IN LIBRUM TERTIUM SENTENTIARUM
Tertius articulus (a) est difficilior,
part, quaest. 3a. art. i. Vide D. Bonavent. hic, art. 3. q. 2. et Richard. art. 2. quaest. 3.
Ad primam (b) quaestionem patet ex prima quaest, et ult. primae dist. quaest.
Contra (e) conclusionem hujus opinionis arguitur multipliciter.
QUAESTIO I. Utrum ista sit vera:
Contra, si intelligatur extraneitas tantum in habendo peccatum, ergo
QUAESTIO III. Utrum Christus inceperit esse ?
Contra, ista natura potuit assumi ad summam unionem quantum ad esse ergo quantum ad operari. operari
Pitigianis hic art. 1. refutantes quas Thomistae dant solutiones.
Istam quaestionem solvit Damascenus c. 60. in seq. dist.
Ad quaestionem illam respondet Henricus quodl. 12. quaest.
videtur secundum eum dicendum Christum tunc fuisse hominem.
Contra istam opinionem, et primo contra opinantem, nam in 2. 2. quaest, I art. in secunda secundae
Alia est opinio Gandavensis quodl. 8. q. et propter quid.
cujus amans est participatio. Arguit contra singulos modos suo ordine singillatim.
De tertio (u) dico, sicut dictum est dist. 17. primi libri, esse acceptum Deo, in primo ubi supra,
Ad duo argumenta pro primo membro in articulo de objecto formali charitatis. Ad primum dico,
QUAESTIO UNICA. Utrum virtutes morales sint connexae ?
Scholium.
Impugnat sententiam maculantem B. Virginis conceptionem. Primo, ducendo primam ejus rationem ad oppositum, quia cum Christus sit perfectissimus mediator, perfectissima mediatio pro aliqua persona ei convenit, atque adeo aliquam praeservavit ab originali, quia hoc perfectius est quam personam lapsam reparare ; sed erga nullum habuit excellentiorem mediationem quam erga matrem sanctissimam ; ergo. Major probatur tripliciter et clare. Primo, per comparationem ad Deum cui Christus conciliat. Secundo, per comparationem peccati a quo liberat. Tertio per comparationem ad matrem quam reconciliat, quia non summe placaret Christus Deum pro culpa Adae, si non praeveniret, ut alicui non offenderetur, nec summe liberaret a malo, si alicui omnem paenam inutilem non abstulisset, nec summe ei ut mediatori obligaretur mater, nisi ab eo obtinuisset summum quod a mediatore obtineri convenienter potuit, ac per consequens ipsam praeservationem et innocentiam. Ostendit clare secundam et tertiam rationes pro opposita sententia nihil conficere.
Contra primam (a) rationem arguitur ex excellentia Filii sui, inquantum redemptor, reconciliator et mediator, quod ipsa non contraxit peccatum originale. Perfectissimus enim mediator habet perfectissimum actum mediandi respectu alicujus personae, pro qua mediat ; sed Christus est perfectissimus mediator ; igitur Christus habuit perfectissimum gradum mediandi possibilem respectu alicujus creaturae sive personae, respectu cujus erat mediator ; sed respectu nullius personae habuit excellentiorem gradum quam respectu Mariae, igitur, etc.
Sed hoc non esset nisi meruisset eam praeservari a peccato originali. Quod probo tripliciter : Primo per comparationem ad Deum cui reconciliat. Secundo per comparationem ad malum a quo liberat. Tertio per comparationem ad obligationem personae quam reconciliat.
Ad videndum primam probationem pono exemplum consonum exemplo Anselmi: Cur Deus homo, lib. 2. cap. 16. Aliquis offendens regem demeretur in tantum, ut omni filio naturali ejus rex offendatur, et offendens exhaereditet eum ; ista offensa statuitur non remittenda, nisi offeratur regi ab aliquo innocente aliquod obsequium magis placans et gratum, quam peccatum fuerit offensivum. Aliquis offert obsequium ita gratum, quod reconciliet filios, ut non exhaereditentur, tamen cuilibet nato rex offenditur, licet postea remittat offensam propter merita mediatoris ; sed si ille mediator posset ita perfecte placare regem, ut praeveniret respectu alicujus filii irae, nec ei offenderetur, hoc magis esset quam si rex offensam habitam contra talem remitteret, sed hoc non est impossibile, cum haec offensa non est ex culpa propria, sed ex alia contracta.
Ex illo arguitur sic : Nullus summe vel perfectissime placat aliquem pro offensa alicujus contrahenda, nisi posset praevenire, ne ille offendatur, nam si jam offensum placat, ut remittat, non perfectissime placat ; sed in proposito Deus non offenditur animae propter motum interiorem in ipso, sed tantum propter culpam in ipsa anima ; igitur Christus non perfectissime placat Trinitatem pro culpa contrahenda a filiis Adae, si non praeveniat, ut alicui Trinitas non offendatur, et per consequens quod anima alicujus filii Adae non habeat culpam talem.
Ex secunda via (b) arguitur dupliciter. Primo, quia perfectissimus mediator meretur amotionem omnis poenae ab eo quem reconciliat ; sed culpa originalis est major poena, quam ipsa carentia visionis divinae, sicut declaratum fuit dist. 36. secundi lib. quia peccatum est maxima paena naturae intellectualis inter omnes paenas ejus ; igitur si Christus perfectissime reconciliavit, istam paenam gravissimam meruit ab aliquo auferri, non nisi a matre ; igitur, etc. Confirmatur istud per exemplum, quia si filio Adae esset maxima paena regem contra eum offendi, nullus eum perfectissime reconciliaret, nisi auferret ab eo, non tantum exhaeredationem, sed etiam esse inimicum regis ; igitur, etc.
Ex eadem via arguitur secundo sic: Christus immediatius videtur fuisse reparator et reconciliator noster a peccato originali quam ab actuali, quia necessitas incarnationis, passionis, etc. assignatur communiter ex peccato originali ; sed supponitur communiter, quod ipse fuit ita perfectus mediator respectu alicujus personae, puta Mariae, quod eam praeservavit ab omni peccato actuali ; igitur similiter a peccato originali.
Ex tertia (c) via arguo sic : Persona reconciliata non summe obligatur mediatori, nisi ab ipso summum bonum habeat, quod potest per mediatorem haberi ; sed innocentia illa, scilicet praeservatio a culpa contracta vel contrahenda, potest haberi per mediatorem ; ergo nulla persona summe tenebitur Christo, ut mediatori, si nullam praese vavit a peccato originali.
Et si dicas, (d) quod aequaliter tenetur persona, cui remittitur peccatum quantum persona, quae praeservatur a, peccato, propter illud Luc. 7. Cui magis dimittitur, magis diligit, quaere ibi responsionem Augustini, quod omnia possibilia committi non commissa, sunt dimissa, ac si essent commissa ; imo excellentius beneficium est praeservare a malo, quam permittere incidere in malum, et ab eo postea liberare. Videtur etiam quod cum Christus multis animabus meruerit gratiam et gloriam, et pro his sint Christo debitores, ut mediatori, quare nulla anima erit ei debitrix pro innocentia ? Et quare etiam omnes Angeli beati sint innocentes, et nulla humana anima erit innocens in patria, nisi sola anima Christi.
Secunda etiam ratio (e) quae accepta fuit ex his, quae apparent in Maria, non videtur concludere. Quod enim arguitur, et primo de infectione carnis propter seminationem, non arguit secundum viam Anselmi de peccato originali, quae tacta fuit dist. 32. 2. lib. Aut dato quod sic contrahitur peccatum originale communiter, tamen infectio carnis manens post Baptismum, non est necessaria causa quare maneat peccatum originale in anima, sed ipsa manente, peccatum originale deletur per gratiam collatam ; ita posset Deus in primo instanti conceptionis Virginis dando tunc gratiam delere, ne esset causa necessaria infectionis in anima, si gratia tolleret culpam in anima.
Aliud de passionibus Mariae non concludit, potest enim mediator reconciliare aliquem, ut auferantur ab eo poenae sibi inutiles, et relinquatur in paenis sibi utilibus ; originalis culpa non fuisset utilis Mariae ; paenae temporales tamen fuerunt utiles, quia in eis meruit ; igitur, etc.