Cavelli ad lectorem instructio quid in editione sua perfecerit.
Quaestio i. utrum deus sit summe simplex?
Quaestio ii. utrum aliqua creatura sit simplex ?
Scholium.
Theologiam nostram non subalternari Theologiae Beatorum, contra D. Thom. Primo, quia D. Thom. ait scientiam et fidem non stare simul de eodem. Secundo, scientia de Deo est tantum una. Tertio, nostra nullo modo est effectus Theologiae Beatorum. Quarto, nostra est de eodem objecto cum Theologia eatorum. Quinto, non possumus habere Theologiam eatorum, nec illi nostram. De tribus conditionibus scientiae subalternatae, vide Aristot. 1. Post. text. 89. et ibi expositores.
Sed quid (a) de Theologia nostra? Essetne subalternata si talis notia daretur alicui, vel si est data ? Ad hoc dicunt quidam, quod est subalternata; subalternatur enim scientiae Dei et Beatorum.
Contra (b) hoc arguitur sic : Isti alibi ponunt quod scientia non potest stare cum fide, sed nunc dicunt, quod quae est subalternata stat cum fide: ergo stat secundum eos et non stat, igitur contradicunt sibi. Praeterea (c) scientia de Deo non potest esse nisi una: igitur nulla est subalternata. Praeterea (d) scientia secundum rationem causae, non dependet nisi ab objecto, vel subjecto, vel lumine, sed respectu intellectus viatoris, visio Beatorum nullam habet rationem causae; ergo, etc.
Praeterea (e), scientia subalternans et subalternata non sunt primo de eisdem veritatibus vel praedicatis scitis. Hoc patet, quia ubi subalternata incipit, ibi subalternans desinit; sed haec potest esse de eisdem, de quibus est scientia Beatorum, ergo, etc. Praeterea (f), habens scientiam subalternatam, potest habere scientiam subalternantem, et e converso, sed in proposito est impossibile utrumque: ergo, etc. Major patet quoad utrumque : primo, quia habens principia de conclusione, potest scire conclusionem. Similiter patet secundum, quia principia subalternantis sunt universaliora, et sic ordine cognitionis intellectualis prius nota, quia ibi secundum quod hujus, non proceditur a magis notis, sed a sensu. Minor etiam patet quoad utrumque membrum, quia sicut viator non potest clare videre, sic beatus non potest habere fidem.