometriae est linea ; subjectum vero Perspectivae non erit linea in communi, sed linea determinata per differentiam accidentalem, scilicet linea visualis. Et Perspectivus ad probandum conclusiones in Perspectiva scientia accipit principia a Geometria, id est praemissas vel saltem unam accipit, ita quod conclusio demonstrata in Geometria erit una praemissa ad demonstrandum conclusionem in Perspectiva ; vel plures conclusiones demonstratae in Geometria erunt praemissae ad demonstrandum conclusionem in Perspectiva, ita quod notitia talium praemissarum in Perspectiva erit causa notitiae conclusionis in Perspectiva, et notitia hujusmodi praemissarum erit causata a notitia praemissarum in Geometria. Et ex his sequitur, quod praemissae in scientia subalternata non sunt per se notae, quia non sola cognitione terminorum , sed sunt notae a praemissis in scientia subalternante ; ideo habens scientiam subalternatam non dicitur proprie demonstrare propter quid, ut patet primo Posteriorum, quia non procedit ex praemissis per se notis.
His praesuppositis, patet quod Theologia in se non est alicui scientiae subalternata. Et hoc probat Doctor, quia si alicui esset subalternata, maxime subalternantur Metaphysicae, cujus subjectum est communissimum, et praedicatur de subjecto Theologiae in se in quid. Licet ergo habeat primam conditionem, scilicet habere subjectum sub subjecto, tamen duae aliae conditiones deficiunt, patet de differentia accidentali, quia non ponimus Deum sub aliqua ratione accidentali subjectum Theologiae in se, sed sub propria ratione et quidditativa, scilicet Deum sub ratione
Deitatis, ut patuit supra. Tertia etiam conditio sibi deficit, quia non potest demonstrari aliqua proprietas Theologiae in se de subjecto Theologico per principia Metaphysicalia, quia si sic, illa proprietas posset sciri naluraliter, et sic de illa non esset cognitio Theologica, sed naturalis. Dicit etiam Doctor quod Theologia in se nullam aliam scientiam sibi subalternat, quia nulla alia scientia accipit principia ab ipsa, patet, quia omnis scientia naturaliter habita resolvitur ad aliqua principia immediata naturaliter nota.
(b) Contra, resolutio, etc. Doctor in ista ratione intendit probare, quod Theologia in se potest sibi subalternare alias scientias, supponendo unum quod cognitio quidditatis in Verbo, est cognitio Theologica ut supra patuit, quia talis cognitio non potest haberi, nisi virtute primi objecti Theologici vel virtute alicujus supplentis vicem talis objecti, hoc stante, probat intentum. Et ratio stat in hoc, quia ex quo notitia conclusionis resolvitur in notitiam praemissarum, et notitia praemissarum in notitiam terminorum, ita quod sicut notitia terminorum est causa notitiae praemissarum, ita notitia praemissarum est causa notitiae conclusionis, et sic una notitia dependet ab alia, sicut notitia conclusionis, quae est imperfecta et minus evidens dependet a notitia praemissarum, perfectiori et evidentiori. Sicut ergo notitia, puta hominis in Verbo, est notior notitia hominis ut in lumine naturali, sic notitia hujus propositionis : Animal rationabile est risibile, ut in Verbo, est evidentior se ipsa ut in lumine naturali cognita. Hoc idem dico de ista conclusione : Homo est risibilis, et sic poterit demonstrari hominem esse risibilem per animal rationale ut principium Theologicum, et sic scientia de ista conclusione : Homo est risibilis, videtur subalternari notitiae Theologicae, qua cognoscitur animal rationale esse risibile, vel poterit subalternari notitiae ejusdem conclusionis, ut visae in Verbo. (c) Doctor respondet ibi : Ad hoc respondeo, quod etsi Metaphysicus, etc. et nola hic singularem responsionem. Eadem enim propositio potest esse per se nola terminis distincte conceptis, et etiam confuse conceptis, ut patebit infra in isto 1 . d. 2. q. 2. et d. 3. q. 4. Nam Geometer habet hanc propositionem per se notam, linea est longitudo sine latitudine, terminis confuse conceptis, quia non cognoscit distincte ad quod praedicamentum vel ad quam speciem praedicamenti pertineat, et an sit ens absolutum vel respectivum. Haec enim magis spectant ad Metaphysicum, ideo Metaphysicus habebit istam per se nolam, ex conceptu dislincto terminorum, quia distincte sciet ad quod genus et ad quam speciem pertineat, et an absolutum an respectivum. Geometer ergo habebit hanc propositionem per se nolam, linea, etc. ex solo conceptu confuso terminorum, nec probatur per istam Metaphysici, hoc est per notitiam habitam ex conceptu distincto terminorum ; licet ergo una sit perfectior alia, non tamen imperfectior probatur per perfectiorem. Et dat Doctor clarum exemplum, quod si eadem conclusio, puta homo est risibilis possit probari per diversa media a diversis, ita quod unus procedat per praemissas per se notas terminis confuse conceptis, et alius procedat per praemissas per se notas terminis distincte conceptis, et quod talis conclusio ita distincte sciatur ab uno sicut ab alio, licet tamen non clarius esset exemplum valde ad proposilum. Sic in proposito, quamvis via naturali probet hominem esse risibilem, distincte cognoscendo illam conclusionem, et similiter eamdem conclusionem cognoscat in Verbo distincte, clarius tamen in Verbo quam in lumine naturali, non tamen notitia, quae habetur in Verbo erit causa notitiae, quae habetur de ista conclusione in genere proprio, nec una notitia scitur per aliam.