In Apocalypsim B. Joannis Apostoli
PROLOGI GILBERTI, IN APOCALYPSIM B. JOANNIS APOSTOLI, EXPLANATIO.
Unde dicit Haymo, quod iste Angelus in persona Christi apparuit Joanni.
Unde dicit: Et audivi vocem magnam, id est, cognovi. Vel, Audivi, vocem magnam, magna
Unde dicit: Et facies ejus, id est, sicut sol, Oritur sol, et occidit, et ad locum suum revertitur,
Dicit ergo : Haec dicit qui tenet septem stellas, id est, septem Praelatos
Continua sic: Commendavi bona quae in te sunt, sed nunc redarguo mala.
Unde dicit: Sin autem, nisi per paenitentiam ad statum primae charitatis redieris, venio Ubi,
Continua ita : Multum commendabilis es in praedictis, sed tamen reprehensibilis in aliis.
Dicit ergo : ita commendabilis est propter praedicta, sed tamen habeo adversus te pauca.
Dicit ergo : Qui vicerit. Haymo : Desideria carnis,et horum tentamenta.
Dicit ergo : Vigila : et hoc potes facere, quia aliqui sunt in Ecclesia tua boni quos potes imitari.
Unde dicit: Haec, scilicet quae sequuntur, dicit, Sanctus, Sancti estote.
Continua sic : Veniet tentatio : sed non timeatis, quia bonum adjutorem habebitis.
Dicit ergo Angelus ad Joannem :
Continua sic : Mandat tibi, etc. Haec scilicet: Scio opera tua, id est, reprobo. Et tunc ly scio
Dicit ergo : Et animal primum simile leoni. i Vicit leo de tribu Juda.
Dicit ergo: Et vidi. Nota : In praecedenti capitulo dixit, v. 1: Post haec vidi:
Dicit ergo: Et vidi, et audivi.
In saecula saeculorum. Quasi diceret : Continuo laudant Deum, et praedicta attribuunt ei.
Unde dicit: Et audivi tamquam vocem, in medio quatuor animalium, dicentem, centium,
Dicit ergo : Bilibris tritici. Ad litteram bilibris bilibris,
Continua : Tanta erit tribulatio Ecclesiae : sed tamen non obliviscetur Deus misereri.
Dicit ergo : Stantes ante thronum.
Unde dicit: Et ascendit fumus incensorum,
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi, et audivi,
Dicit ergo ita : Et aperuit puteum abyssi, et puteo aperto, ascendit fumus putei,
Unde dicit : Et de fumo putei, de tenebrosa haereticorum doctrina, exierunt locustae in terram,
Dicit ergo : Et habebant loricas, id est, corda sententiis deceptoriis munita, sicut loricas ferreas
Dicit ergo:Et sextus Angelus, id est, sextus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo: Et numerus equestris exercitus.
Unde dicit: Et numerus equestris exercitus, id est, malorum, vicies millies, vicies Mille
Dicit ergo : Et qui sedebant, id est, daemones malis praesidentes, super eos, habebant loricas,
Dicit ergo : Et abii, scilicet tamquam vere obediens, ad Angelum,
Dicit ergo : Atrium autem, id est, peccatores, a quod est foris templum, atrium
Dicit ergo : Et septimus Angelus, id est, septimus ordo Praedicatorum, tuba cecinit,
Dicit ergo : Et visum est aliud signum, scilicet, a primo, et illi contrarium. Et dicitur aliud :
Dicit ergo : Et audivi vocem magnam in caelo, id est, in Ecclesia triumphante, dicentem, Nunc, Nunc,
Dicit ergo : Vae terrae, id est, firmis et obduratis in peccato, et mari, impii quasi mare fervens.
Continua ita : Persecutus est diobolus Ecclesiam, sed antequam persequeretur, etc.
Dicit ergo : Et iratus est draco, id est, diabolus, in mulierem,
Dicit ergo : Et vidi de mari bestiam,
Unde dicit : Et datum est illi, id est, a Deo permissum, facere bellum eum sanctis, et vincere eos,
Dicit ergo : Si quis habet aurem cordis, audiat, Si quis habet aurem audiat,
Dicit ergo : Et vidi aliam bestiam.
Dicit ergo : Et vidi, id est, intellexi spiritualiter, aliam bestiam, bestia,
Unde dicit : Qui, scilicet virgines, empti sunt, de terra,
Dicit ergo : Timete Dominum, scilicet, timore filiali. Psal. XVIII, 10 : Timor Domini sanctas.
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est alius ordo Praedicatorum. Et dicitur alius, Angelus,
Dicit ergo : Et audivi vocem, aure interiori, de caelo, dicentem mihi, Scribe,
Dicit ergo : Et alius Angelus, id est, Christus qui est alius a Sanctis, exivit, de altari,
Dicit ergo : Et vidi, intellectu scilicet spirituali, tamquam mare vitreum, mare.
Unde dicit: " Haec, " scilicet quae sequuntur, " dicit, " id est, mandat, " Sanctus, " in se, et alios sanctificans per suam misericordiam. Levit. XIX, 2 : Sancti estote.
" Et Verus, " per justitiam. Joan. XIV, 6: Ego sum via, et veritas, et vita. Vel, " Sanctus, " tentatos roborando: " Verus, " promissa reddendo. Vel, " Sanctus, " per misericordiam in donis gratiae : " et Verus, " per justitiam in donis gloriae.
" Qui habet clavem David : qui aperit, " id est, potestatem aperiendi corda ad fidem et Scripturarum intelligentiam. Unde sensus est: " Qui habet clavem David, " id est, potestatem per quam aperitur David. Illa clavis fuit crux: quia per crucem aperuit nobis sacramenta Scripturarum et mysteriorum quae prius latebant sub figuris. Isa. XXII, 22: Dabo clavem domus David super humerum ejus: et aperiet, et non erit qui claudat. Quia aperit corda ad gratiam.
" Et nemo claudit, " subtrahendo gratiam. Vel, " Aperit " intellectum ad credendum, et affectum ad diligendum.
Vel, " Qui aperit " Scripturam Praedicatori ad intelligendum, et corda fidelium ad audiendum et suscipiendum.
" Et nemo claudit. " Haec dicit, quia haeretici resistebant ei, volentes impedire conversionem peccatorum : sed non poterant claudere aures eorum quin audirent, nec corda quin crederent, nec Scripturas quin intelligerentur.
" Claudit, " non impartiendo gratiam, a et nemo aperit " cor ad intelligentiam. Vel, " Claudit " infidelibus, " et nemo aperit " talibus. Job, xii, 14: Si incluserit hominem, nullus est qui aperiat.
Nota : Tria dicit quae possunt appropriari tribus personis. Quod dicit: " Sanctus, " pertinet ad Patrem : " Verus, " pertinet ad Filium: " Qui habet clavem David, " hoc pertinet ad Spiritum sanctum: quia ex ejus benignitate raperiuntu Scripturae, et habetur usus clavium. Joan. xx, 23: Quorum remiseritis peccata, remittuntur eis, etc. Judaei dicunt, quod in templo erat quaedam clavis aurea quam portabat Pontifex super humerum in festis, et secundum hoc exponunt illud Isaiae, XXII, 22: Et dabo clavem domus David, etc.
" Nemo claudit. " Contra : Matth. XXIII, 13: Vae vobis, Scribae et Pharisaei hypocritae, qui clauditis regnum caelorum ante homines,
Responsio. Deus claudit per se, non dando gratiam infidelibus : sed mali per accidens, quia mali videntur in se et respectu aliorum, quia bonum exemplum non ostendunt, nec bonam exhortationem faciunt.
Nota : Secundum Haymonem, clavis David appellatur hic humanitas quam de stirpe David assumpsit. Ostium quod aperit ista clavis, est ipse Christus, qui est ostium per quod ad vitam intramus. Joan. x, 9: Ego sum ostium, etc. Et sic ipse est clavis et ostium. Unde cum clavis David aperit ostium, ipse aperit seipsum. Hoc ostium nemo aperit nisi ipse. Nec sic excluditur Pater et Spiritus san- ctus, quia opera Trinitatis sunt inseparabilia.
Nota : Crux Christi comparatur fonti: quia peccata nostra lavit. Zachar. XIII, 1 : Erit fons patens domui David. Item, navi : quia submersos in mari inferni per eam liberavit. Sapient. XIV, 5 : Transeuntes mare per ratem liberali sunt. Proverb. XXXI, 14 : Facta est quasi navis institoris. Item, comparatur baculo : quia oves a morsibus luporum defendit. I Regum, XVII, 43 : Numquid canis ego sum, quod tu venis ad me cum baculo ? Item, comparatur arbori : quia tentatis refrigerium tribuit. Cantic. II, 3 : Sub umbra illius quem desideraveram, sedi, etc. Ecclesia est arbor decora, et fulgida. Item, horto quem Christus diligentissime excoluit. Joan. xx, 15 : Illa existimans quia hortulanus esset. Eccli. XXIV, 18 : Quasi plantatio rosae in Jericho. Item, cathedrae : quia in ea docuit. II Regum, xxiii, 8 : David sedens in cathedra sapientissimus princeps inter tres : quia duo fuerunt latrones, et ipse tertius inter eos. In hac cathedra docuit exemplo septem : castitatem, quia accinctus renes, contra luxuriam : sobrietatem, quando potatus fuit aceto, et noluit bibere, contra gulam : paupertatem, quia nudus in cruce, contra avaritiam : fortitudinem, quia perseveravit usque ad mortem, contra acediam : charitatem, quia bona sua communicavit, quando dixit latroni, Luc. xxiii, 43 : Hodie mecum eris in paradiso, contra invidiam : mansuetudinem, quia non murmuravit, contra iram. Isa. LIII, 7: Coram tondente se obmutescet, et non aperiet os suum. Humilitatem, quia inclinando caput emisit spiritum, contra superbiam.
Nota etiam quod plura docuit verbo in illa cruce quae in Evangelio continentur.
" Scio opera tua. "
Hic ponitur narratio Epistolae.
Et dicuntur quinque. Primo, ponitur illius Episcopi commendatio. Secundo, subditur gratiae praedicationis et intelligentiae Scripturarum collatio, ibi, " Ecce dedi coram te. " Tertio, promittitur infidelium conversio, ibi, v. 9 : " Ecce dabo tibi. " Quarto, in persecutione protectio, ibi,v. 10 : " Quoniam servasti. " Quinto, ad perseverantiam invitatio, ibi, v. 11 : " Ecce venio cito. "