IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Congruum fuisse institui Sacramenta in lege nova, quia est caeteris perfectior, quia in profectu posterior, et quia ejus causa meritoria est perfectissima, scilicet Christus complens cursum suum, et exhibens pretium. Explicat pulcherrime, et.partim per simile, intensivam et extensivam novorum Sacramentorum perfectionem.
Respondeo (b) hic, prima conclusio sit haec : quod legem Evangelicam congruum fuit Sacramentis perfectissimis adornari. Probatio, haec est lex perfectissima, quam Trinitas disposuit dare homini pro statu viae; est enim . ultima, secundum illud Matth. 26. Novi et oeterni Testamenti, id est, post quod nullum aliud est futurum. In processu autem ab imperfecto ad perfectum, posteriora sunt perfectiora: istud etiam est proximum perfectissimo, scilicet statui finalis beatitudinis: ergo competebat homini in statu illius legis, perfectissimis adjutoriis ad gratiam praeparari, cujusmodi sunt perfectissima Sacramenta; ergo, etc.
Item probatur secundo sic : Perfectissima causa meritoria gratiae, quam Trinitas disposuit dare generi humano, fuit Christus complens cursum suum in hac vita nobiscum: causa autem meritoria juste inclinat Deum ad conferendum bonum illi, pro quo talis causa meretur; causa etiam illa exhibita plus impetrat, quam promissa ; ergo per passionem Christi exhibitam et confirmativam legis novae, congruum fuit maxima adjutoria ad gratiam hominibus conferri, pro tempore illius legis observandae; ergo, etc.
Conditio ista (c) perfectionis horum Sacramentorum exponitur perfectissime, et quantum ad intensionem perfectionis, et quantum ad extensionem. Primum, quia perfectio Sacramenti consistit in perfecte significando vere, quantum ad cognitionem, et in gratiam perfectam causando; ergo Sacramenta novae legis debuerunt esse perfectissima primo modo, quia est lex veritatis, secundo modo, quia est lex gratiae. Un de Joan. 1. Gratia et veritas per Jesum Christum facta est.
Secundum, scilicet perfectio maxima quantum ad extensionem declaratur, quia sicut in vita naturali, primum est generatio, deinde sequitur nutritio et roboratio, et sanitatis perditae reparatio, et haec quatuor pertinent ad quamlibet personam singularem: praeter hoc autem requiritur aliquod pertinens ad communitatem, quo aliquis constituatur in gradu necessario ad aliquem actum necessarium communitati. Ita spiritualiter ad completam perfectionem extensive, oportet esse adjutorium aliquod pertinens ad generationem spiritualem ; et secundo aliquid pertinens ad nutritionem ; tertio pertinens ad roborationem; quarto ad reparationem post lapsum. Praeter haec autem quinto requiritur aliquid esse, quo exiens finaliter praeparetur, quia vita ista spiritualis quaedam via est ordinans, ut bene vivens in in ea, de ipsa sine impedimento transeat ad aliam, pro qua praeparatur. Haec ergo quinque requiruntur tanquam adjutoria necessaria personae cuicumque pro se. Ad bonum autem communitatis observantis istam legem requiritur et multiplicatio carnalis, quia ista praesupponitur bono spirituali, sicut natura gratiae, et multiplicatio spiritualis aliquorum in ista lege ; sic ergo congruum fuit septem adjutoria conferri observatoribus legis Evangelicae, in quibus esset perfectio, non tantum intensiva, sed etiam extensiva, et sufficiens ad omnia necessaria pro observantia hujus legis. Haec autem sunt, (ut dicit Magister in littera,) Baptismus pertinens ad generationem spiritualem ; Eucharistia necessaria ad nutritionem; Confirmatio ad roborationem; Poenitentia ad lapsi reparationem ; Extrema Unctio ad finalem praeparationem; Matrimonium ad multiplicationem in esse naturae vel carnali; et Ordo ad multiplicationem in esse gratiae vel spirituali.