TRACTATUS II. DE ANIMA SECUNDUM OPINIONES ALIORUM.
CAPUT VII. De officiis virtutis generativae.
CAPUT X. De duplici motore nutrimenti.
CAPUT XVIII. Qualiter sonus generatur in aere et aqua.
CAPUT XIX. De echo qui est sonus reflexus.
CAPUT XXXV. Qualiter se habet tactus ad tangibilia.
Qualiter saporis differentiae se habent ad gustum, et e converso.
Sicut autem visus est visibilis et invisibilis : tenebrae enim sunt invisibiles, et visus judicat tenebras,lucidum, et coloratum. Adhuc autem visus est invisibilis quod est valde splendidum, quod non est ex se, sed ex impotentia visus dicitur invisibile : et ideo alio modo dicitur invisibile quam tenebrae. Similiter autem sicut auditus est soni, et silentii quod dicitur inaudibile,et est magni et excellentis soni, qui etiam dicitur inaudibile, sed aliter quam silentium : dicitur enim inaudibile sicut valde splendidum dicitur invisibile: sicut enim parvus sonus et debilis dicitur inaudibilis quodammodo, eo quod non movet audi tum : ita et magnus et violentus sonus est inaudibilis, eo quod corrumpit auditum. Invisibile enim et inaudibile dicitur multipliciter : aliud enim dicitur omnino invisibile a quo privatur universaliter per se visus : aliud autem dicitur invisibile, quod etsi de se aptum natum sit videri, cum non habet visum, aut pravum habet et corruptum vel debilem : sicut et ingressibile dicitur illud quidem quod omnino privatur gressu, aut quod non habet prout debet habere, sed habet debilem et pravum. Similiter quilibet sensus se habet ad sui sensibilis differentias. Unde etiam sic gustus est gustabilis et non gustabilis. Et non gustabile multipliciter dicitur, scilicet quod habet privationem omnimodam ad gustum, sicut insipidum : aut quod habet parvum, aut pravum, et corrumpentem gustum. In omnibus autem his principium materiale saporum esse videtur potabile, et non potabile. Dico autem potabile quod est humidum non simplex, sed aliquid passum a sicco : hoc enim subjectum est saporum quos influere facit in gustum, sicut in potu est. Et impotabile dicitur multipliciter sicut et non gustabile. Unde cum gustus sit potabilis et non potabilis, tamen gustus est potabilis : et ita potabile facit aut non gustum, aut debilem, aut pravum gustum : potabile autem est gustus secundum naturam. Potabile tamen et non potabile sunt communia tactus et gustus : sed simplex est tactus, et sic proprie vocatur humidum : non simplex autem sed aliquid passum a sicco, est gustus, et sic vocatur proprie potabile.
Et quoniam humidum sic potabile est gustabile a quo passivo accipit gustus, oportet quod organum quo sentimus, sit tale quod non sit humidum tali potabili actu,et quod non sit ipsum impossibile fieri a tali potabili humidum. Sic enim actu nullum saporem habebit, et potentia habebit omnes. Gustus enim cum sit passiva potentia, sicut et caeteri sensus, patitur aliquid et immutatur a gustabili secundum quod gustabile et non tangibile est. In tali autem passione necesse est quod organum fiat humidum humido potabili: quia, sicut dictum est supra, saporosi partes non pertingunt ad organum gustus nisi fluentes commixtae humido potabili. Si autem in tali passione fiat humidum, et tunc oportet quod fuerit tale, quod possibile fuerit fieri humidum, et tamen in se salvatum sit ab humido potabili: quia aliter non omne taliter agens potabile reciperet. Gustativum enim organum quo sentimus,non est actu essentialiter humidum,sed potius salvatum ab ipso.
Hujus autem signum est, quod duo impediunt sensum saporum in lingua : si enim sit multum sicca et quasi adusta, sicut est in febricitantibus febre acuta,non sentit lingua sapores. Adhuc si sit multum humida, lavantur ab ipsa sapores, sicut fit in his qui aqueum phlegma multum habent descendens in linguam, eo quod multum talem humorem in stomacho habent, non bene sentiunt sapores : quia omnia videntur eis insipida, sicut aqua, vel sicut albumen ovi. In lingua enim, sicut diximus, tactus fit primi humidi quod subjicitur saporibus. Haec autem duo impedimenta percipimus : quia sicut quando aliquis gustat fortem saporem alicujus viscosi humidi, sicut mellis, et postea gustet alterum, videbitur secundus impeditus per primum: et sic est qui multum humidum et superfluum habent in lingua, semper impediti sunt a discretione certa saporum. Secundum autem impedimentum est, sicut in infirmis laborantibus ex cholera adurente, omnia amara esse videntur, eo quod talis sapor est in lingua eorum sicca et adusta. Ad hoc igitur quod bene gustet lingua, oportet ipsam esse salvatam a superflua humiditate, et non Impossibilem ad humoris receptionem. Ex omnibus autem his patet Peripateticorum sententiam esse, quod medium in gustu extremitas est linguae, tangens saporosa quae sunt actu pars gustantis. Humidum autem salivale salvat in esse medium ad convenienter tangendum Id quod est medium in gustu : organum autem est nervus gu-. stativus, qui diffunditur ex maxima parte super linguae latitudinem, et In aliqua parte in superficie concava faucium.