In apocalypsim b. joannis apostoli
Prologi gilberti, in apocalypsim b. joannis apostoli, explanatio.
Unde dicit haymo, quod iste angelus in persona christi apparuit joanni.
Dicit ergo : haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem praelatos
Continua sic: commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Continua ita : multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : qui vicerit. haymo : desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in ecclesia tua boni quos potes imitari.
Continua sic : veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo angelus ad joannem :
Dicit ergo: et vidi, et audivi.
in saecula saeculorum. quasi diceret : continuo laudant deum, et praedicta attribuunt ei.
Continua : tanta erit tribulatio ecclesiae : sed tamen non obliviscetur deus misereri.
Dicit ergo : stantes ante thronum.
Unde dicit: et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo: et numerus equestris exercitus.
Continua ita : persecutus est diobolus ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : et vidi de mari bestiam,
Dicit ergo : et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : timete dominum, scilicet, timore filiali. psal. xviii, 10 : timor domini sanctas.
Dicit ergo :
" Qui vicerit. " Quasi diceret: Pauci sunt quos poteris imitari. " Qui vicerit, " supple, sicut illi, vel ad imitationem eorum. " Qui vicerit " mundum paupertate, carnem castitate, diabolum humilitate. " Sic vestietur vestimentis albis, " id est, virtutibus, et bonis operibus in praesenti, et in futuro gloria animae et corporis. Stola animae texitur ex tribus filis: visione immediata, dilectione consummata, intentione securata. Stola corporis ex quatuor, scilicet, claritate, agilitate, subtilitate, impassibilitate. I ad Co rinth. xv, 42 : Seminatur in corruptio ne, surget in incorruptione, elc.
" Et non delebo nomen ejus de Libro vitae, " id est, manifestabo fuisse scriptum : unde minus dicit, et plus signat.
Nota : In Libro vitae dupliciter scripti sunt justi: per praescientiam, et praesentem justitiam. Qui scripti sunt primo modo numquam delentur. Isa. IV, 3 : Sanctus vocabitur omnis qui scriptus est in vita in Jerusalem. Qui scripti sunt secundo modo, possunt deleri: cum enim deficit justitia, deficit et scriptura. Unde, Exod. XXXII, 33 : Qui peccaverit mihi, delebo eum de Libro meo.
" Et confitebor nomen ejus coram Patre meo, " id est, recognoscam eum filium et amicum in judicio quod erit, quando dicet, Matth. xxv, 35 : Esurivi, et dedistis mihi manducare. Et, Matth. x, 32 : Qui confitebitur me coram hominibus, etc. Vel sic : " Confitebor nomen ejus, " id est, in beneplacito Patris mei. Vel sic: " Confitebor nomen ejus, " id est, ipsum dignum notitia Patris mei approbativa, non tantum simplici.
" Et coram Angelis ejus, " id est, in gaudio Angelorum. Haec est laus magna: quia a tota caelesti curia approbatur, scilicet, a rege, et suis militibus.
" Qui habet aurem, audiat, etc."
" Qui habet aurem, " scilicet ad audiendum, " audiat, " scilicet ad intelligendum, " quid Spiritus dicat Ecclesiis, " scilicet ad faciendum : quia quod isti Ecclesiae dicitur, omnibus dicitur.
" Et Angelo Philadelphiae Ecclesiae scribe."
Haec est sexta Epistola, quae dividitur sicut praecedentes. In exordium , ibi, " Et Angelo. " Et narrationem, ibi, v. 8 : " Scio opera. " Et conclusionem, ibi, v. 12 : " Qui vicerit. "
In exordio dicuntur duo. Primo, ponitur Ecclesia cui scribit, ibi, " Et Angelo. " Secundo, describitur ille cujus auctoritate scribit, ibidem, " Haec dicit Sanctus, etc. "
" Et Angelo Philadelphiae. " Nota : Philadelphia interpretatur servans haereditatem, quod pertinet ad bonos: in quo notatur quod dona gratiarum quae acceperunt, servaverunt in toto. Unde hic non ponitur arguitio sicut in aliis. Hoc autem majus meritum est illis, quia tali tempore se servaverunt. Et bene sexto loco ponitur quia senarius numerus est perfectionis. Vel, secundum Bedam interpretatur dilectio mea : quo nomine bene Ecclesia designatur, quae in dilectione Dei et proximi versatur. Item, Philadelphia interpretatur amor fratris, et signat Ecclesiam quoad malos qui se carnaliter diligunt magis, quam spiritualiter Deum. Et dicitur a oiXsaiu quod est amo et aosXoo? quod est frater. Et per hanc signantur moderni in Ecclesia, in qua quidam sunt honi qui spiritualiter se diligunt : quidam qui se carnaliter diligunt.
" Haec dicit Sanctus et Verus, qui habet clavem David : qui aperit, et nemo claudit: claudit, et nemo aperit. "
Hic describit eum cujus auctoritate scribit. Et hoc a tribus, scilicet, a sanctitate : " Haec dicit Sanctus. " A justitia: " Et Verus. " A potestate : " Qui habet clavem David. "