Quod vero septuagesimo septimo ponitur, quantitas virtutis non est idem quod quantitas potentiae, sed universalior, quia quantitas virtutis attenditur sive in essendo, sive in operando, sive in durando, quantitas vero potentiae in operando tantum, bene diceretur, si adderetur quantitas potentiae activae; alias diminute dictum est.