Chrysostomus. Postquam satis utilitatis populis per miracula est collatum, oportebat eum abesse: maiora namque putantur miracula post absentiam operantis, dum ipsa magis exclamant, et vice vocis fruuntur; unde dicitur facta autem die, egressus ibat in desertum locum. Graecus. Abiit etiam in desertum, ut marcus dixit, et orabat: non quod ipse oratione indigeret, sed ut nobis bonae operationis fieret forma. Chrysostomus.
Pharisaei quidem, ipsis prodigiis praedicantibus, potentia christi scandalizabantur; populi vero eloquia audientes, acquiescebant et sequebantur; unde sequitur et turbae requirebant eum, et venerunt usque ad ipsum; et detinebant illum, ne discederet ab eis; non quidem aliqui primatum aut Scribarum, sed quoscumque malitiae fucus non denigraverat, et illaesam habebant conscientiam. Graecus. Quod autem marcus dicit apostolos pervenisse ad eum dicentes quod omnes quaerunt te, Lucas vero dicat populus pervenisse, non discrepant ab invicem. Applicuerant enim ad ipsum populi, apostolorum sequentes vestigia; dominus autem gaudebat detentus, sed mandabat ut eum dimitterent, ut etiam alii participes forent eius doctrinae, quasi tempore suae praesentiae non multum duraturo; unde sequitur quibus ait: quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum dei, quia ideo missus sum. Marcus dicit: ad hoc veni, ostendens divinitatis eius celsitudinem, et voluntariam exinanitionem; Lucas vero dicit ad hoc missus sum, idest incarnationem ostendens, necnon beneplacitum patris missionem appellans; et ille quidem simpliciter dicit: ut praedicem, iste vero regnum dei adiungit, quod est ipse christus. Chrysostomus.
Simul etiam considera, quod poterat in eodem loco manendo, omnes attrahere ad se; non tamen hoc fecit, praebens nobis exemplum ut perambulemus et requiramus pereuntes, sicut pastor ovem perditam, et medicus accedit ad infirmum: una enim anima recuperata, poterit aliquis mille delicta abolere; unde et hic sequitur et erat praedicans in synagogis Galilaeae. Frequentabat quidem synagogas, docens illos quod non esset seductor: nam si iugiter inhabitata coleret, diffamarent eum velut latitantem.
Beda. Si autem occasu solis mystice mors domini exprimitur, die redeunte resurrectio illius indicatur; cuius manifestata luce, a credentium turbis requiritur, et in gentium deserto inventus, ne abeat detinetur; maxime cum hoc contigerit prima sabbati, quo resurrectio celebrata est.