CAVELLI AD LECTOREM INSTRUCTIO QUID IN EDITIONE SUA PERFECERIT.
Alia opinio tenet eamdem conclusionem. Sed ponit cum hoc Theologiam esse simpliciter unum habitum.
(a) Contra primum articulum arguo primo sic:
In primo ergo articulo principali tria principaliter ostendam.
Ostenso (a) de intelligere se et velle se intelligere velle intelligere velle intelligere A A,
Ostensis (a) igitur his praeambulis arguo infinitatem quatuor viis.
(a) Quantum ad secundam viam arguitur sic :
Ista opinio (a) ponit tres articulos, quos non credo esse veros.
Ad argumenta quae probant (a), quod non sunt tantum in Deo duo principia productiva.
(a) Ad secundam quaestionem, cum quaeritur de Trinitate personarum in divinis :
Contra 5. Metaph. Metaphysica est Theologia de Deo ergo, etc.
Contra istam (a) univocationem entis arguitur multipliciter.
Quantum (a) ad tertium articulum, ex istis respondendum ad illas tres rationes.
respectu suarum operationum, et dat pulcnerrimam et variam doctrinam.
Pro tertia (a) et quarta opinione non sunt argumenta adducta, ad quae oporteat respondere.
Ad auctoritatem (a) Philosophi 3. de Anima, quod intelligere pati, quale,
QUAESTIO I. Utrum Deus sit summe simplex?
QUAESTIO II. Utrum aliqua creatura sit simplex ?
QUAESTIO III. Utrum Deus sit in genere?
Ad argumenta (a) pro secunda opinione.
(a) Ad argumenta posita pro Philosophis.
Ad tertium dubium (a) dicitur, quod natura agit per impressionem, sicut intellectus, non voluntas.
Ad illa (b) quae secundo modo videntur esse contra eam, responderet discurrendo per ordinem.
Ad rationes pro secunda opinione (h) respondetur.
Oppositum, Hilarius 2. de Trinit. Similitudo sibi ipsi non est.
Ad argumenta (a) principalia per ordinem.
Ad istam (a) quaestionem dico,
Hic dicitur (a) ab Henrico .6 quodlib. quaest. 3. cujus oppositum manifeste quaere quodlib. quaest.
(a) Secundum principale est ibi : Sed quid de Theologia nostra ? Hic Doctor recitat opinionem S. Thomae, qui dicit quod Theologia nostra est scientia proprie dicta, et subalternatur Theologiae Dei et Beatorum. Patet in prima parte q. 2. art. 2. Et modus ponendi S. Thomae potest reduci ad tria puncta, sicut reducit Alphonsus Tol. in prolog. quaest. 2. art. 3. videlicet quod scientiae etiam proprie dictae sunt in duplici ordine. Quaedam procedunt ex principiis in eisdem evidenter notis, sine recursu ad aliquam scientiam superiorem sicut Geometria, et universaliter omnis scienlia subalternans. Quaedam vero procedunt ex principiis notis evidenter, non tamen in eis, sed in scientia superiori, sicut scientiae subalternatae, et ex hoc elicitur primus punctus, quod de ratione scientiae proprie dictae non est habere principia in eadem evidenter nota. Secundus punctus est, quod habitus Theologicus revelatus possibilis viatori, de lege communi non procedit ex principiis primo modo notis, quia articuli fidei, qui ponuntur principia dicti habitus, non sunt nobis in via evidenter noti, sed tantum crediti. Tertius punctus est, quod habitus Theologiae revelalae procedit ex principiis notis, secundo modo evidenter, quia articuli fidei qui nobis in via sunt crediti tantum, in scientia vero Dei et beatorum sunt evidenter noti. Ex istis elicitur, quod habitus Theologiae revelalae in nobis sit scientia proprie dicta, subalternata scientiae Dei et beatorum.
(b) Contra quam opinionem arguit Doctor multis mediis. Primo ibi : Contra hoc arguitur sic. Et reducit ipsum ad contradictionem, quia alibi dicit quod scientia et fides non stant simul de eodem objecto, id est quod aliquis vere sciat, puta hanc conclusionem : Deus est trinus et unus, et quod simul habeat fidem de eadem conclusione. Cum ergo Theologia nostra sit revelata, et tota stet cum fide vel est fides, et ex alia parte dicat quod Theologia nostra est scientia proprie dicta ; ergo stat cum fide et non cum fide, quia Theologia nostra stat cum fide, cum sit de articulis revelatis, et non stat cum fide cum sit scientia proprie dicta, quae secundum eos non stat cum fide.
(c) Secunda ratio est ibi : Praeterea scientia de Deo. Certum est apud omnes, quod scientia subalternans et scientia subalternata sunt duae scientiae, quia alterius et alterius subjecti, saltem objective distincti. Tum, quia ex aliis et aliis principiis procedunt. Tum, quia subalternans demonstrat simpliciter propter quid, subalternata vero non. Sed Theologia in quocumque intellectu est tantum una scientia. Tum, quia unius subjecti sub eadem ratione formali, etc. ergo non potest esse subalternata Theologiae beatorum, quia tunc essent duae scientiae distinctae, et sic essent distinctorum subjectorum.
(d) Tertio arguit ibi: Praeterea scientia secundum rationem causae. Hic Doctor supponit unum, scilicet quod scientia subalternata dependet a scientia subalternante, saltem quantum ad hoc, quod cognitio principiorum subalternatae sit causata a notilia principiorum subalternantis, vel saltem ab objecto illius scientiae vel a principiis. Sed certum est, quod notitia Theologica nobis revelata, puta notitia hujus : Deus est trinus et unus, non est aliquo modo causata a notitia beatorum, quae est clara visio hujus : Deus est trinus et unus, ut patet, ergo non subalternatur ei. Et cum dicit Doctor : Nulla scientia dependet ab aliquo ut a proximo, nisi ab objecto suo de quo est, et intellectu scilicet a quo et in quo est, et lumine, id est a forma syllogistica et praemissis, ut quidam Scotistae exponunt de illo lumine. Et debet addi de proximo, quia talis scientia dependet a voluntate divina, ut a causa remota. Sed certum est, quod notitia Theologica nostra non dependet a visione beatorum, ut causa est effectiva, nec ut ab objecto, nec ut a lumine, quia talis visio non est forma syllogistica, vel praemissae.
(e) Quarta ratio est ibi: Praeterea scientia subalternans. Haec ratio patet ex supradictis, quia ubi subalternans desinit, ibi subalternata incipit, id est quod conclusio demonstrata in subalternante, est praemissa in subalternata (ut dixi supra) et per consequens subalternans et subalternata non sunt primo de eisdem praedicatis. Non enim subalternata demonstrat proprietatem demonstratam in subalternante ut patet, quia conclusio in subalternante est praemissa in subalternata, sed
Theologia Dei, beatorum et nostra, est praecise de eisdem praedicatis, (licet nostra sit de eisdem per revelationem, illa vero beatorum per demonstrationem, et forte etiam per discursum, sed illa quae est Dei, licet sit de eisdem simpliciter praedicatis, non tamen per demonstrationem, ut supra patuit) modo si nostra esset subalternata, non posset esse primo de eisdem praedicatis sive proprietatibus.
(f) Quinta ratio est ibi : Habens scientiam suballernalivam, etc. Et ratio stat in hoc quod habens scientiam subalternatam, potest habere subalternantem, resolvendo praemissas subalternatae in praemissas subalternantis, quia principia subalternantis sunt universaliora, et sic ordine cognitionis intellectualis prius nota, quia ibi, ut hujusmodi non proceditur a magis notis a sensu, et e converso, habens subalternantem potest habere subalternatam, accipiendo conclusionem subalternantis, et probando per eam conclusiones subalternatae. Sed Deus et beatus non potest habere nostram Theologiam, quia nos solum obscure et fide credimus, et Deus et beati clare vident, modo fides repugnat visioni, neque e converso viator potest habere visionem de communi lege; ergo Theologia Dei et beatorum non subalternat sibi Theologiam nostram.
Novus expositor S. Thomae respondet ad rationes Scoti contra Thomam de subalternatione Theologiae Ad illud de unitate Theologiae dicit primo, quod scientia Deo adaequata non potest esse nisi una, inadaequala vero potest multiplicari, et talis est Theologia. Secundo dicitur et melius, ut ipse dicit (quamvis in idem redeat) quod antecedens est falsum, quoniam ad unitatem scientiae requiritur unitas rationis formalis objecti ut res, et unitas rationis formalis objecti ut objectum ; quamvis ergo Deitas sit ratio formalis objecti ut res,
respectu utriusque Theologiae, alia tamen et alia est ratio formalis ejusdem objecti, ut objectum est in utraque Theologia, quoniam Deus ut clare visus objicitur beatis. Deus autem, ut revelatus abstrahendo a claritate et obumbratione, objicitur Theologiae nostrae absolute sumptae.
Ad secundum dicit quod Theologia nostra et beatorum, non sunt de iisdem veritatibus, prout manifeste patet de veritatibus articulorum fidei, de quibus est Theologia beatorum, non nostra. Et per hoc patet responsio ad formam argumenti, quod subjectum Theologiae nostrae addit ad subjectum Theologiae beatorum, quia addit esse revelatum, quia Deus ut revelatus, est subjectum Theologiae nostrae. Potest etiam dici quod non est necesse, subjectum scientiae subalternatae addere aliquid subjecto scientiae subalternantis, sed quod scientia subalternata capiat subjectum sub subjecto scientiae subalternantis : haec ille.
Sed haec responsio non satisfacit, cum dicitur quod subjectum Theologiae beatorum est Deus, ut clare visus, quia haec est ratio formalis objecti ut objecti, id est ut objicitur, hoc enim nihil est. Tum, quia objectum actu objici, dicit tantum relationem rationis, et tunc aliquid sub ratione entis rationis esset subjectum scientiae realis ut realis, cujus oppositum probatum est supra. Tum, quia nihil ponitur subjectum alicujus scientiae, nisi sub illa ratione qua praecedit illam scientiam ; sed Deus, ut clare, visus non praecedit visionem intellectus beati, patet, quia visione illa dicitur usus. Tum, quia quaero, quomodo ponitur subjectum Theologiae Dei; si sub ratione Deitatis absolute, cui tamen accidit actu videri, eodem modo debet poni respectu Theologiae beatorum. Si vero ut clare visus ; ergo sub ratione alicujus posterioris Deitate, et sic sub ratione alicujus quasi accidentaliter erit subjectum Theologiae Dei, quod est falsum. Tum etiam, quia non esset assignare aliquod subjectum Theologiae beatorum sub aliqua per se ratione, sed tantum accidentali, et sic scientia beatorum diceretur per accidens. Tum etiam, quia ex quo communiter ponitur subjectum scientiae subalternatae addere differentiam accidenlalem subjecto scientiae subalternantis, quaero an subjectum scientiae subalternantis ponatur subjectum sub aliqua ratione accidentali? Si sic, ergo non differret a subjecto scientiae subalternatae, quod est falsum, quia praesupponitur subjecto subalternatae. Si vero addat differentiam per se, id est quod subjectum scientiae subalternantis est subjectum, sub aliqua per se ratione formali, sequitur quod cum Deus, ut clare visus dicat tantum rationem formalem per accidens, non erit subjectum Theologiae beatorum, et per consequens Theologia beatorum non erit subalternans respectu Theologiae nostrae. Multae aliae rationes possent assignari, tamen brevitatis causa illas omitto. Tum etiam, quia ista positio non tantum est improbata a Scoto, sed etiam a multis aliis, ut ab Alphonso Toletano et ab aliis quam plurimis.
Ad aliam responsionem, ubi dicit quod Theologia nostra non est de eisdem veritatibus, de quibus Theologia beatorum: quaero de Theologia nostra est de ista veritate : Deus est trinus et unus? Et similiter Theologia beatorum, (idem enim est objectum respectu utriusque) aut enim Theologia nostra est de illa ut revelata, et Theologia beatorum ut clare visa? Sed hoc nihil est, quia si Theologia beatorum est de ista veritate ut clare visa, tunc sic, aut scientia Theologica beatorum terminatur ad istam : Deus est trinus et unus in se absolute, et sic habetur propositum quod non sub ratione qua clare visa.
Aut terminatur ad ipsam ut clare visam, ergo beatus prius videt illam, et post alia visione videt illam, et sic secunda visio erit tantum actus reflexus. Probatur, quia nulla cognitio terminatur ad objectum ut cognitura, nisi prius sit cognitura, sic in proposito; ergo illa prima visio hujus : Deus est trinus et unus, non erit Theologica, quod nullus diceret. Tum etiam, quia omnis Theologica, quae dicit conformitatem praedicati ad subjectum, praecedit perfectionem illius; ergo ista ut visa sive ut clare percepta, non diceretur simpliciter veritas in Theologia respectu intellectus beati, sed de hoc magis patebit in 3. d. 23. Et quod dicit, quod subjectum scientiae subalternatae non addit, etc. hoc est manifeste falsum et contra communem viam, tam Philosophorum quam Theologorum, nec oportet in hoc insistere, quia est pertractandum in primo Poster.
Alias autem rationes Doctor magis evidenles non solvit. Et multae solutiones hujus novi expositoris accipiuntur a Capreolo, ut patel intuenti opera Capreoli.