DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria charissima.
Charissima. Unde dicit ei sponsus, Cantic.VII, 6 : Quam pulchra es, et quam decora, charissima, in deliciis. In hoc quod bis quaeritur, quam pulchra sit, et quam decora, et geminatur nomen pul- chritudinis, designatur, quod ipsa mirabiliter, inaestimabiliter et immensurabiliter pulchra est et decora.
Item, pulchra dicitur fide, decora bona operatione. Vel, pulchra in virtutibus,
quae spiritum illuminant et exornant, decora in virtutibus quae carnem venustant et purificant, charissima sponso suo in deliciis spiritualium charismatum.
Vel, Potest fieri comparatio, ut dicatur, quod chara facta est toti Trinitati, quando in utero sanctificata : charior, quando Unigenito Dei impraegnata : charissima, quando in assumptione in sponsi thalamum introducta, et gloria immortalitatis coronata.
Vel, Charissima: quia Unigeniti sui sanguine redempta, et charissime ab eo dilecta. Vel ideo dicitur charissima in deliciis, quod tamquam delicata mulier cibos grossos fastidiens et communes, non potest gustare nisi quaedam spiritualia: sic et ipsa quidquid amarum vel nocivum animae respuens, deliciis supercaelestibus tantummodo vacabat, quae sic comeduntur ut semper esuriantur, et sic satiant ut semper fastidium tollant. Et hic est cibus cibo melior , scilicet Filius Dei, qui dicit: Qui edunt me, adhuc esurient, etc. . Propter hoc dicit ipsa de Filio qui est manna omnis saporis : Dilectus meus mihi . Quasi diceret: Alias non curo delicias, etc.
Item, Charissima in deliciis est illa anima, quae quasi fastidit quaedam bona ut transeat ad meliora, sicut dicit auctoritas super illud Psalmi lxxxiii, 8 : Ibunt sancti de virtute in virtutem. Non semper uni virtuti insistendum est, sed de virtute in virtutem eundum, donec videatur Deus deorum in Sion.