PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Sequitur:
" Facite ergo fructus dignos paenitentiae. "
Ecce demonstrat modum fugae per paenitentiam, dicens quatuor quae ad paenitentiam pertinent.
Primum est opus satisfactionis, quod tangit cum dicit : " Facile " paenitentiam in opere, non in sermone. Act. IX, 8: Ad manus autem illum trahentes, introduxerunt Damascum. Ad manus trahere prostratum, est trahere eum ad opera satisfactionis : et sic ingreditur civitatem, hoc est, ad communionem Sanctorum. Proverb. XXXI, 13 : Operata est consilio manuum suarum.
Secundum est voluntarius et affectatus dolor, et afflictio paenitentiae assumptae. Unde Augustinus: " Semper do-" leat, et de dolore gaudeat: " ita quod quasi fruatur dolore, sicut prius fruebatur peccati delectatione. Et notatur hoc per " fructus: " quia, ut dicit Augustinus, " Frui, est cum gaudio uti. " Cantic. II, 3: Fructus ejus dulcis gutturi meo. Et ideo dicitur dolor ille, refectio, Psal. lxxix, G : Cibabis nos pane lacrymarum, et polum dabis nobis in lacrymis. Iste est panis subcinericius, refectio paenitentiae, et potus lacrymarum : in cujus fortitudine Elias fugit Jezabel, et pervenit ad montem Dei .
Tertium est quod sint digni. Et hoc notat cum dicit: " Dignos. " Et hoc fit in confessione, in qua ponderantur afflictiones paenitentiales, et proportionantur ad species peccatorum, et ad pondus eorum. Deuter. xxv, 2 : Pro mensura pec-cati erit et plagarum modus. Glossa Bedae : Non debet esse par fructus "boni operis ejus qui nihil vel mi-" nus peccavit, et ejus qui graviter vel " multum cecidit. " Isa. xxvii, 8: In mensura contra mensuram, cum abjecta fuerit, judicabis eam. Apocal. xviii, 7 : Quantum glorificavit se, et in deliciis fuit, tantum date illi tormentum et luctum. Ad Roman. VI, 13 : Sed neque exhibeatis membra vestra arma iniquitatis peccato, sed exhibete vos Deo, etc. Baruch, IV, 28 : Sicut fuit sensus vester ut erraretis a Deo, decies tantum iterum convertentes requiretis eum.
Quartum est quod dicit: " Paenitentiae, " hoc est, paenae tenentia. Et hoc notat perseverantiam in cordis compunctione. Joel, II, 13: Scindite corda vestra, et non vestimenta vestra. Psal. l, 5 : Iniquitatem meam ego cognosco, et peccatum meum contra me est semper.
" Et ne coeperitis dicere : Patrem habemus Abraham. Dico enim vobis, quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae.
Jam enim securis ad radicem arborum posita est. Omnis ergo arbor non faciens fructum bonum excidetur, et in ignem mittetur. "
Exclusio est excusationis. Et habet duo : exclusionem excusationis, et rationem exclusionis.
Exclusionem excusationis dicit: " Et ne coeperitis. " Isti enim dicebant, quod propter hoc quod Synagoga radicata est in Patriarchis dilectissimis, non esset exstirpanda, nec judicium commendationis immineret ei. Psal. lxxxviii, 31-85: Si autem dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverit, etc,... visitabo in virga peccata eorum:... misericordiam autem meamnon dispergam ab eo. Hujus auctoritate et similium, dicebant Synagogam numquam fore exstirpandam, tamquam in Abraham et Patriarchis radicatam.
Contra hos dicit: " Ne coeperitis dicere. " Et dicit, coeperitis, quia quod incipit imperfectum est, et inceptio dicti, in cogitatu est. Quasi dicat: Ne cogitetis quidem, nedum quod perfecte dicatis :
" Patrem habemus Abraham. "
Quasi dicat: In patre Abraham sumus radicati, nec evelli possumus. Dictum est enim Abrahae, Genes. xv, 5 : Suspice caelum, et numera stellas, si potes. Et subjunxit: Sic erit semen tuum. Et arguebant ex hoc sic: Sicut stellae de caelo cadere non possunt, sic Synagoga non potest excidere de promissis patrum. Et hoc frivolum est, quia dicitur, ad Roman. IX, 8: Non qui filii carnis, hi filii Dei, sed qui filii sunt promissionis, aestimantur in semine. Isa. lxiii, 16 : Abraham nescivit nos, et Israel ignoravit nos. Ad Roman. IX, 25 : Vocabo non plebem meam, plebem meam: et non di. lectam, dilectam: et non misericordiam consecutam, misericordiam consecutam .
Et hoc est quod dicit:
" Dico enim vobis, "
In veritate Spiritus, a quo revelationem accepi. Ad Roman. IX, 1: Veritatem dico in Christo, non mentior : testimonium mihi perhibente conscientia mea in Spiritu sancto.
" Quia potest Deus. " Ratio est et causa, qua excludit excusationem. Est autem notandum, quod in ripa Jordanis jacebant duodecim lapides silices, accepti de fluentis Jordanis, cum filii Israel transirent . Et hos demonstrabat, intelligens per eos Gentiles futuros credentes, dicens: " Quia potest Deus, " de potentia disposita per consilium sapien- tiae aeternae. Potens est, inquam, salva veritate promissionis, " suscitare " in populum suum. Jerem. XXIII,5 : Suscitabo David germen justum.
" Filios Abrahae, " qui filii sunt promissionis, non carnis. Ad Roman. II, 28 et 29: Non enim qui in manifesto, Judaeus est: neque quae in manifesto, in carne, est circumcisio : sed qui in abscondito, Judaeus est : et circumcisio cordis in spiritu, non littera: cujus laus non ex hominibus, sed ex Deo est.
" De lapidibus istis. "
Attende autem, quod lapides isti silices, ut dicit Ambrosius, sunt Gentiles: quia qui amisso sensu rationis, lapidibus putant inesse rationem alicujus divinitatis : ipsi in natura lapidum, non naturae usu, sed mentis habitu, proprietate quadam similitudinis utuntur. Lapidibus autem comparantur silicibus : quia illi lapides sunt deformes ad usum, quia formari non possunt, ideo quod dolationem non sustinent. Hi sunt etiam nudi ad ornatum, quia etiam ornari non possunt aliquo decore figurae : steriles ad fructum, quia non generant, irrationabiles ad profectum. Tales enim lapides jacent in aquis, qui silices vocantur. Et quia gentilitas fuit in omnibus his proprietatibus, deformis quidem ad usum aedificii, nuda ad ornatum virtutis, sterilis ad fructum boni operis, irrationabilis ad profectum intellectualis contemplationis : ideo lapidibus comparantur, et per lapides illos significantur.
Et de his lapidibus, salva veritate promissionis,
" Potest Deus suscitare filios Abrahae, " qui sunt filii promissionis : sicut jam diximus. Ad Galat. III, 16 : Abrahae dictae sunt promissiones, et semini ejus. Non dicit: Et seminibus, quasi in multis : sed quasi in uno : Et semini tuo, qui est Christus. Multiplex enim est semen carnis, sed promissionis stat in uno, quod est
Christus. Ad Roman. iii, 27 et 28: Ubi est ergo gloriatio tua ? Exclusa est. Per quam legem ? Factorum ? Non: sed per legem fidei. Arbitramur enim justificari hominem per fidem sine operibus legis. Non ergo dicatis : " Patrem habemus Abraham. " Tamen hoc dixerunt, Joan. viii, 33 : Semen Abrahae sumus, et nemini servivimus umquam. Simile faciunt illi qui gloriantur in Sanctis suis : volentes ex hoc extolli, vel in Benedicto vel in Bernardo, vel in Francisco, vel in Dominico, cum non sequantur vestigia eorum. Quibus dicitur, Joan. viii, 39 : Si filii Abrahae estis, opera Abrahae facite. Jerem. IX, 24 : In hoc glorietur, qui gloriatur, scire et nosse me. Sequitur :
" Jam enim securis. "
Comminatio est sententiae jam arbori imminentis. Est autem arbor, Synagoga: radices ejus, regnum legem regens, et sacerdotium legem docens, et sacramenta legis exhibens: securis autem est sententia praecisionis facta per Titum et Vespasianum Augustos Romanos. Vel etiam sententia aeternae damnationis.
Continua sic: Ita dico : Facite fructus dignos paenitentiae. Et ne dicatis, excusando vos : Patrem habemus Abraham. " Enim, " hoc est, quia "jam. " Notatur nunc propinquum praesenti in futuro. " Securis, " hoc est, sententia praecisionis "posita est ad radicem " regni et sacerdotii, ut radicitus evellatur Synagoga. Daniel. IV, 10 et 11: Vigil et sanctus de caelo descendit. Clamavit fortiter, et sic ait: Succidite arborem. Ezechiel. XVII, 9 : Radices ejus evellet, et fructus ejus distringet, et siccabit omnes palmites germinis ejus, et arescet. Securis haec aliquando manubrium effugit, et in profundum aquae, hoc est, misericordiae dissimulantis mersa est. Nunc autem per Prophetam potentem in opere et ser- mone manubrium humanitatis porrigente, tulit ferrum de abysso misericordiae propter peccata Synagogae, et ad siccum irae Dei redivit: et ideo Synagogam funditus evertit .
Sic igitur securis ad radicem arboris istius posita est.
Dat autem rationem de proprio actu et usu securis sumptam, dicens:
" Omnis ergo arbor, "
Hoc est, quilibet homo, vel quilibet status hominum, " non faciens fructum bonum. " Synagoga quidem in suis sacramentis et lege in morte Christi mortua fuit, et ideo nullum fructum fecit. Post praedicationem enim fidei, non solum mortua, sed etiam mortifera fuit: et ideo tunc fructum malum fecit: et ideo excidetur. Luc. xiii, 7: Ecce anni tres sunt ex quo venio, quaerens fructum in ficulnea hac, et non invenio: succide ergo illam: ut quid etiam terram occupat ?
" Et in ignem mittetur, " tribulationis per captivitatem, et inferni per condemnationem aeternam. Joan. xv, 2 et 6 : Omnem palmitem in me non ferentem fructum, tollet eum,... et in ignem mittent, et ardet. Isa. xxx, 33 : Praeparata est enim ab heri Topheth... Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa: flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
Est etiam, moraliter loquendo, omnis homo arbor per vitam suam. Psal. i, 3 : Et erit tamquam lignum quod plantatum est secus decursus aquarum. Radix ejus, calor et humor. Jerem. XVII, 8 : Erit quasi lignum quod transplantatur super aquas, quod ad humorem mittit radices suas. Securis, est sententia imposita, quae quolibet die dat sectionis ictum, quia omni die vitam diminuit. Et quando non fert fructum boni operis, exciditur per mortem, et mittitur in ignem infernalem in aeternum. Matth.
XIII, 30 : Colligite zizania, et alligate ea in fasciculos ad comburendum.
Attende etiam, qualiter secundum Ambrosium primo lapidibus comparavit Gentiles, et ita proficiens transit ad metaphoram arboris, quae aptior est in multis quam lapis. Hae enim rationabili quodam naturae munere, jam sunt decorae ad usum, venustae ad adspectum, optimae ad fructum. Decor enim virtutis facit ad usum aedificii utiles : pulchritudo facit exemplares : faecunditas verbi facit fructificantes. Surgunt cacuminibus contemplationum, funduntur brachiis bonarum congregationum, replentur fructibus bonorum operum, vestiuntur frondibus verborum sanctorum. Dicit enim Glossa quaedam, mystice exponens per allegoriam : " Non faciens fructum bonum, " ut Gentiles et hypocritae, qui nullum : et haeretici, qui malum. Gentiles enim et hypocritae non habent dispensare sacramenta : et ideo nec in se, nec in alio fructum aliquem faciunt. Sed haeretici servantes formam Ecclesiae, dispensant sacramenta : et ideo quamvis in se nullum faciant fructum, tamen in aliis fructum faciunt, sed malum : quia licet tales ab haereticis sacramentum recipiant, tamen rem sacramenti non percipiunt, et ideo fructum malum faciunt . Sapient. IV, 5 : Fructus illorum inutiles, et acerbi ad manducandum. Jerem. XXIX, 17 : Et ponam eos quasi ficus malas, quae comedi non possunt, eo quod pessimae sint. Matth. VII, 18 : Non potest arbor mala bonos fructus facere.
Sic ergo Joannes comminatur paenam sententiae, quae est praecisio imminens ex judicio in proximo futuro per Titum et Vespasianum. Et sic terminatur instructio generalis.
" Et interrogabant eum turbae, dicentes : Quid ergo faciemus ? Respondens autem dicebat illis : Qui habet duas tunicas, det non habenti : et qui habet escas, similiter faciat.
Venerunt autem et publicani ut baptizarentur, et dixerunt ad illum : Magister, quid faciemus?
At ille dixit ad eos : Nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis.
Interrogabant eum et milites, dicentes : Quid faciemus et nos? Et ait illis : Neminem concutiatis, neque calumniam faciatis, et contenti estote stipendiis vestris. "
Hic, post instructionem generalem, tangitur specialis instructio secundum diversitates praesentium.
Et primo ponitur instructio simplicium de turba, qui publica officia, vel dignitates non habebant. Et potest attendi hic mirabilis efficacia sermonis Joannis, qui tot diversitates hominum movebat ad paenitentiam. Et verificatur de eo quod dictum est de Elia, Eccli. xlviii, 1 : Surrexit Elias propheta, quasi ignis, et verbum ipsius quasi facula ardebat. Et quod supra, l, 16, dixit de eo Angelus : Multos filiorum Israel convertet ad Dominum Deum ipsorum.
De simplicibus igitur plebeiis hominibus dicitur :
" Et interrogabant eum turbae. "
Verbis suis concussae turbae ad terrorem, quaerebant effugiendi consilium, " dicentes " ad eum : " Quid ergo faciemus ? " Da consilium quod faciamus dignos fructus paenitentiae. Mich. VI, 6 : Quid dignum offeram Domino ? curvabo genu Deo excelso.
" Respondens autem, "
Praeco pietatis, " dicebat illis, " a mi- sericordia incipiens : quia scivit, quod judicium sine misericordia fiet illi, qui non facit misericordiam : et quod misericordia superexaltat judicium . Quia sicut dicit Glossa : " Misericordia est plenitudo virtutum. " Quidquid enim in virtutibus deest, per misericordiae opera redimitur et impletur. I ad Timoth. IV, 8 : Pietas ad omnia utilis est, promissionem habens vitae quae nunc est, et futurae. Pietas enim in triplici est apud Sanctos significatione. Dicit enim Augustinus, quod " pietas est AdminBookmark hoc est, cultus Dei. " Et dicit Tullius, quod " pietas est benevolentia in parentes. " Ambrosius autem dicit, quod " pietas est benevolentia in pauperes, Patris nostri spiritualis imaginem habentes. " Et illi sunt pauperes spiritu. Daniel. IV, 24 : Rex, consilium meum placeat tibi, et peccata tua eleemosynis redime, et iniquitates tuas misericordiis pauperum. Luc. XI, 41 : Quod superest, date eleemosynam, et ecce omnia munda sunt vobis. Tob. IV, 11 : Eleemosyna a morte liberat. Unde subdit:
" Qui habet tuas tunicas, etc. "
Duae tunicae dicuntur hic duorum tunicae : quia tunica unius, duobus non sufficit. Nec dicitur hic tunica, nisi tegumentum quodcumque. Quia sicut dicit Glossa, a tunica unius si scindatur, ad inutilitatem deducitur : nec illi valet qui dividit, nec ei cui porrigitur pars. " Psal. XXI, 19 : Diviserunt sibi vestimenta, etc. Tangit autem tunicam quae interior est, et non pallium, quia magis necessaria est tunica : innuens, quod etiam de necessario aliquid subtrahendum est, et dandum pauperibus. Tob. IV, 9 : Si multum tibi fuerit, abundanter tribue : si exiguum tibi fuerit, etiam exiguum libenter impertiri stude. Necessarium ei est retinendum, superfluum largiendum. II ad Co- rinth. VII 13 et 14 : Non enim ut aliis sit remissio, vobis autem tribulatio, sed ex aequalitate. In praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat : ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum. Proverb. XIV, 21 : Qui credit in Domino, misericordiam diligit. Proverb. XIX, 17 : Faeneratur Domino qui miseretur pauperis.
Discretio ergo notatur per hoc quod dicit: " Duas tunicas. " Haec enim sunt tegumenta duorum, ne aliquis sibi manus injiciat. Altera enim vestis ejusdem speciei superfluit. Vestes enim hominis diversae non sunt unius speciei : sed tunica induitur homo, cum supertunicali, et pallio. Et hujusmodi duae tunicae, vel duo pallia, vel hujusmodi sunt mutatoria vestium, ad superfluitatem et non ad necessitatem ordinata. I ad Timoth. VI, 8 : Habentes alimenta, et quibus tegamur, his contenti sumus.
Et subjungit, cui dandum, dicens : a Det, " hoc est, unam mutatoriam superfluam, "non habenti. " Non habenti enim dandum est: et non est dandum habenti. Et in hoc peccant plurimi, qui libentius dant habentibus quam non habentibus. Luc. XIV, 13 et 14 : Cum facis convivium, voca pauperes, debiles, claudos, et caecos. Et beatus eris, quia non habent retribuere tibi. Est enim eleemosyna semen: semen autem non projicitur super agrum seminatum. Psal. CXI, 9 : Dispersit, dedit pauperibus. Isa. lviii, 7 : Egenos vagosque induc in domum tuam, et cum videris nudum, operi eum.
" Et qui habet escas, "
Duorum vel plurium. Job, XXXI, 17 et 18 : Si comedi buccellam meam solus, et non comedit pupillus ex ea, quia ab infantia crevit mecum miseratio, et de utero matris meae egressa est mecum. Isa. lviii, 7 : Frange esurienti panem tuum.
Eccle. XI, 11 : Mitte panem tuum super transeuntes aquas, quia post multa tempora invenies illum. Transeuntes aquae, sunt praetereuntes pauperes. Proverb. iii, 9 et 10 : Honora Dominum de tua substantia, et de primitiis omnium frugum tuarum da ei, scilicet pauperi: et implebuntur horrea tua saturitate, etc. Job, xx, 21 : Non remansit de cibo ejus, et propterea nihil permanebit de bonis ejus.
Et hoc est quod subditur : " Similiter faciat, " scilicet, quod det non habentibus. Nehemiae, seu II Esdrae, viii, 10 : Mittite partes his qui non praeparaverunt sibi. Matth. xxv, 3b : Esurivi, et dedistis mihi manducare : sitivi, et dedistis mihi bibere. Isa. xxiii, 18 : His qui habitauerint coram Domino, Glossa : " Veris pauperibus, " erit negotiatio ejus, scilicet mercedes ejus, ut manducent in saturitatem, et vestiantur usque ad vetustatem. Et praemisit, quod mercedes non condentur neque reponentur , sed potius in misericordias pauperum expendantur et mercedes Ecclesiae.
Et attende, quod misericordia habet tria : compassionem, per quam delet peccata cordis : et elargitionem, per quam delet peccata operis : et subtractionem materiae voluptatis, per quam delet peccata concupiscentiae carnalis. Et ideo delet omne peccatum, hoc est, facit ad omnis peccati deletionem. Et ideo dicitur, quod eleemosyna redimit peccata : quia cum in peccato tria sint quae delectationem afferunt, cor, corpus, et supplementa exterius ministrata : eleemosyna, sicut jam dictum est, aliquid habet contra quodlibet istorum : et ideo etiam dicitur, I ad Timoth. IV, 8, quod pietas ad omnia utilis est. Et, Tobfae, IV, 11, quod eleemosyna ab omni peccato et a morte liberat, et non patietur animam ire in tenebras.
Haec ergo est causa, quare taliter a pietate et misericordia et eleemosynis incepit Joannes praedicando.
" Venerunt autem, "
Ex devotione, " et publicani, " qui prae caeteris peccatores erant. Et quia ex devotione venerunt, ideo non increpantur, quamvis illicitis lucris dediti essent, ut dicit Gregorius. Psal. xxxiii, 12 : Venite, filii, audite me : timorem Domini docebo vos. Venite autem, dicit accessum voluntarium, quia non tracti, sed per se " venerunt. " Matth. XI, 28 : Venite ad me, omnes qui laboratis et onerati estis.
Dicitur ad quid venerunt : " Ut, " sub forma quam praedicavit, quod in venturum post se crederent, " baptizarentur ab eo, " et sic eis via pararetur ad Christum peccati mundatorem. Et haec est secunda differentia post humilem turbam plebeiam. Et consideratur magna virtus sermonis ejus. Jerem. XXIII, 29 : Verba mea sunt quasi ignis,... et quasi malleus conterens petram. Sunt autem publicam a publicis officiis dicti, quia vectigalia publica sive telonea colligebant, et merces per terras veclas auctoritate publica conducebant, et vias pacificabant. I ad Corinth. IX, 7 : Quis militat suis stipendiis umquam ? Quis plantat vineam, et de fructu ejus non edit ? Quis pascit gregem, et de lacte gregis non manducat ? Unde hoc justum est, quantum ad justitiam publicam.
" Et dixerunt ad illum, "
Consilium requirentes : " Magister. " Solus enim ille divinae voluntatis gnarus est, qui Deo docente quae Dei sunt, intellexit. Psal. XXXIII, 6 : Accedite ad eum, et illuminamini : et facies vestrae non confundentur. Isa. l, 4 : Dominus maneerigit mihi aurem, ut audiam eum quasi magistrum.
" Quid faciemus? "
Virtus enim in opere est, et non in scientia vel sermone. I ad Corinth. II, 5 : Fides vestra non sit in sapientia hominum, sed in virtute Dei. Eccli. iii, 24 et 22 : In pluribus operibus Dei non eris curiosus:... quae enim praecepit tibi Deus, illa cogita semper. Psal. cii, 18 : Memores sunt mandatorum ipsius, ad faciendum ea. Matth. XIX, 16 et 17 : Magister bone, quid boni faciam ut habeam vitam aeternam ? Et respondens Jesus dixit illi : Si vis ad vitam ingredi, serva mandata.
" At ille dixit ad eos. "
Ecce responsio. I Petr. iii, 15 : Parati semper ad satisfactionem omni poscenti vos rationem de ea quae in vobis est spe.
" Nihil amplius. " Unum dicit, et duo intelligit. Vult enim quod nihil amplius accipiant " quam quod constitutum est, " et nihil amplius in conducendo quam sicut est constitutum : quia aliter teloneum est injustum. Ratio autem in accipiendo est secundum proportionem laboris et expensarum, quae ad vias pacificandas requiruntur. In faciendo autem constitutum est, ut ad tantum viae ducatum et securitatem praestent, quantum ad tale vectigal secundum aequitatem legis est statutum. Et ideo interdicendo, quod nihil amplius accipiant vel faciant, compescit ab injuria, qua saepe tales grassantur in transeuntes, metas sibi positas transgredientes. Proverb. XXII, 28 : Ne transgrediaris terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Haec transgressio describitur, Isa. x, 6 et 7 : Mandabo illi ut auferat spolia, et diripiat praedam... Ipse autem non sic arbitrabitur, et cor ejus non ita existimabit: sed ad conterendum erit cor ejus, et ad in-ternecionem gentium non paucarum. Hoc ergo quod ex cordis malitia et avaritia amplius quam ad utilitatem patriae statutum est, interdicit.
" Interrogabant eum et milites. "
Ecce tertia differentia instructorum. Milites autem erant Romani, qui ad defensionem reipublicae, communibus stipendiis acceptis, pro pace omnium militabant. Tales enim in qualibet terra Romanus Imperator habuit per legiones et cohortes distributos. Sic etiam habuit David . Minimus centum militibus praeerat, et maximus mille. Publicani autem et milites plerumque erant Gentiles, qui devotius accedebant, quam Judaeorum Sacerdotes et Pharisaei. Hujus signum est, quod non reprehenduntur.
" Dicentes, " quaerendo consilium salutis suae : " Quid faciemus et nos ? " Mich. VI, 8 : Indicabo tibi, o homo, quid sit bonum, et quid Dominus requirat a te.a Et ait illis "
Doctor salutis. Ad Galat. VI, 1 : Vos, qui spirituales estis, hujusmodi instruite in spiritu lenitatis. Dicit autem hic tria : duo per recessum a malo, et unum quod est necessitatis, indulget.
Per recessum a malo, primo prohibet violentiam, dicens :
"Neminem concutiatis, "
Per violentiam opprimendo, et sua diripiendo. Isa. III, 14 et 15 : Rapina pauperis in domo vestra. Quare atteritis populum meum, et facies pauperum commolitis? Isa. III, 12 : Populum meum exactores sui spoliaverunt. Dicuntur autem hic milites, omnes qui defendere deberent populum, quibus interdicitur ne in tyrannide sua abutantur potesta- te. Mich. III, 1 et seq. : Audite, principes Jacob, et duces domus Israel : Numquid non vestrum est scire judicium ? qui odio habetis bonum, et diligitis malum : qui violenter tollitis pelles eorum desuper eis, et carnem eorum desuper ossibus eorum. Qui comederunt carnem populi mei, et pellem eorum desuper excoriaverunt, et ossa eorum confregerunt, et conciderunt sicut in lebete, et quasi carnem in medio ollae. Pellis signat superflua : carnes autem, ea quae sunt ad fomentum delectationis pertinentia: ossa vero, necessaria. Omnia enim haec tyranni rapiunt, et in his luxuriantur. Lebetes autem significant angarias, et perangarias, quibus sicut in frixorio frigunt pauperum corpora. Psal. CI, 4, secundum Septuaginta: " Ossa mea sicut in frixorio confrixa sunt . "
a Haec igitur omnia excludit, quando dicit: " Neminem concutiatis. "
Secundum, quod est secundum recessum a malo, dicit:
" Neque calumniam faciatis. "
Calumnia est impostura quae fit pauperibus, ut imposito, aliquo falso, auferatur pecunia ab eis. Sub isto etiam continentur iniquae tyrannorum leges et litterae calumniosae, ex industria scriptae, ut per lites suscitatas pecunia acquiratur. Job. IV, 8 et 9 : Vidi eos qui... seminant dolores, et metunt eos, flante Deo periisse, et spiritu irae ejus esse consumptos. Seminat dolores, qui seminat legibus vel litteris suis calumnias. Metit autem, cum de talibus lucra sua constituit. Matth. xiii, 27 et 28 : Nonne bonum semen seminasti in agro tuo ? unde ergo habet zizania ? Et ait illis: Inimicus homo hoc fecit. Bonum semen, est simplicitas aequi et justi, cognita in verbo et justitia Dei. Zizaniae, sunt calumniae inventae, quas quotidie omnis boni et aequi et justi inimicus invenit, et superseminat. Et hoc maxime hi faciunt, qui pro aliis militare se dicunt in potestatibus, et officiis publicis : et plus ecclesiastici judices et advocati, quam saeculares. Osee, v, 11 : Calumniam patiens est Ep hraim fractus judicio, quoniam, scilicet in judicibus suis, caepil abire post sordes. Levit. XIX, 13: Non facies calumniam proximo tuo, nec vi opprimes eum. Isa XXXIII, 14 et 15 : Quis habitabit ex vobis cum ardoribus sempiternis ?... Qui projicit avaritiam ex calumnia, et excutit manus suas ab omni munere.
Tertium, quod necessitatibus militantium indulget, dicit:
" Contenti estote stipendiis vestris."
Stipendia dicuntur a stipe pendenda: quia pendebatur unicuique militi donativum publicum suae militiae. Et hoc dicit debere esse contentos, nec amplius exigere. Matth. x, 10 : Dignus est operarius cibo suo. Matth. xx, 8 : Voca operarios, et redde illis mercedem, scilicet suam. Sed hodie non sunt contenti: imo dicitur de eis, Mich. II, 2 : Concupierunt agros, et violenter tulerunt: et rapuerunt domos : et calumniabantur virum, et domum ejus.
" Existimante autem populo, et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Joanne, ne forte ipset esset Christus,
Respondit Joannes, dicens omnibus: Ego quidem aqua baptizo vos. "
Hic ascendit Lucas ad ponendum testimonium Joannis de Christo, ut praecursorem ostendat. Et sicut dicit Glossa, omittit hoc quod Joannes primo narrat : qualiter miserunt ad ipsum ab Jerosolymis Sacerdotes et Levitas, ut interro- garent eum : Tu quis es ? Vel, sicut alii dicunt, primo testificatus est turbis, et hoc ponit Lucas : et postea Sacerdotibus, et hoc ponit Joannes.
Habet autem haec particula duo. Primo enim dicit necessitatem testimonii: et secundo, subjungit ipsum testimonium.
Necessitas fuit: quia populus, et omnes alii tam sapientes quam insipientes venerant in opinionem quamdam de ipso, an forte esset ipse Christus, et sic non dirigeret viam ad alterum, sed potius esset finis viae: et venerunt ad ipsum, quibus viam ostendit.
Et hoc est quod dicit:
" Existimante autem populo. "
Existimatio autem est conceptio ex signis collecta. Considerabant enim virtutem verbi in praedicatione, austeritatem vitae in conversatione, certitudinem revelationis divinae in missione, famam miraculorum in nativitate : et ex his collegerunt Joannem esse majorem homine : sicut expresse dicitur, Matth. XI, 7 et seq. : Quid existis in desertum videre ? arundinem vento agitatam ? Quasi diceret: Non : cum nihil infructuosum, nihil in concupiscentiae humore radicatum fuerit in ipso. Sed quid existis videre ? hominem mollibus vestitum, vel usum ? Quasi diceret: Non: cum in vita ejus nihil molle fuerit. Utpote, cujus habitatio horror fuit deserti, cujus vestitus pili camelorum hispidi et duri, cujus decor zona fuit pellicea penitus inculta., cujus potus, ut dicit Heronymus, laticis unda , simplex aqua. Sed quid existis videre ? Prophetam ? Etiam dico vobis, et plus quam Prophetam... Amen dico vobis, non surrexit inter natos mulierum major Joanne Baptista. Utpote, qui sanctitate major fuit homine: revelatione ma- jor in Prophetis, spiritu et virtute Eliae : stupore par Angelis, vel superior judicabatur. Inde fuit existimatio populi.
Et ne populus stultam forte existimationem habere judicaretur, sicut dicitur, Joan. VII, 49 : Turba haec quae non novit legem, maledicti sunt: ideo subjungit:
" Et Cogitantibus omnibus. "
Quod enim omnes opinantur probabile est, ut dicit Philosophus: et quod ab omnibus dicitur, vel in parte, vel in toto est verum.
" In cordibus suis: " Has autem cogitationes scivit Joannes per Spiritum Dei, quo plenus fuit. I ad Corinth. ii, 10 : Spiritus omnia scrutatur, etiam profunda Dei. Et iterum, v. 12 : Nos non spiritum hujus mundi accepimus, sed Spiritum qui ex Deo est: ut sciamus quae a Deo donata sunt nobis.
" De Joanne " Baptista, qui, sicut dicitur, Joan. I, 6 : Fuit homo missus a Deo: ac si non de terra, sed de caelo descendisset.
" Ne forte, " hoc est, an forte " ipse esset Christus. " Et ex hoc intelligitur, ut dicit Glossa, quod sciverunt tempus esse tunc impletum, quo Christus esset venturus. Christus enim promissus fuit in lege, praefiguratus a Patriarchis, a Prophetis praenuntiatus. Et haec omnia praecesserant: et ideo non restabat, nisi quod digito monstraretur ubi esset. Et ad hoc venit Joannes. Unde, Joan. 1, 45: Quem scripsit Moyses in lege, et Prophetae, invenimus: Jesum, scilicet Messiam. Indiguit tamen indicante propter humilitatem. Isa. LIII, 3 : Quasi absconditus est vultus ejus, et despectus. Isa. xlv, 15 : Vere tu es Deus absconditus.
Ista occasione testimonium ferendi sic exorta,
" Respondit Joannes. "
" Cogitationibus eorum. Matth. IX, 4 : Cum vidisset cogitationes eorum, dixit. Nec respondit in angulo uni, vel duobus, vel paucis, sed publice " dicens omnibus. " Quia, ut dicit Gregorius, " cum " tantus esset, quod Christus credi po-"tuisset, elegit magis solide subsistere " intra se, quam humana opinione ina-" niter levari supra se. " Scivit enim quod dicit Psalmus LII, 6 : Qui hominibus placent, confusi sunt: quoniam Deus sprevit eos.
Dicit autem in hac responsione duo : primum est officium suum: secundum autem dignitas, et ordo adventus, et officium Christi.
De officio suo dicit:
" Ego quidem. "
Ut minister, " baptizo vos, " actu meo, non Dei: quia non est in actu meo collatio gratiae: quae si adesset, non ego baptizarem, sed Deus. Joan. 1, 33 : Super quem videris Spiritum descendentem, et manentem super eum, hic est qui baptizat, hoc est, qui animas lavat.
" Ego quidem baptizo, " quia fingendo corpora, ad baptismum vere baptizantis assuefacio: " aqua, " quae sine illius virtute non lavat nisi corpora. Ad Hebr. IX, 9 et 10 : Non possunt juxta conscientiam perfectum facere servientem, solummodo in cibis, et in potibus, et variis baptismatibus, ei justitiis carnis usque ad tempus correctionis impositis. Sicut enim baptismata legis non conferunt gratiam, ita nec baptismus Joannis. Et hoc significans dicit : " Ego quidem aqua baptizo vos. Act. I, 5 : Joannes quidem baptizavit aqua.
" Veniet autem fortior me, cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. "
Ecce dignitas Christi.
Et dicit tria : dignitatem Christi, ordinem Christi et tempus, et Christi actum.
Dignitatem autem et ordinem simul determinat, dicens : " Veniet autem, etc."
Dignitatem autem determinat in duobus : quorum unum est fortitudo virtutis : secundum autem, eminentia dignitatis.
De fortitudine autem virtutis dicit: " Veniet fortior me. " Fortior autem fuit in expellendo daemonem, quem Joannes non expulit: sed tantum indicavit expellendum a regno suo. Luc. XI, 21 et 22: Cum fortis armatus custodit atrium suum, in pace sunt ea quae possidet. Si autem fortior eo superveniens vicerit eum, universa arma ejus auferet, in quibus confidebat, et spolia ejus distribuet . Hic enim fortis fuit, qui sic describitur in Job, xli, 24 : Non est super terram potestas quae comparetur ei, qui factus est ut nullum timeret. Unde oportuit quod de caelo descenderet, qui fortior eo esset: quia, Joan. iii, 31: Qui de caelo venit, super omnes est. Et ideo fortior eo est, et expulit eum. Numer. xxiii, 8: Deus eduxit illum de aegypto, cujus fortitudo similis est rhinocerolis. Et ideo, Apocal. v, 5, dicitur: Ecce vicit Leo de tribu Juda.
Iste ergo Joanne, et omni Sancto fortior " veniet, " non quidem in mundum, quia jam in mundum venerat, sed ad baptizandum, in quo tunc Joannes Baptista praecurrebat.
Et ideo immiscens temporis ordinem, dicit: " Post me . " Non quidem ordine dignitatis et virtutis, sed ordine temporis, in quo praecursoris offim semper praecedit officium regis. Unde, Joan.i, 27 : Post me venturus est qui ante me factus est. Luc. I 76: Praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
Potest etiam dici, quod etiam fortior fuit ad miraculorum operationem. Quae omnia vel fecit, vel in nomine ejus facta sunt. Unde, Joan. iii, 30: Illum oportet crescere, me autem minui. Non quidem, quia indignus fuerit Joannes plusquam alii Sancti ad facienda signa, sed officio suo non competebat: quia suum officium fuit ad alium dirigere, qui divinae fuit potestatis : et ideo nihil divinae potestatis in se debuit ostendere. Secus autem fuit de Apostolis, qui etiam auditores duxerunt ad Christum, quia illis dirigentibus jam notitia Christi praecesserat: quod non fuit, quando Joannes ad Christum dirigebat: et ideo divinum nihil in se ostendebat, licet hoc ex vitae merito potuisset. Et ideo secundum congruentiam sui officii loquens dicit: Illum oportet crescere, me autem minui : ut me sicut parvo et minuto deserto, ad illum sicut magnum, et in fide crescentem convertantur.
" Cujus non sum dignus, etc. "
Tangit hic dignitatem Christi. Et hoc quidem quatuor modis exponitur: tribus quidem sicut est in Glossa, et quarto secundum Chrysostomum.
Primus quidem modus secundum Glossam, est quod pes Christi sit divinitas. Psal. CXXXI, 7 : Adorabimus in loco ubi steterunt pedes ejus, hoc est, duae virtutes divinitatis, creationis et recreationis. In utroque enim pede, sicut dicit Augustinus, reliquit vestigiorum suorum indicia. Calceamentum autem ejus, est humanitatis ejus pellis morticina, quia in mortem est caesa humanitas. Psal. LIX, 10 : In Idumaeam extendam calceamentum meum, hoc est, in sanguineam de sanguine hominis factam humanitatem. Corrigia autem est unio deitatis ad humanitatem, quasi ligatura pedis cum calceo. Et Joannes quidem dicit se non esse dignum hanc corrigiam solvere, hoc est, modum hujus unionis investigare. Isa. LIII, 8 : Generationem ejus quis enarrabit ?
Secundus modus qui in Glossa est, qui tangitur Deuter. xxv, 5-11, ubi dicitur, quod cum aliquis moritur uxoratus sine haerede, debet frater defuncti vel alius propinquus ejus, uxorem defuncti ducere: et sponsus uxoris et maritus pro ipso factus, uxorem defuncti fecundare, et semen defuncto suscitare, et primogenitum nomine defuncti appellare. Quod si non fecerit, alium post eum propinquiorem illum discalceare, et uxorem defuncti ducere: deinde autem uxorem defuncti ducere nolentis, domum discalceati in Israel in improperium suum appellari. Secundum hoc igitur est sensus: " Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus, tamquam ipse sponsam Ecclesiam repudiet, quam ego ducam. Ipse enim vere sponsus est: ego autem sponsi amicus, non discalceator, qui sibi sponsam praeripiant. Joan. III, 29 : Qui habet sponsam, sponsus est: amicus autem sponsi, qui stat et audit eum, gaudio gaudet propter vocem sponsi et sponsae.
Tertius sensus secundum Glossam est, quod calceamentum est praeparatio evangelizandi : sicut dicitur, ad Ephes. VI, 15 : Calceati pedes in praeparatione Evangelii pacis. Cantic. VII, 1: Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis ! Est ergo sensus : " Non sum dignus " ex officio, " corrigiam calceamentorum ejus, " hoc est, Evangelii, de suo pede, hoc est, circumportatione, a solvere, " et in mundo circumferre : ut per me evangelizetur illud in Gentibus, et in omnem terram exeat sonus : quia hoc non est officii mei qui praecurro, sed hoc est officii Apostolorum, quorum praedicatio sequitur praedicationem Domini: ut soluto a pede suo Evangelio, pedibus suis alligent, et in totum mundum circumporlent. Isa. lii, 7: Quam pulchri supra super montes pedes annuntiantis et praedicantis pacem, annuntiantis bonum,praedicantis salutem, dicentis Sion: Regnabit Deus tuus !
Quarta expositio est Chrysostomi, et est planior et verior omnibus. Quia scilicet solutio calceamenti, est humillimum obsequium, quod potest homini praestari. Et est sensus, quod humillimum obsequium, quod potest homini praestari, non sit dignus praestare et impendere sibi. Job, IV, 18 et 19 : Ecce qui serviunt ei, non sunt stabiles, et in Angelis suis reperit pravitatem : quanto magis hi qui habitant domos luteas, qui terrenum habent fundamentum, consumentur velut a tinea ? Hoc est quod dicit: " Cujus non sum dignus solvere corrigiam calceamentorum ejus. " Josue, v, 16 : Solve calceamentum de pedibus tuis : locus enim, in quo stas, sanctus est .
" Ipse vos baptizabit in Spiritu sancto et igni:
Cujus ventilabrum in manu ejus, et purgabit aream suam. "
Hic tangit proprium Christi actum. Et hoc dupliciter : tangit enim actum sacramenti, et actum judicii.
De actu sacramenti dicit: " Ipse vos baptizabit, " hoc est, a peccato interius mundabit. Matth. III, 14 : Ego a te debeo baptizari, et tu venis ad me ? Glossa, hoc est, a peccato mundari. Matth. xxviii, 19 : Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti." In Spiritu sancto et igni. " Duplex effectus baptismi Christi significatur : acceptio Spiritus sancti, et ignitio fervoris devotionis in consumptione peccati.
De primo dicit: " In Spiritu sancto, " quia visibiliter descendit Spiritus sanctus super baptizatos. Luc. III, 22 : Descendit Spiritus sanctus corporali specie, sicut columba in ipsum.
Secundus effectus notatur quando dicit : " Et igni, " ut notetur peccati consumptio, Ad Hebr. XII, 29 : Deus noster ignis consumens est . Et notatur charitatis accensio, Luc. xii, 49 : Ignem veni mittere in terram, et quid volo nisi ut accendatur ? Et notatur fervoris devotio, III Reg. xviii, 24 : Deus qui exaudierit per ignem, ipse sit Deus. Act. I, 5 : Vos baptizabimini in Spiritu sancto non post multos hos dies. Hic ignis accensus post Christum ( pulso nubilo mortalitatis et persecutionis) quasi sol ad alta se contulit. II Machab. I, 22 : Utque hoc factum est, et tempus affuit, quo sol refulsit, qui prius erat in nubilo, accensus est ignis magnus, ita ut omnes mirarentur.
Alterum autem actum determinans ait :
" Cujus ventilabrum in manu ejus."
Et tangit duo, scilicet, actum districti examinis, et effectum.
Actum quidem examinis tangit, cum dicit : " Cujus ventilabrum. " Tangit autem metaphorice actum examinis. Ventilabrum enim est instrumentum, cujus eventatione purgantur grana a quisquiliis palearum. Dicit igitur, quod in manu Christi, hoc est, in potestate judiciaria Christi : quia sicut dicitur, Joan. v, 22 : Pater non judicat quemquam, sed omne judicium dedit Filio. In hac ergo manu est ventilabrum, quod alio nomine dicitur vannum, per quod notatur discretio salvandorum et damnandorum. Matth. xxv, 33 : Statuet oves quidem a dextris, haedos autem a sinistris.