MARIALE SIVE QUAESTIONES SUPER EVANGELIUM
QUAESTIO CXXIII. Qualiter B. Virgo fuerit multifarie praefigurata?
QUAESTIO CXLVIII. Utrum communicaverit passioni Filii?
QUAESTIO CLXIII, Utrum B. Virgo habuerit privilegiorum sufficientiam ?
sig. III
Respondendo dicimus, quod sicut Dominus noster Jesus Christus fuit speciosus forma prae filiis hominum , ita beatissima Virgo pulcherrima et speciosissima fuit inter filias hominum : et quod ipsa habuit summum et perfectissimum gradum in pulchritudine, qui esse potuit in mortali corpore secundum statum viae, operante natura.
Quod autem Evangelium nihil scribit super eo, plures possunt esse causae. Una, cum Domina nostra posita sit in speculum et exemplum salvos fiendi, non vult eam laudari a talibus quorum appetitus inordinatus vel abusus multis est causa pereundi, Alia causa est, quod Scripturae sufficit hoc sub silentio quasi per locum a minori inferre, quod quidquid umquam bonitatis vel pulchritudinis in aliquo sanctorum fuerit, in ipsa credamus minime defuisse. Unde Scriptura magis laudat eam, hoc tacite supponendo, quam verbotenus explicando : tacendo enim pro reverentia regulam nobis tradidit infallibilem, quod quidquid boni vel laudis in aliis fuerit, hoc de ipsa minime oporteat dubitari, nec in quaestionem venire debeat quod nefas est dubitare.
Item, Sicut Angeli supremi a donis nobilioribus laudantur et denominantur, et non ab inferioribus, quae tamen in ipsis esse nullatenus dubitatur : ita et beatissima Virgo donis spiritualibus plenissima, bonis sig. ratissimis et nobilissimis ita occupat et implet animas laudantium Evangelistarum, quod eorum admiratione quasi obliviscantur bonorum corporalium.
Item, Cum rota sit in medio rotae, Evangelium magis respicit et tractat spiritualia, vetus lex corporalia: proprium est ergo Evangelii de gratuitis et spiritualibus laudare, proprium Veteris Testamenti carnalia sive corporalia commendare. Ideo Domina nostra in Veteri Testamento de pulchritude commendatur corporali per figuras, in Novo Testamento de spirituali perfectione per Angelos, Apostolos, et Evangelistas : raro enim vel numquam in Novo Testamento invenitur, quod aliquis de pulchritudine corporali commendatur.