DE LAUDIBUS BEATAE MARIAE VIRGINIS, LIBRI DUODECIM.
LIBER PRIMUS, In quo exponitur Angelica salutatio.
LIBER QUARTUS. DE VIRTUTIBUS MARIAE.
LIBER QUINTUS. DE PULCHRITUDINE MARIAE.
LIBER SEXTUS. DE APPELLATIONIBUS MARIAE.
LIBER OCTAVUS. DE HIS QUAE PERTINENT AD TERRAM, ET POSSUNT FIGURARE MARIAM.
LIBER NONUS. DE RECEPTACULIS AQUARUM, QUAE FIGURANT
LIBER DECIMUS. DE AEDIFICIIS QUIBUS MARIA FIGURATUR IN BIBLIA
LIBER UNDECIMUS. DE MUNITIONIBUS ET NAVIGIIS, QUAE POSSUNT SIGNA RE MARIAM.
LIBER DUODECIMUS. DE HORTO CONCLUSO. CUI SPONSUS COMPARAT MARIAM, IN CANTICIS
sig. X. Ignis . Ignis, id est, Filius Dei, qui dicitur ignis consumens
sig. XIII. Angelus. Angelus , scilicet magni consilii, qui de caelo descendens ingressus est in eam.
Maria filia.
Filia, quam instruit Spiritus sanctus in Psalmo xliv, 11 : Audi, filia, et vide. Audi ut scholaris, quae versaris in schola Spiritus sancti, cujus schola est fidei et morum et bonorum operum. Audi, ut possis credere his quae tibi dicenda sunt ab Angelo : quia fides ex auditu . Audi, id est, fac Verbo Dei sponso tuo audientiam in corde tuo per silentium. Eccli. XXXII, 9 : Audi tacens, et pro reverentia accedet tibi bona gratia.
Filia propter paternam circa te sollicitudinem. Eccli. xlii, 9 : Filia patris abscondita est. Haec est Maria quam invenit Angelus clausam in thalamo.
Filia propter paternae nobilitatis custodiam, ne ab illa degeneres. Cantic. VII, 1 : Quam pulchri sunt gressus tui in calceamentis, filia principis, id est, Christi secundum deitatem, qui est princeps regum terrae .
Filia per imitationem Patris. Ruth, iii, 10 : Benedicta es, filia, etc. Et vide fragilitatem tuam secundum humanam naturam, ut te humilies in oculis tuis et Deum exaltes. Cantic.I, 7: Si ignoras te, o pulchrima, etc.
Et inclina aurem tuam , ut humiliter
obedias divinae voluntati, et de te non praesumas. Et obliviscere populum tuum et domum patris tui. Et concupiscet rex, id est, Christus, decorem tuum, maxime decorem spiritualem, qui in virtutibus consistit. Maria autem a Spiritu sancto edocta, audivit caelestem nuntium et credidit : quia fides ex auditu . Et vidit, et intellexit. Inclinavit aurem suam ad obedientiam, et cor suum ad disciplinam. Oblita est populum suum et domum patris suis : quia nec populum suum augere prolis multiplicatione, nec domui patris sui relinquere curavit haeredem. Sed quidquid honoris in populo, quidquid de paterna domo rerum terrenarum habere potuisset, omnia arbitrata est ut stercora, ut Christum lucrifaceret . Nec fefellit eam intentio : quia et Christum sibi Filium vindicavit, nec propositum pudicitiae violavit. Et ideo gratia plena: quia et gratiam virginitatis non perdidit, et insuper fecunditatis gloriam acquisivit. Et in his maxime consistit decor, de quo sequitur : Et concupiscet rex decorem tuum, et decora omni pulchritudine virtutum : quia tota pulchra es, et macula non est in te . Maria enim significata est per Ruth, quae reliquit populum suum et domum patris sui propter Noemi, quae interpretatur pulchra, id est, propter amorem spiritualis pulchritudinis: et ideo Booz, id est, Christus concupivit eam, etc. Aliter: Audi Gabrielis salutationem, o filia Dei, id est, o tu beata Virgo. Et vide Scripturas prophetarum, et confer, quoniam in te complentur. Et inclina aurem tuam, ut mediante obedientia concipias Filium Dei per iidem dictorum: fides enim ex auditu . Et obliviscere populum tuum, id est, non cures blasphemias Judaeorum, et domum patris tui, quod et ipsa fecit, ad quod signandum non nominatur pater ejus in genealogia . Vel, populum carnalium desideriorum, et do- mum patris tui, Moysis scilicet, id est, ceremonias legis. Et concupiscet rex, id est, Christus, decorem tuum, ut supra. Et nota, quod postquam dixit: Obliviscere populum tuum, subdit: Et concupiscet rex decorem tuum, scilicet si vixeris more peregrini, diligeris a Domino: quia Dominus amat peregrinum . Et quia hoc fecit, ideo dicit, Cantic.I, 5 : Fusca sum, quia decoloravit me sol. Quasi diceret: Offuscavit me sol, quia peregrina sum. Numer.XII, 1, duxit Moyses aethiopissam. Et ideo debes oblivisci populum tuum pro Christo, quoniam ipse est Dominus Deus tuus. Dominus gubernatione, Deus creatione, tuus filiatione. Nec magnum si dimittas populum tuum, et te submittas ei, cum ipse pro amore tuo dimiserit caelum suum, et se totum dederit tibi. Jerem.XII, 7 : Reliqui domum meam, etc. Ipse est Deus, qui tantum se humiliat ad te, quod notatur per hoc quod subditur : Et adorabunt eum, scilicet omnes fideles, cum in nomine ejus omne genu flectatur caelestium, terrestrium et infernorum, etc.
Item, In Psalmo xliv, 14: Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis, etc. Maria filia regis David secundum carnem : quia regali ex progenie Maria. Filia summi regis, id est, Dei Patris per creationem et gratiam. Cujus gloria, quod hospita et triclinium totius trinitatis. Cujus gloria testimonium conscientiae bonae. Cujus omnis gloria ab intus, quando Christum gestabat in utero, qui dicit de ea, Zachar.II, 5 : In gloria ero in medio ejus. Cujus gloria, quod doctorem Angelorum se docentem habebat interius. Cujus gloria, quod omnia verba pastorum, Magorum et Simeonis conservabat in corde suo.Cujus gloria ab intus, id est, in conscientia pura. Unde tam saepe de ea dicitur : Absque eo
quod pulcherrimum est et intrinsecus latet . Ibi Glossa: " Si gloriam foris quaereret, intus gloriam quam rex concupisceret, non haberet, " Ab intus : quia tamquam virgo prudens oleum, id est, nitorem bonae conscientiae vel pietatis et misericordiae habuit in vase triplici, scilicet cordis, oris, et operis, cum lampade integerrimae virginitatis. Vel, ab intus, id est, in conscientia, non in vanis. Ab intus : exterius enim reputabatur corrupta, sed gaudium de incorruptione habebat interius. Unde dicit. Cantic.I 5 : Nolite me considerare, quod fusca sim, idest, corrupta reputer: quia decoloravii me sol, scilicet justitiae. Ibidem, v 4 : Nigra sum exterius, quia reputor corrupta, sed formosa interius, quia virgo purissima. Ideo cum commendatur in Canticis toties replicatur: Absque occultis tuis, et absque eo quod intrinsecus latet .
Et haec gloria ab intus in fimbriis aureis. Fimbriae aureae opera humanitatis Christi, in quibus relucet ipsius mera charitas, quae per aurum designatur. Et quia omnia fecit humiliter, comparatur fimbriis, quae sunt pars ultima et minima vestimenti. Et haec opera specialiter augent gloriam Virginis matris ejus. Vel, fimbria quae est ultima et minima pars vestimenti, et quasi pro nihilo computatur, est humilitas quae locum ultimum semper appetit, de se non praesumens. In qua humilitate aurea per charitatem et per pretiositatem et per obedientiam et per virginitatem, quia haec omnia signantur in auro, Virgo gloriabitur, dicens : Quia respexit humilitatem ancillae suae : ecce enim eae hoc beatam me dicent omnes generationes . Ergo gloria filiae regis ab intus, ubi Deus videt, in fimbriis aureis est gloria Mariae in aurea humilitate. Vel, fimbria ultima pars vestimenti est perseverantia Virginis in aurea charitate : quod apparuit in passione, quando perseveran- ter stetit juxta crucem Filii, charitate vulnerata.
Moraliter : Omnis gloria filiae regis, id est, animae fidelis, quae filia Dei est per creationem, formationem, et recreationem debet esse ab intus, ubi Deus videt, hoc est, coram Domino, non afforis, contra hypocritas qui signantur per Herodem, qui interpretatur gloria pellis, vel gloriosus in pellibus, id est, in exterioribus mundi.
Maria filia Babylonis quando nata est in utero, quia omnes nascimur filii irae : sed nos utraque nativitate in utero et ex utero.ipsa vero solummodo in nativitate in utero : quia concepta est cum originali, sed cito post sanctificata, orta est tota pura. Numer.XXIV,17 : Orietur stella, etc. Et haec una est ratio quare figurata est per Esther, quae de Babylone adducta est ad regem Assuerum, sicut dicunt Josue et Magister in Historiis.
Regis, id est, Dei Patris in sanctificatione et nativitate ex utero. Unde tunc canitur: Regali ex progenie Maria : quia gratiae Dei filia, quod signatum est in hoc quod fuit filia Annae, quae interpretatur gratia. Gratia enim Dei reges facit et reginas. Sion in conceptione Salvatoris. Sion speculum, quod intuenti suam reddit imaginem. Et ipsa est speculum sine macula, in quo debent fideles animae quasi duplici oculo, fidei scilicet et amoris, jugiter speculari: et tunc fuit filia Sion quando facta est mater Salvatoris, qui suam in nobis reformavit imaginem per Adam veterem deformatam. Ideo dicitur ei, Zachar. II, 10 et 11 : Lauda et laetare, filia Sion: quia ecce ego venio , et habitabo in medio tui, ait Dominus. Et applicabuntur gentes multae ad Dominum in die illa, ei erunt mihi in populum, et habitabo in medio tui: et scies quia Dominus exercituum misit me ad te. Et
sunt verba Filii ad Virginem, volentis ex ea assumere carnem.
Judae. Judas interpretatur laudans, confitens, et glorificans, Fuit ergo filia Judae, quando de perceptis beneficiis Deum laudavit et glorificavit, dicens: Magnificat, etc. Et quando confessa est ab eo esse quidquid boni perceperat, dicens : Fecit mihi magna qui potens est, etc. .
Tyri, quod interpretatur angustia, in Filii passione, cum ejus animam gladius Filii pertransiret, et vere posset dicere cum Susanna, Daniel.xiii, 22 : Angustiae mihi sunt undique, etc.
Jerusalem in. assumptione, quando translata est ad visionem pacis aeternae.
Moraliter dicitur istud fideli animae, et maxime, vel religiosae personae. 0 filia per fidem, sicut supra expositum est de Maria. Audi, non linguam carnis quae suggerit delectabilia, vel mundi quae vana, vel diaboli quae iniqua. Beatus Bernardus : " Felix anima quae linguas istas non exaudit, scilicet per consensum, audiat licet per suggestionem : illa vero multo felicior, si tamen aliqua est, cui penitus non loquentur. " Eccli.XXVIII, 28 : Sepi aures tuas spinis, id est, auditum tuum aculeis timoris Dei muni, ei linguam nequam noli audire : nequam a necando, id est, quae animas necat. Ex auditu enim illicito quando Heva sibilum serpentis audivit in paradiso, totius mundi pullulavit damnatio. Dicitur ergo fideli animae : Audi verbum Dei, quia beati qui audiunt verbum Dei .Filia per infirmitatis propriae recogitationem, etc, ut supra. Et vide exempla sanctorum. Ad Hebr. xiii, 7: Quorum intuentes exitum conversationis, imitamini fidem. Et sic verbis admonita et exemplis instructa, inclina aurem tuam, ut humiliter obedias divinae voluntati. Et
quia amor mundi et carnalium parentum multos retrahit a servitio Dei, subdit : Et obliviscere populum tuum, ei domum patris tui. Gregorius : " Debemus copulam terrenae cognationis agnoscere, sed si cursum nostrum praepedit, ignorare. "
In hoc autem versu multa notantur, quae competunt religiosis. Primum, obedientia. Unde: Audi. Secundum, fides, per quam affiliamur. Unde: Filia. Vel, spes, quia qui sperant in Deo, serviunt pro aeternis. Vel, charitas : quia filiarum et filiorum est diligere patres suos.
Item, Nota quod Psalmista volens hanc filiam laudare a decore, prius invitat eam ad fidem quae inducit pulchritudinem, et ideo incipit ab auditu, a quo fides .
Vide per circumspectionem, ecce prudentia. Vide in octo partes, adapta, sursum praemia, deorsum tormenta, interius animae dignitatem, exterius corporis vilitatem, posterius vitam praeteritam, anterius tentationum instantiam, dextrorsum fallaciam mundanae prosperitatis, sinistrorsum utilitatem praesentis adversitatis.
Aliter : Audi horas Ecclesiasticas, sermones, et collationes, praecepta, et prohibitiones, consilia praelatorum, preces pauperum, sacras lectiones, divinas inspirationes. Unde: Audiam quid loquatur in me Dominus Deus . Vide libros, ut attendas lectioni. Vide crucem, ut imprimatur cordi tuo memoria Crucifixi. Et ne obliviscaris gratiam fideiussoris tui . Thren.I, 12 : 0 vos omnes qui transitis per viam, attendite et videte si est dolor sicut dolor meus. Propter hoc ardent de nocte lampades coram Crucifixo. Vide exempla sanctorum. Ad Hebr. xiii, 7: Quorum intuentes, etc. Vide conscientiam tuam. Jerem.II, 23. Vide vias tuas in convalle, scito quid feceris. Vide judicium Dei. Daniel. VII, 9: Ad-spiciebam donec throni positi sunt. Vide praemia justorum et supplicia reproborum. Isa lxvi, 24: Egredientur et videbunt, etc.
Et inclina ad pauperem aurem tuam. Eccli.IV, 8 : Declina pauperi sine tristitia aurem tuam. Vel, inclina, ut quidquid boni audieris, humiliter audias. Et obliviscere populum tuum. Cor hominis est quasi civitas plena populo cogitationum saepe tumultuoso, rixoso, contentioso. Et domum patris tui, cohabitationem et consortium peccatorum, qui sunt domus patris tui, antiqui scilicet diaboli. Unde, Joan. viii, 44: Vos ex patre diabolo estis. Sed talibus dat Dominus potestatem filios Dei fieri, quando volunt relinquere peccata et consortia peccatorum. Et concupiscet rex decorem tuum, ut supra de Maria. De quo decore, Cantic.II, 19: Ostende mihi faciem tuam, usque, decora. Et hoc non est modicum, quando ipse est Dominus, non diabolus est Dominus, non terrenus, sed Deus per recreationem, tuus per recreationem, nec solum tuus, imo omnium. Unde, Psal. xliv, 12: Et adorabunt eum, omnia quae sunt. Ad Philip.II, 10 : Ut in nomine Jesu omne genu flectatur caelestium , terrestrium, et infernorum.
Aliter: Audi, filia, hoc dicit in persona Prophetarum et Apostolorum, et dicit ei quatuor: Audi, vide, inclina, obliviscere. Ex his quatuor provenit spiritualis pulchritudo. Unde subdit: Et concupiscet rex decorem tuum.Audi. Jacob. I, 19 : Sit omnis homo velox ad audiendum, etc. Vide, id est, crede et intellige : quia fides ex auditu . Inclina aurem tuam, id est, cum humilitate obedi. Haec est via veniendi ad Deum. Isa. lv, 3: Inclinate aurem vestram, et venite ad me. Audite, et vivet anima vestra. Sic excipitur sapientia. Eccli. LI, 21 : Inclinavi modice aurem meam, et excepi sapientiam. Et obliviscere populum tuum, scilicet Babyloniae, id est, caetum malorum, et domum patris tui, diaboli, dicit Glossa : ad litteram etiam suos docet relinquere propter Deum, et exire de domo patris. Unde, Genes.XII, 1 : Egredere de terra, etc. Et si ista quatuor feceris, rex, id est, Christus, concupiscet decorem tuum.
Expone singula bene : decorem, id. est, decus cordis, quod in quatuor praedictis consistit. Ideo non dixit speciem vel pulchritudinem, sed decorem. Assigna, quia decor interior magis Deo placet, quam exterior.
Et tria dicit de hoc rege, ad notandum quam magnum sit concupisci ab eo. Primo, quod ipse est Dominus. Magnum est enim bonae ancillae si Dominus suus, cum sit valde nobilis, accipiat eam in uxorem. Ipse etiam, quod plus est, Deus in essentia. Et etiam quod adhuc majus, fiet totus tuus ad faciendum quidquid tibi placuerit. Quartum, quod tantus est, quod adorant eum homines et Angeli latria. Unde sequitur: Et adorabunt eum, etc. .