Augustinus de serm. Dom..
Dictum est quis sit qui petitur et ubi habitet; iam videamus quae sint petenda.
Primum autem omnium quae petuntur hoc est: sanctificetur nomen tuum: quod non sic petitur quasi non sit sanctum dei nomen, sed ut sanctum habeatur ab hominibus; idest, ita innotescat deus ut non aestimetur aliquid sanctius. Chrysostomus in Matth.. Vel rogare iubet orantem, deum per nostram glorificari vitam; ac si dicat: ita fac nos vivere ut per nos universa te glorificent.
Sanctificetur enim idem est quod glorificetur.
Digna est autem deum deprecantis oratio, nihil petere ante patris gloriam, sed omnia eius laudi postponere. Chrysostomus super Matth.. Vel aliter. Non optamus deo ut sanctificetur orationibus nostris, sed ut nomen eius sanctificetur in nobis. Quia enim ipse dixit: sancti estote, quia ego sanctus sum, id petimus et rogamus, ut qui in baptismo sanctificati sumus, in eo quod esse coeperimus perseveremus. Augustinus de bono persev..
Cur autem perseverantia ista poscitur a deo, si, ut pelagiani dicunt, non datur a deo? an et ista irrisoria petitio est, cum id ab eo petitur quod scitur non ipsum dare, sed ipso non dante esse in hominis potestate praestare? Cyprianus de orat. Domin.. Et hoc etiam ut sanctificemur, quotidie deprecamur: opus enim est nobis continua sanctificatione, ut qui quotidie delinquimus, delicta nostra sanctificatione assidua purgemus.