Miserere. Hic ponit fructum quantum ad se. Et primo commemorat beneficium. Secundo ponit fructum, ibi, ut annuntiem etc.. Beneficium duplex: unum futurum: aliud habitum. Qui exaltas etc.. Primo duo facit. Primo ponit misericordiam. Secundo misericordiae motivum. Futurum beneficium est misericordia.
Miserere mei: Ps. 32: misericordia domini plena est terra. Motivum ad eam, consideratio dei. Vide, idest considera, humilitatem meam. Haec humilitas non importat virtutem, sicut illud, si non humiliter sentiebam, sed dejectionem.
Unde Hieronymus habet afflictionem de inimicis meis, quia scilicet affligunt. Vel aliter: vide humilitatem, quia humilibus dat gratiam, jac. 4. Sed hoc potest considerare ex consideratione inimicorum, qui sunt superbi et mali. Consequenter confitetur beneficium habitum: qui exaltas me etc.: quasi dicat: de tanto periculo eruisti me, quod non restabat nisi ut morerer: Hier. 9: ascendit mors per fenestras nostras; ingressa est domos nostras disperdere parvulos deforis. Spiritualiter autem portae mortis sunt haeretici: Matth. 16: portae inferi non praevalebunt adversum eam. Et sensus hominis: Hier. 9: mors introivit per fenestras.
Odium verbi dei: Ps. 126: omnem escam abominata est anima eorum, et appropinquaverunt usque ad portas mortis. Tentationes et vitia: Sap. 16: deducis ad portas mortis, et reducis. Qui ergo liberatur ab istis, dicat, exaltas me, idest liberasti me de portis mortis.