Postquam dionysius exposuit divina nomina quae ad rationem providentiae pertinent, hic exponit divina nomina quae pertinent ad providentiae finem; est enim providentiae finis ut singula perfectionem propriam consequantur et ulterius omnia reducantur in unum finem et ideo dicitur hic: de perfecto et uno, ut ex titulo patet.
Dividitur autem hoc capitulum in partes tres: in prima, dicit de quo est intentio; in secunda, exequitur; ibi: igitur perfectum...; in tertia, epilogat quae in toto libro sunt dicta; ibi: has nos...p dicit ergo primo quod sufficit tot de praemissis dixisse; videtur autem reliquum esse ut transeamus ad id quod est brevissimum in sermone; quia sacra Scriptura de deo, qui est causa omnium, non solum praedicat omnia, sed etiam praedicat de eo simul omnia. Inveniuntur autem multa in aliqua una creatura, sed non simul: vel quia conveniunt ei, non tamen eodem tempore, sicut corpus est album et nigrum, sed non simul; vel quia conveniunt ei, non secundum eandem partem, sicut si aliquod corpus sit secundum unam partem album et secundum aliam partem nigrum, habet quidem multa, sed non simul.
Sed deus habet omnia in seipso neque successive secundum tempus neque divisim secundum partes, sed simul; et ideo, quia sic habet omnia simul, laudatur sicut perfectum et sicut unum: quod enim habet multa, non simul sed successive, imperfectum est quia est mutabile: motus autem est actus imperfecti; quod autem habet multa, non simul sed divisim, secundum suas partes, est compositum et non vere unum.
Sic igitur, brevissimo sermone, omnia quae supra de deo dicta sunt, in nomine perfecti et unius comprehenduntur.
Deinde, cum dicit: igitur perfectum... Exequitur propositum; et primo, determinat de perfecto; secundo, de uno; ibi: unum autem...p circa primum, duo facit: primo, ostendit quomodo deo attribuatur perfectum; secundo, quid sit de ratione perfecti secundum quod deo attribuitur; ibi: et omnem quidem infinitatem...p circa primum, ponit modos divinae perfectionis per differentiam ad ea quae dicuntur perfecta in creaturis: dicuntur enim primo aliqua esse perfecta in creaturis non per se, sed per aliquid extrinsecum adveniens, sicut aer per lumen receptum a sole et homo per gratiam quam habet a deo; sed deus dicitur perfectus, sicut per se perfectus.
Secundo, dicitur aliquid perfectum per se quidem, quia per propriam formam naturalem, sed non secundum seipsum, quia ipsum non est sua forma, sed est ex forma et materia compositum, sicut si dicamus lapidem perfectum vel quamcumque rem materialem: nihil enim huiusmodi habet quod sit perfectum secundum se totum, sed secundum aliquid sui.
Tertio, invenitur aliquid perfectum secundum se, quia ipsum est forma quaedam subsistens, sicut quaelibet substantia immaterialis, non tamen est perfectum a seipso, quia non habet esse a se, sed ab alio; et ideo ad hoc excludendum attribuit deo: per se perfectum et secundum seipsum a seipso segregatum, scilicet ab omnibus aliis; et ponit loco perfecti, segregatum ab aliis, quia unumquodque, secundum quod sanctum est et perfectionem habet, ab aliis segregatur.
Quarto, considerandum est de perfectione cuiuslibet creaturae quod, cum quaelibet creatura sit aliquo modo composita et in quolibet composito sit aliquid alio perfectius, nulla creatura est tota perfectissima secundum se totam, sed secundum aliquid sui; sicut perfectissimum in homine est anima et in anima intellectus. Et ad hoc removendum a deo, dicit deum esse totum perfectissimum.
Et non solum secundum praedictos modos attribuitur deo esse perfectum, sed etiam dicitur perfectus sicut superperfectus, inquantum excedit perfectionem omnium rerum.
Deinde, cum dicit: et omnem... Ostendit quid sit de ratione perfecti, secundum quod deus perfectus dicitur; et primo, excludit quaedam a deo quae sunt de perfectione creaturae; secundo, ostendit quae sunt de ratione perfectionis divinae; ibi: sed extendens...p sunt autem tria consideranda in perfectione creaturae quae excluduntur a deo: quorum primum est quod perfectum opponitur infinito quia, ut dicitur in III phys., infinitum est cuius quantitatem accipientibus, semper est aliquid ultra accipere; perfectum autem et totum est extra quod nihil est. Sic igitur creatura perfecta infinitati opponitur, sed deus sua perfectione omnem infinitatem terminat quia quodcumque infinitum, divinae perfectioni comparatum, est finitum et terminatum; puta, si esset corpus infinitum secundum quantitatem, esset terminatum secundum genus et speciem, quam quidem terminationem, ex participatione divinae perfectionis sortiretur.
Secundo, considerandum est quod quaelibet creatura ex hoc perfecta dicitur, quod ad terminum suae naturae pertingit et ad debitum suae quantitatis terminum; deus autem perfectus dicitur, non quasi habens terminum, sed sicut extentus, ut ipse dicit, super omnem terminum, quia omnis terminatio ab eo derivatur.
Tertio, considerandum est quod quaelibet creatura dicitur perfecta ex hoc quod quibusdam certis limitibus continetur; deus autem sic dicitur perfectus, quod tamen a nullo capitur aut comprehenditur.
Deinde, cum dicit: sed sicut extendens... Ponit quatuor quae sunt de ratione divinae perfectionis: primo enim considerandum est quod aliquid dicitur imperfectum cuius virtus non se extendit ad implendum omnia opera propria; sicut imperfecti regis esset, si eius virtus non se extenderet ad omnes suos subditos gubernandos et ideo, per oppositum, de deo dicit quod se extendit ad omnia non quidem successive ita quod attingendo unum deserat aliud, sed simul; neque per quamdam adaequationem ad res, sicut potentia hominis, sed super omnia existens. Extendit autem se ad omnia indeficientibus immissionibus, inquantum indeficienter rebus communicat sua bona et interminabilibus operationibus, inquantum in omnibus interminabiliter operatur.
Secundo, dicitur aliquid imperfectum quia tendit in perfectionem, sicut puer, dum est in statu augmenti; vel quia recedit a perfectione, sicut senex, dum est in statu decrementi; vel etiam quia non habet perfectionem semper immanentem, sicut omnia mutabilia dicuntur imperfecta; et ideo, per oppositum, de deo dicit quod deus dicitur perfectus sicut inaugmentabilis et semper perfectus et sicut non minorabilis.
Tertio, dicitur imperfectum quia deest ei aliquid eorum quae debet habere sicut homo diceretur imperfectus si non haberet manum aut pedem aut scientiam aut virtutem; quod autem habet omnia quae debet habere secundum suam naturam, dicitur perfectum non simpliciter, sed secundum suam naturam. Deus autem dicitur simpliciter perfectus, quia simpliciter omnia in seipso praehabet, sicut effectus praeexistunt in causa, ut supra multoties dictum est.
Quarto, dicitur aliquid imperfectum quod non potest aliquid sibi simile facere; perfectum autem est unumquodque, cum potest facere sibi simile, ut dicitur in IV meteorologicorum et ideo de deo dicit quod deus dicitur perfectus, inquantum desuper manat suam perfectionem omnibus creaturis et hoc non secundum diversas largitiones, ex parte ipsius dei largientis, sed secundum unam: quae quidem largitio non deficit, sed est impausabilis et eadem manens.
Nec iterum est diminuta, sed cum det omnibus affluenter, ut dicitur Iacob. 1, eius largitio est superplena, ut quae numquam minorari potest per suae copiam effusionis, secundum quam largitionem, perficit omnia perfecta, inquantum adimplet ea, similitudine propriae perfectionis.