REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Utrum Christus sit filius adoptivus Dei ?
Alens. 3. p . q. 10. m. 4. D. Thomas 3. p . q. 23. art. 4. et q. 32. art. 3. ethic q. 2. art. 2. D. Bonaventura art . 2. q .I. Richardi. art . 2. q. 1. Durandus q . 2. Gabr. q . I. Alm. et Major hic. Suar. 3. p . tom. 1. disp. 49. sect . 2. et 3. Vasq. disp . 89. Scotus inOxon. hic.
Circa decimam distinctionem, quaeritur primo : Utrum Christus sit filius adoptivus Dei ? Quod sic, quia in Christo manet natura grata, sicut in alio filio ; igitur pari ratione dicetur filius adoptivus, sicut alii filii.
Item, esse filium adoptivum Dei est conditio nobilis ; igitur competit Deo.
Item, Christus est praedestinatus, ad Roman. I. igitur adoptatus, quia omne praedestinatum est adoptatum.
Oppositum per Magistrum in littera.
Dico ad quaestionem, quod adoptatus includit ordinem ad haereditatem, et quod sit extraneus, quantum de se est, et quod gratuitas adoptantis sit ut iste adoptetur. Nunc autem quod Christus ordinetur ad haereditatem, non est dubium quod Christus gratiam habuit sicut alii homines, imo majorem quam quicumque alius ; tamen in hoc differt a filio adoptivo, quia Christ tus accepit naturam a Deo ; sed filius adoptivus non accipit naturam ab eo, cujus est filius adoptivus, sic enim esset filius naturalis ejus. Similiter filius est similis Deo per gratiam tunc acceptam ab eo quando est adoptivus ; sed Christus habuit plenitudinem gratiae,- ideo solum non dicitur filius adoptatus, quia non fuit extraneus.
Et si arguatur, quod per istam rationem beata Virgo non esset filia adoptata, esto quod non fuisset concepta in originali, quia tunc nunquam fuisset filia irae, et per consequens nunquam fuisset extranea ex modo generationis. Illud non concludit, quia Christus per modum generationis non fuisset extraneus, sed beata Virgo fuisset filia irae, respiciendo solum ad modum generationis.
Contra illud, sequeretur quod Angeli non forent filii adoptivi Dei, quia nunquam fuerunt filii extranei, per hoc quod fuerint filii irae per modum productionis. Similiter homines in statu innocentiae non fuissent filii adoptivi Dei.
Item, non oportet quod filius adoptatus sit primo inimicus in se, neque in parentibus, imo magis juvat ad hoc amicitia parentum praecedens, et filii. Similiter igitur, nec sic oportet quod sit extraneus, et sit primo inimicus, sed solum extraneus pro tanto, quia prius non habet jus succedendi haereditarie
Ideo aliter dicitur, quod filius adoptivus dicitur extraneus, quia prius natura habet naturam, quam jus succedendi haereditare, ut sic beata Virgo prius natura habuit naturam humanam quam jus succedenti haereditarie, quamquam non fuisset concepta in peccato originali ; Christus tamen simul natura habuit naturam humanam, et jus succedendi haereditarie ; ideo non fuit adoptivus, quia non prius natura extraneus.
Contra, si fuisset natura creata, quam assumpsit in se Christus in se suppositata, tunc fuisset iste homo filius adoptivus. Sed fundamentum est prius natura relatione ; igitur prius natura fuit fundamentum quam ordo, quo ordinaretur Christus ad habendum haereditatem.