PROOEMIUM BEATI LUCAE IN EVANGELIUM SUUM.
Ecce opportunitas ex opere. Et sequitur, ponens opportunitatem ex tempore dicens :
Sequitur de loci opportunitate, cum dicit :
Sequitur congratulationis modus, cum dicit :
Sequitur de sanctitatis istius Praecursoris progressu.
Sequitur de effectu cum dicit:
Et ideo sequitur signum duplex, naturae, et gratiae.
Sequitur de missi obedientia :
His igitur de causis baptizari voluit Dominus. Sequitur :
Sequitur de auctoritate, cum dicit : Evangelizare, etc.
Dicit igitur tangendo tria : discubitum, ordinem discumbentium, et numerum satiatorum.
Dicit igitur de primo : Sint lumbi vestri praecincti.
Et hoc est quod sequitur tertium :
Dicit igitur : Et ait illi dominus ejus, benigne suscipiens eum :
Dicit igitur : Ducebantur autem, cum amara necessitate tracti. Thren. v,
Dicit igitur de primo : Jesus autem, omnia haec mala et vituperia perpessus, dicebat,
Unde sequitur :
" Et purgabit, "
Hoc est, usque ad purum permundabi " aream suam. " Psal. XVII, 43 : Com-minuam eos ut pulverem ante faciem venti: ut lutum platearum delebo eos.
" Aream suam, " hoc est, praesentem Ecclesiam, et in judicio extremo futuram. Jerem. xv, 7 : Et dispergam eos ventilabro in portis terrae. Ezechiel. XXII, 15 : Dispergam te in nationes, et ventilabo te in terras.
Hoc etiam modo multipliciter facit Dominus. Aream enim conscientiae permundat a palea vanae cogitationis, reservans granum contemplatae veritatis. Psal. cxlv, 4 : In illa die peribunt omnes cogitationes eorum. Jerem. xxiii, 28: Quid paleis ad triticum, dicit Dominus ? Est etiam area Scriptura, in qua est mixta palea cum tritico, hoc est, litteralis intelligentia cum spirituali. Isa. xxx, 24 : Pulli asinorum... commistum migma comedent sicut in area ventilatum est. Pulli asinorum sunt simplices, qui accipiunt granum non nudum, sed in rudi palea : et alii cibantur grano nudo, quod in area ventilatum est a Doctoribus Scripturae. Area etiam est cor hominis, in quo seminatur granum nudum frumenti , quod tamen surgit cum palea multa temporalis velamenti, quo absconditur a nobis. Sed hoc vellentes granum, dulce verbi et gratiae inveniemus. Matth. xii, 1, Discipuli transeuntes per sata, vellebant spicas, et paleas quidem alliciebant : granum autem colligebant, et comedebant. Est area aromatum, quae non indiget ventilatione, nisi a palea inanis gloriae. Haec enim est area virtutum. Cantic. VI, 1 : Dilectus meus "fe-scendit in hortum suum ad areolam aromatum.
Sic ergo "purgabit aream suam. "
"Et congregabit triticum in horreum suum, paleas autem comburet igni inexstinguibili. "
Ecce effectus judicii: a Et congregabit triticum. "
Dicit autem tria : associationem electorum hic in Ecclesia et in futuro in patria, et quod ipsi sunt triticum, et quo congregabuntur.
De associatione dicit: " Congregabit. " Dispersi enim sunt dispari cultu, et dispari vita, et divisione cordium. Et dispares cultu congregabit in unum cultum, Psal. cv, 47 : Salvos nos fac, Domine Deus noster : et congrega nos de nationibus, ut confiteamur nomini sancto tuo. De dispari vita congregabit in unam gratiam, Ezechiel. XXXVI, 24 et 25 : Tollam vos de gentibus, et congregabo vos de universis terris, et adducam vos in terram vestram, et effundam super vos aquam mundam, et mundabimini ab omnibus inquinamentis vestris. De divisione cordium congregabit eos in unum cor charitatis, Act. IV, 32 : Multitudinis credentium erat cor unum et anima una : nec quisquam, eorum quae possidebat, aliquid suum esse dicebat : sed erant illis omnia communia.
" Triticum " dicit, hoc est, electos, quorum quilibet per bonum quod est in eo, pastus est alterius. Psal. cxlvii, 14 : Adipe frumenti satiat te.
Quo autem congregat, subjungit : " In horreum suum, " quod est continentia et capacitas Ecclesiae in gratia, et communione Sanctorum, et communio et capacitas caelestis patriae. Matth. xiii, 30 : Triticum congregate in horreum meum. Proverb. iii, 10 : Implebuntur horrea tua saturitate. Haec sunt horrea aegypti, in quibus servantur cibi gratiae, perseverantes a futura sterilitate : quia ubi sunt electi, ibi est cibos gratiae et verbi Dei. Multi enim cibi sunt in novalibus patrum.
Secundus effectus est, vel altera pars effectus, quod " paleas, " vacuas a gratia, " comburet igni. " I ad Corinth. iii, 13 : Uniuscujusque opus quale sit, ignis probabit. Unde, vel est ignis tribulationis praesentis peccata auferens : vel ignis purgatorius peccata venialia comburens : vel ignis inferni inexstinguibiliter peccatum insequens : et de hoc videtur intelligi, quia in littera ignem illum dicit inexstinguibilem. Cum enim ignis duabus de causis exstinguatur, scilicet, a contrario, vel quia deficit sibi materia, ignis inferni neutram habet causam exstinctionis. Non enim est contrarium inferno nisi gratia : et hujus non sunt susceptibiles qui in inferno sunt. Similiter materia illius ignis est peccator sub peccato : et peccatum sub inferno non est solubile a peccatore, et peccator non consumptibilis ab igne : ideo numquam exstinguitur ignis ille. Isa. lxvi, 24 : Ignis eorum non exstinguetur : et erunt usque ad satietatem visionis omni carni. Ideo peccatores dicuntur ligna illum ignem nutrientia, Isa. xxx, 33 : Praeparata est ab heri Topheth, a rege praeparata, profunda, et dilatata. Nutrimenta ejus, ignis et ligna multa : flatus Domini sicut torrens sulphuris succendens eam.
" Multa quidem et alia exhortans evangelizabat populo. "
-Haec est clausula Evangelistae qua concludit Joannis praedicationem. Horum autem quae hic de verbis ejus omittuntur, quaedam ponit Matthaeus , quaedam autem et plura Joannes . Sicut id quod dixit paenitentiam agentibus appropinquare regnum caelorum, quod dicit Matthaeus. Et quod dixit medium baptizandorum stetisse Jesum, quod digito monstravit, quod Agnum Dei pronuntiavit auferentem peccata mundi, quod discipulos ad eum misit, quod se non esse sponsum confessus est, quod confitebatur et non negavit se non esse Eliam, neque Prophetam, neque Christum, sed vocem Christi et praecursorem : et hujusmodi alia.
Quae omnia dicebat, " evangelizans, " hoc est, verum Evangelium, hoc est, bonum nuntium annuntians, " populo. " Isa. xl, 9 : Super montem excelsum ascende, tu qui evangelizas Sion : exalta in fortitudine vocem tuam, qui evangelizas Jerusalem : exalta, noli timere. Dic civitatibus Juda : Ecce Deus vester, etc.
" Herodes autem tetrarcha, cum corriperetur ab illo de Herodiade, uxore fratris sui, et de omnibus malis quae fecit Herodes,
Adjecit et hoc super omnia, et inclusit Joannem in carcere. "
Hic breviter per anticipationem agitur de incarceratione Joannis, de qua nos multa diximus, Matth. XIV, 3 et seq., et ibi requirantur . Causa autem quare Lucas anticipat, est, quia festinat ad miracula Christi, quae praecipue facta sunt in duobus ultimis annis praedicationis Christi. In primo enim anno Joannes incepit invitare ad Christum, et statim inclusus est : et revoluto anno eodem decollatus. Et in illo anno Christus pauca fecit, nisi quod mutavit aquam in vinum: quod fecit circa principium secundi anni suae praedicationis, post annum revolutum sui baptismatis : quod Joannes ponit , et iste praeterit. Causam autem mysticam Glossa tangit, quia Joannes divinitatem Christi prosequitur, in qua nullum habuit mediatorem vel praecursorem : ideo indifferenter scribit, et ea quae ante Joannis alligationem facta sunt, et ea quae sunt facta post ipsam. Sed alii Evangelistae scribunt humanitatem Christi, in qua habuit praecursorem : et ideo de his quae facta sunt ante praecursionem illius pauca dicunt, nisi quod duodecim annorum ostendit sapientiam : quod tamen non fuit miraculum, licet esset divinum. Et hoc quidem dicit Glossa, nescio quare, quia etiam miraculum de vino, verum est quod post incarcerationem Joannis est factum eodem die, revoluto anno, quando baptizatus est, sicut celebrat Ecclesia. Sed vera causa est, quod anticipat Lucas breviter, quod scivit positum esse sufficienter in Matthaeo . Et anticipat, ut postea de Christo continua sit historia.
Tangit autem hic tria, scilicet captivitatem, causam captivitatis, et modum.
Captivitatem tangit, cum dicit :
" Herodes, "
Antipas, Herodis Ascalonitae filius, non tam carne quam malitiae imitatione, et successione crudelitatis, et haereditariae tyrannidis. Sapient. IV, 6 : Ex iniquis somniis filii qui nascuntur, testes sunt nequitiae adversus parentes. lsa. XIV, 20 : Non vocabitur in aeternum semen pessimorum.
Tangit principatum :
" Tetracha. "
Et ideo quia princeps erat quartae partis regni Dei (quod Judaeorum erat) clementia, justitia, et legi Dei congruentia fovere et nianutenere debuit. III Reg. xx, 31 : Reges domus Israel clementes sunt. Unde, Proverb. xx, 28 : Roboratur clementia thronus ejus, hoc est, regis. Proverb. XXXI, 26 : Lex clementiae in lingua ejus.
De justitia autem dicitur, lsa. xxxii, 8 : Princeps ea quae digna sunt principe, cogitabit. Et praemittitur, v. 1 : Ecce in justitia regnabit rex, et principes in judicio praeerunt.
De congruentia legis Dei praecipitur,
Deuter. XVII, 18, quod quando rex inthronizatus est, accipiant deuteronomium legis : et secundum illum judicabit. Hic autem e contra de dolis injustus et fraudulentus fuit.
Tangit autem causam incarcerationis cum dicit:
" Cum corriperetur ab illo. "
Et tangit causam in speciali vitio et in generalitate vitiorum. In speciali vitio ex parte Joannis, est correptio vitiosi: quae causa est praecepta, justa, honesta, et pia. Praecepta quidem, I ad Timoth. v, 20 : Peccantes coram omnibus argue. Matth. XVIII, 15 : Si peccaverit in te frater tuus, vade, et corripe eum inter te et ipsum solum, etc. Justa autem est causa, quia justa est correptio delinquentis. Unde, E+cli. XXI, 7 : Qui odit correptionem, vestigium est peccatoris. Honesta etiam est, quia est de honestate matrimonii et nuptiarum. Sapient. III, 13 : Haec est quae nescivit thorum in delicto. E contra, Sapient. XIV, 24 : Neque nuptias mundas jam custodiunt. Pia fuit, quia pro injuriam passo patrocinatus est Joannes : sicut et Moyses, Exod. II, 13 : Quare percutis proximum ? I ad Corinth. VI, 8 : Vos injuriam facitis et fraudatis, et hoc fratribus. Haec etiam causa in patribus est commendata, et maxime in eo in cujus spiritu cucurrit Joannes, hoc est Eliae, de quo dicitur, Eccli. xlviii, id : In diebus suis non pertimuit principem. Et de Moyse, ad Hebr. XI, 27 : Fide reliquit aegyptum, non veritus animositatem regis. Haec igitur causa fuit ex parte Joannis.