CAPUT I. De nobilitate hujus scientiae.
CAPUT VI. De fine hujus scientiae.
CAPUT VII. De titulo et auctore.
CAPUT II. Quid sit per se bonum ?
CAPUT IV. Utrum aliquid sit summum bonum ?
CAPUT VI. Qualiter bonum pertineat ad naturam ?
CAPUT VII. Quid sit uniuscujusque tonum ?
CAPUT VIII. De differentia bonorum quae appetuntur.
CAPUT X. De multiplicatione artium.
CAPUT XIII. Cujus facultatis sit hoc bonum ?
CAPUT I. De quo est intentio ?
CAPUT VI. Quod maximus est in moribus profe-
CAPUT XI. De positione Platonis,
CAPUT XII. De expositione positionis Platonis.
CAPUT XIII. Quid sequitur ex opinione praedicta ?
CAPUT I. Quod felicitas est optimum bonum.
CAPUT XII. Quibus modis accipiantur principia ?
CAPUT IX. De opinione Solonis utrum vera sit?
CAPUT XL De solutione inductae quaestionis.
CAPUT I De acceptione virtutum per divisionem.
CAPUT II. Quod virtus est habitus bonus.
CAPUT III. Quod virtus est medium.
CAPUT II. De involuntarii divisiotie.
CAPUT III. De involuntario per violentiam.
CAPUT XXIII. De epilogo eorum quae dicta sunt.
CAPUT X. De fortitudine quae est ex ignorantia.
CAPUT III, De justo politico et naturali.
CAPUT VIII. Utrum aliquis volens injustum, patitur ?
CAPUT IV. De justo metaphorica.
CAPUT IX. De prudentia, circa quid sit ?
CAPUT I. De eubulia in quo sit generet
Qualiter felicitas exterioribus indiget bonis ?
Cum autem jam determinavimus de felicitate secundum essentialia ipsius secundum quae ipsa est optimum, perfectissimum, per se sufficientissimum, non connumeratum aliis, pulcherrimum, desideratissimum, et delectabilissimum : determinavimus etiam de felicitate secundum relationem ad opera nostra, secundum quod ipsa est principium quod plus quam dimidium reliquorum est :
et secundum quod est animae bonum secundum bonam vitam, secundum operationem hominis qua homo est, non in habitu, sed in actu et operatione considerata, delectabilis felici et simpliciter, et possessum bonum non adjunctam habens delectationem. Nunc determinavimus de ea secundum quod est status et actus omnium bonorum congregatione perfectus.
Sic enim videtur etiam eorum quae exterius sunt bonorum indigens, quemadmodum diximus. Impossibile est enim vel non facile bona perfecta operari, et ad divinam operationem, eum qui impotens est tribuere ex insufficientia vel paupertate facultatum. Felicitas enim secundum quod est actus politici, qui ut athloteta et gubernans communitates civitatum et regnorum ad optimum, nulla virtute sic indiget sicut liberalitate, magnificentia, et justitia : cujus causam dicit Aristoteles in Politicis primo libro : quia politicus non habet subjectos servos cives, sed libere subjiciuntur sicut filii patri. Pater enim libertatis formam quam habet, in- fluit filiis, ut scilicet libera voluntate ex dilectione bonorum ad formam patris informentur. Servus autem ad formam domini non contendit, sed a forma mandati cui necessaria subjectione cogitur obedire. Cives etiam ad omnem contendunt liberalitatis modum et disponuntur: propter quod praemiis et donis et titulis et laude uti oportet politicum ad cives, ad hoc quod quemlibet perficiat secundum civilitatis bonum. Hoc autem facere non potest sine liberalitatis et magnificentiae operibus. Talia autem opera non sunt sine magnis bonis exterioribus. Bona enim exteriora sunt, quae ab animo hominis non causantur, nec insunt secundum animam. Politicus autem utitur justitia in judicio deliberativo, in quo deliberatio est necessaria quid rectum et non rectum sit: et non utitur nisi ad auferendum id quod est impeditivum felicis vitae, et hoc est injuria. Patet igitur quod justitia utitur propter aliud : liberalitatis autem et magnificentiae operibus utitur ad provehendum ipsum bonum felicitatis : propter quod dicit Aristoteles in Regimine dominorum quod rex Indiae quotiescumque se ostendit, dona magnifica dedit, et in magna gloria effulsit: tunc etiam in reos vindicavit, ut donis cives abiiceret, et gloriam in. admiratione poneret, et vindicando impedimentum auferret felicitatis.
Multa quidem operata enim optima sunt, non quidem essentiali operatione, sed quemadmodum operentur per organa, hoc est, instrumentaliter deservientia, sicut per amicos et divitias et civilem potentiam. Haec enim principia sunt inter exteriora bona. Amici quidem ex ipsius amicitiae virtute cooperantur amicis. Et sicut dicit Aristoteles in octavo Ethicorum, sine amicis nullus tutus est, quantumcumque abundet omnibus aliis bonis. Nec sine amicis alicujus boni jucunda est possessio. Nec sine amicis perfecta civilitatis perficitur operatio. Sicut nec tractus navis vel victoria ducis, quod ab uno solo perfici non potest. Divitiae etiam
serviunt ad dona et praemia, et ad copias expensarum. Dicit enim Aristoteles in primo Metaphysicae, quod omnibus existentibus ad necessitatem et voluptatem liber a sollicitudine animus liberalibus studiis intendere coepit, quod animus subjectus sollicitudini facere non poterat. Cum ergo bonum civile quod est felicitas, omnibus aliis liberalius sit, oportet praeexistere inquirentibus ipsum omne id quod ad necessitatem vel delectationem pertinet. Et ideo divitiae sunt necessariae ut organice deserviant. Potentiam autem civilem dicimus, sicut est regnum, ducatus, praetoratus, et omnino civilia secundum omnes gradus suarum potestatum, sine quibus politicus nec ordinare potest urbanitates ad optimum, nec legem ponere, nec in contraria vindicare, sine quibus omnibus felix vita inter cives non habetur. Si ergo felicitas accipiatur prout est omnium bonorum congregatione status et actus perfectus, non solum his indiget quae diximus, sed etiam haec requirit in copia.