Consequenter cum dicit, ut ponit fructum; sed ordine retrogrado. Primo Annuntiationis. Secundo exultationis, ibi, exultabo. Tertio cognitionis, ibi, cognoscetur. Dico quod misertus es, et peto quod miserearis; et hoc ut annuntiem praedicationes.
Antiquitus judicia fiebant in portis; et ideo dicit, in portis filiae sion, idest hierusalem, quia subjecta erat arci quae vocabatur sion; quasi dicat: in multitudine populi hierosolymitani, annuntiem omnes laudationes, non quod omnes, sed de omni genere laudis. Item portae filiae sion dicuntur doctores ecclesiae: isa. 54: ponam portas ejus in lapides sculptos; universos filios tuos doctos a domino. Item justitiae: haec porta domini, justi intrabunt in eam, ut dicitur Psal. 117: item bonae cogitationes: Ps. 147: seras portarum.
In his ergo portis annunciabo laudes tuas.