IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
(b) Respondeo hic, prima conclusio sit hoec, etc. De hac conclusione aliquid dictum est supra in quoestione 3. Probat Doctor, quia haec est lex perfectissima, quam Trinitas disposuit dari homini pro statu viae. Haec patet ex illo Joannis 1. quod infra subjicit: Lex per Moysem data est, gratia et veritas per Jesum Christum, etc. Rom. 8. Non accepistis spiritum servitutis in timore, sed accepistis spiritum adoptionis filiorum, in quo clamamus, Abba, Pater. 2. ad Corinth. 3. dicitur, lex scripta in corde; ad Galat. Non estis sub lege, sed sub gratia, etc. Haec itaque lex, ut patet ex dictis, habet vim justificandi ; ad Romanos 1. Evangelium est virtus Dei in salutem omni credenti, etc. et cap. 3. vocat eam legem fidei, per quam excluditur gloriatio nostra. Unde ut ex praemissis Joannis primo distinguitur a lege Moysi, in eo quod haec principaliter includit spiritum gratiae, et ipsam veritatem, dans non solum praecepta et consilia, sed etiam adjutoria, per quae adimpleantur, quae propria sunt hujus, licet enim in Mosaica et lege naturae dabantur adjutoria, ea tamen respective ad legem novam, et merita sui auctoris Christi, quem continet, dabantur. In illis fuit promissio venturi Redemptoris, in hac ipsa veritas adimpleta est, ideo principaliter continet gratiam et fidem et veritatem.
Item, sicut ad Hebraeos 9. infirmitatem veteris legis colligit Paulus, ex eo quod habuit Sacramenta, quae justificabant tantum ad emendationem carnis, et munditia Iegali: ex opposito sensu lex nova, quae est justificans, habere debuit Sacracramenta, quae justificant per Spiritum gratiae a peccato, et sic recte dicetur in hoc excedere veterem legem, sicut veritas promissa typum. Videatur Augustinus lib. de Spiritu et littera, c. 4. 8. 14. 17. 18. contra duas epistolas Pelagianorum lib. 1. c. 7. et 21. lib. 1. de peccatorum meritis, et remiss. cap. 11. epist. 157.
Probat autem Doctor illud antecedens, quia lex Evangelica est ultima, secundum illud Matthaei 26. Novi et aeterni Testamenti, id est, post quod nullum aliud est futurum, etc. apud Matthaeum non legitur illa particula aeterni, neque apud alios Evangelistas, aut Paulum 1. Corinth. 11 posita autem est in forma consecrationis calicis, qua utuntur Latini; quem autem effectum habeat, infra dicemus. Irrepsit ergo illa particula, aeterni, non est autem Doctoris illa additio, sed alicujus scriptoris. Unde infra ipse Doctor dist. 8. quaest. 2. fatetur plura verba illius formae non inveniri apud Evangelistas, ubi tractant de mysterio institutionis Calicis. Vel dicendum est citationem irrepsisse, licet novi Testamenti, inveniatur apud Matthaeum et Marcum.
Vel tertio dicendum est, particulam illam dictam esse a Christo in forma, quam tradit Matthaeus et Marcus, licet fuerit praetermissa ab Evangelistis. Et Doctor secutus est definitionem Innocentii III. cap. Cum Marthae, de celebrat. Missarum, ubi asserit Ecclesiasticam traditionem docere illam dictam fuisse a Christo ; et recte subintelligi per novi Testamenti, quia Paulus ad Hebraeos 13. vocat sanguinem Christi, sanguinem Testamenti aeterni; et Apocalyps. 14. dicitur Evangelium aeternum, quia post illud non est futurum aliud, ut exponunt Theoderetus et Anselmus, et ipsa fides; unde Psalmo 109. Tu es Sacerdos in aeternum secundum ordinem Melchisedech.
Qualis autem est lex, tale est sacerdotium et sacrificium, et translato sacerdotio necesse est ut legis translatio fiat ad Hebr. 7. ubi propter infirmitatem sacerdotii Levitici, quod non consummabat ad perfectionem, sicut nec lex vetus consummabat, nihil enim ad perfectum perducit lex, mutatum est in sacerdotium Christi secundum ordinem Melchisedech, quod erat mansurum in aeternum, et consummaret omnia quantum ad perfectionem.
Ideoque ad stabilitatem ejus praemittitur : Juravit Dominus, et non poenitebit eum, id est, non mutabit institutum. Vide Augustinum lib. 1. contra adversarium legis et Prophet. cap. 20. et lib. 17. de Civit. cap. 17. et quaest. 124. in Exodum. Tridentinum sess. 22. cap. 1. et sess. 23. c. 1. Accedit Lucae 1. Regnabit in domo Jacob in aeternum, et regni ejus non erit finis; et Danielis 2. In diebus regnorum illorum suscitabit Deus coeli regnum, quod in aeternum non dissipabitur, quod recte etiam de Ecclesia intelligitur : et regnum ejus atteri populo non tradetur, etc. Dan. 7. Potestas ejus potestas aeterna quae non auferetur, et regnum ejus quod non corrumpetur, etc. Sicut ergo finis legis est justificatio hominis, quae perfecte consummatur per legem novam, ita tollit omne motivum stabiliendae alterius, aut innovanda?.
Novum ergo Testamentum recte dicitur aeternum, quod per sanguinem, et mortem testatoris Christi confirmatum est; unde redemptio aeterna appellatur a Paulo, eodem modo novi testamenti. Subinducit aliam particulam aeterni, quia etsi novi Testamenti designare posset, quia renovat per gratiam, et spiritum hominem integrum, ex Augustino tract. 63. in Joan. recte etiam novi pro novissimi, positivum pro superlativo intelligitur, eo modo quo Cyrillus lib. 9. in Joannem cap. 23. interpretatur, mandatum novum do vobis, Joan. 13. pro ultimo, quae interpretatio recte cohaeret antecedentibus et consequentibus et circumstantiis narrationis. Sic in parabola de conducente operarios in vineam hora undecima, quae designat missionem Apostolorum sub Christo, et vocationem gentium in lege nova, dicitur hora novissima, id est, ultima, sicut et 1. Joannis 2. Micheae 4. Actorum 2. ad Galatas etiam 4. appellatur plenitudo temporis, id est, consummatio. Ex quibus patet littera et ratio Doctoris quoad probationem antecedentis. Subsumptum etiam patet ex dictis, quia providentia divina sic processit ab imperfecto ad perfectum, a lege naturae ad legem scriptam, a lege scripta, in qua, tanquam in semine, et umbra includebatur nova (quid est, inquit Augustinus, lex vetus, nisi novae legis occultatio? quid est lex nova, nisi veleris legis revelatio?) ad novam legem, ab hac tandem, quae, ut comparatur ad gloriam, in parte est, ad ipsam gloriam, quae est terminus peregrinationis electorum, qui processus est ab imperfecto ad perfectum.
Secundo probat Doctor idem antecedens ex eo quod novum Testamentum sit proximum perfectissimo, id est, statui beatitudinis. Haec patet ex dictis, estque Dionysii de Ecclesiast. hierarch. cap. 5. ubi docet Evangelicum statum participare de utroque extremo, tanquam medium inter statum veleris legis, et gloriam, ut communicat beatitudini, participat justitiam et veritatem ; ut autem communicat veteri legi, participat in signis et figuris per cultum externum sensibilem et visibilem: quatenus ergo est proximum ad gloriam, et tanquam ultima dispositio, conveniebat in eo esse perfectissima adjutoria gratiae, et consequenter perfectissima Sacramenta, illud enim est perfectissimum medium, quod proximum est fini ; ergo, etc.
Secundo principaliter probat conclusionem, ex eo quod in lege nova sit perfectissima causa meritoria, quam Trinitas disposuit dare generi humano, etc. Christus autem et opera ejus, et passio, in lege nova fuerunt, etc. Eadem passio Ut exhibita fuit magis efficax, quam ut promissa, ac proinde magis efficax motivum, vel inclinans Deum ad dandam gratiam, etc. Haec ratio patet ex dictis, quia in hoc potissimum perfectio legis novae superabundat ; unde Paulus ad Hebraeos 5. Exauditus est pro sua reverentia, etc. Et consummatus factus est omnibus obtemperantibus sibi causa salutis aeternae, etc. quod intelligitur ex sequentibus de infirmitate legis, sacrificiorum et sacerdotii Levitici.
(c) Conditio ista perfectionis Sacramentorum, etc. Perfectionem Sacramentorum novae legis colligit, quantum ad intensionem, et quantum ad extensionem. Pripium propter perfectam significationem, quantum ad cognitionem veritatis, et propter efficaciam causandi gratiam: utrumque horum supra probavimus ex ipso, et ex Patribus, debere convenire Sacramento quaest. 2. utroque autem modo Sacramenta novae legis debuerunt esse perfectissima, quia est lex veritatis et gratiae, Joan. 1. Lex per Moysem data est, gratia et veritas Jer Jesum Christum facta est, etc. Hoc latet ex commento ad primam rationem. Perfectionem extensivam pulchre declarat, supponendo Sacramentorum nent cessilatem, eorumque finem, qui est, ut remedium adhibeant morbo et infirmitati.
Declarat autem explicando necessitatem,
primo personalem cujusque servata proportione ad vitam naturalem, in qua primum est generatio; deinde nutritio ; tertio corroboratio ; quarto sanitatis restauratio, et sic se habent ad vitam spiritualem cujusque; Baptismus, qui est renascentia, et regeneratio hominis in Christo; Eucharistia, ut nutrimentum: Confirmatio, ut corroborans; Poenitentia, ut restauratio sanitatis amissae per peccatum mortale, post Baptismum commissum ; quinto loco Extrema Unctio, ut recte disponat exeuntem ex vita mortali, ut transeat in aliam, quae est promissa, immortalem ; et haec sunt adjutoria personalia.
Duo reliqua Sacramenta respiciunt communitatem, ejusque multiplicationem, vel in filiis spiritualibus et cultu, ad quam institutus est Ordo ; vel in esse naturae, ad quod institutum est Matrimonium.
Alias congruentias addunt Doctores hujus numeri septenarii Sacramentorum, ut quia septem sunt vulnera, vel quia septem sunt virtutes, vel quia numerus septenarius est completus et approbatus in Scriptura. Sed prior congruentia est frequentior, et sumitur ex fine Sacramentorum, et sententia Patrum et Conciliorum, ut patebit in specie.
Nec plura, neque pauciora esse proprie dicta Sacramenta novae legis, tradunt omnes Doctores cum Magistro in hac distinctione, per quadragintos, et amplius annos, secundum consuetudinem et fidem Ecclesiae. Definit novissime Florentinum et Tridentinum, quae supponimus quoad praesens in specie de singulis acturi latius contra haereticos, quorum vertiginem bene notat Bellarminus tom. 2. lib. 2. cap. 23. ibique enumerat eorum errores et dissidia tam inter se, quam cum Ecclesia.
Sed objicies lotionem pedum factam a Christo Domino in ultima Coena fuisse Sacramentum, juxta Ambrosium lib. 3. de Sacram. cap 1. Cyprianum in serm. de lotione pedum, Bernardum serm. de Coena
Domini. Respondetur fuisse lato modo Sacramentum, non autem signum practicum gratiae; fuit signum humilitatis et charitatis Christi. Significabat etiam mystice lotionem spiritualem, quae fieri debet per poenitentiam et abstractionem a temporalibus, et purgationem, quae facienda erat per passionem, ut docet Cyrillus in eumdem locum , ideoque Paulus 1. ad Corinth. 11. agens de probatione requisita ad Sacramentum, intelligit poenitentiam: Probet autem seipsum homo, nihil de lotione pedum ibi agitur: unde recte accommodatur illud Christi, non lotis manibus (adde etiam pedibus) manducare panem, coinquinat animam.
Neque unquam Ecclesia tradidit ullam obligationem lotionis pedum ante sumptionem Eucharistiae; neque proponitur ibi ulla necessitas ejus, quia comminatio facta Petro fuit in poenam inobedientiae, ut in illum locum docet Chrysostomus et Cyrillus, Basilius lib. 1. de Baptismo, c, Neque etiam illa lotio habet efficaciam delendi peccata venialia, alioquin Ecclesia non contemneret illam, et enumeraretur inter caeremonias sacras, essetque in usu quotidiano. Cyprianus et Bernardus intelligunt fuisse Sacramentum, id est, signum quotidianae expiationis, quae debet fieri venialium peccatorum. Sanctus Ambrosius intelligit per Sacramentum caeremoniam sacram, quae in aliquibus Ecclesiis fuit in usu, et etiam contingit in aliquibus Religionibus exerceri. Juxta ritum autem Romanae Ecclesiae, non fit ante communionem in feria quinta in Caena Domini, sed post meridiem, ad recolendum faclum et exemplum Christi Domini, quod non fieret, si esset efficax Sacramentum remissionis peccatorum.