Sequitur modus vocationis, cum subdit :
Et sequitur festinata, et simplex, et perfecta obedientia :
Dicit igitur primo duo : tempus, et factum.
Dicit igitur : Potestis bibere, etc. ?
Dicit igitur : Pilatus autem, ambitiosus nolens amittere principatum,
Et hoc est quod sequitur :
" Ecce Filius hominis, " in natura quam communem habet cum homine, " tradetur, " per Judam non dormientem, sed scelus traditionis instanter agentem, " in manus, " hoc est, in potestatem " peccatorum, " qui praevalebunt in ipsum. Habacuc, I, 4 : Quia impius praevalet adversus justum, propterea egreditur judicium perversum. Job, IX, 24 : Terra data est in manus impiis vultum judicum ejus operit.
" Surgite "
A somno : " eamus " obviam proditori, ut omnes sciant quod voluntarie me offero passioni. Joan. XIV, 31 : Ut cognoscat mundus quia diligo Patrem, et sicut mandatum dedit mihi Pater, sic facio. Surgite, eamus hinc.
" Ecce qui me tradet "in manus Judaeorum, " prope est, " quem nolo declinare quamvis possem. Matth. XXVI, 46 : Surgite, eamus : ecce appropinquavit qui me tradet,
" Et adhuc eo loquente, venit Judas Iscariotes, unus de duodecim. "
Hic incipit pars quae est de traditionis perfectione ex parte traditoris.
Dicuntur autem hic duo : scilicet, qualiter ad tradendum fuit armatus, et quo signo ab ipso Christus est proditus.
In primo dicuntur tria : scilicet, quod ad prodendum fuit avidus et festinus, quod ad prodendum fuit Christo valde ingratus, et quod in proditione adiutoribus iniquis fuit armatus.