IN LIBRUM QUARTUM SENTENTIARUM
Secunda propositio (o) principalis superius posita ostenditur sic, quia lib. 2. dist. q.
De tertio (d) principali dico,quod eo modo quo potest esse definitio
Respondeo (b), plures baptizare, potest intelligi vel eumdem suscipientem, vel plures suscipientes:
QUAESTIO I. Utrum transubstantiatio sit possibilis?
Hic est (b) una opinio Innocentii de Officio Missae, part. 3. cap. de fracti one
QUAESTIO I. De essentia Sacrificii in genere.
QUAESTIO III. Virum fiat sacrificium in Missa.
QUAESTIO V. Quid offertur in hoc Sacrificio ?
QUAESTIO VII. Quisnam sit effectus hujus sacrificii ?
Joan. 20. Quorum remiseritis, etc. juncto illo praecepto: Diliges Dominum Deum tuum et te ipsum.
Praeceptum confessionis non haberi ex illo Jacobi 5. Confitemini alterutrum, etc. Suar. 4.
De quarta conclusione (f) videamus, quis, cui, quando, et quid. quis
Ad (e) quaestionem ergo dico, quod secundum Philosophum 5.
QUAESTIO I. Utrum fuerint licita aliquando bigamia ?
Dico (d) igitur quod nec propter votum continentiae proprie dictum
QUAESTIO IV. Utrum resurrectio sit naturalis
QUAESTIO V. Utrum resurrectio futura sit in instanti
(g) De tertio dico, quod animatio non est tantum in instanti propter rationem dictam in 2. artic.
.tum subdi corporali agenti ut puniatur. Hanc rejicit triplici ratione.
QUAESTIO I. Utrum in Deo sit justitia?
Oppositum primo Ethicorum : felicitas est operatio optima, etc. Item 10.
(b) In ista quaestione omnes tenentes beatitudinem consistere in
(f) Contra secundam positionem arguitur li b. I. dist. quaest.
QUAESTIO XIV. . Utrum corpora beatorum erunt agilia?
(a) Respondeo, hic sunt breviter quatuor vel quinque videnda per ordinem.
Scholium.
Septem nova Sacramenta ab ipso Christo instituta fuisse, et adducit testimonia Scripturae de singulis. Habetur in Trid. sess. 7. can. 1. vide Aug. ep. 118. c. 1. et 19. contra Faust. 13. Ambr. 4. de Sacram . 4.
Secunda (d) conclusio hic declaranda, sit haec : Omnia instituta sunt a Christo vel a Deo pro tempore istius legis. Quod breviter ostendo hic, quia de singulis in locis eorum propriis plenius apparebit. De Baptismo patet, quia fuit institutus a Christo vivente, quia discipuli baptizabant, ut patet Joan. 3. et praeceptum fuit ut publice praedicaretur, Matth. ultimo : Ite, docete omnes gentes, baptizantes eos, etc. De
Eucharistia patet ejus praedicatio diffusa, Joan. 6. sed institutio in Coena Matth. 26. De Confirmatione patet institutio, Joan. 20. Accipite Spiritum sanctum, etc. vel in die Pentecostes, Act. 2. De Poenitentia dicitur, quod est instituta Jacob. 5. Confitemini alterutrum, etc. sed hoc non videtur probabile ex processu litterae, quia
. statim sequitur : Orate pro invicem, etc. Manifestum est enim, quod per illud sequens non intendebat aliquod Sacramentum instituere, nec promulgare: nec etiam erat apud Jacobum auctoritas instituendi aliquod Sacramentum, sicut post tangetur in ratione ponenda ad istam conclusionem. Melius ergo est, ut dicatur institutum fuisse, Joan. 20. Accipite Spiritum sanctum, quorum remiseritis peccata, etc. et promissum Matth. 16. Tibi dabo claves regni coelorum, quodcumque ligaveris, etc. Ista enim potestas non erat principaliter dimittendi peccata, quod est Dei proprium, sed arbitrandi de dimissione peccati, arbitrio approbato a Deo ; sic autem arbitrari est in foro Poenitentiae solvere vel ligare.
De Extrema Unctione dicitur, quod Jacob. 5. Infirmatur quis in vobis, etc. Sed licet ibi promulgaverit illud Sacramentum, est melius dicere, quod fuerit institutum a Christo. Legimus enim Marci 6. quod Apostoli ungebant oleo multos infirmos, et sanabantur. Constat quod hoc non fecerunt, nisi in virtute Christi, qui instituerat illam unctionem virtuosam.
De Matrimonio apparet Matth-19. Non legistis (ait Christus) quia masculum et foeminam fecit eos, supple Deus, et dixit, supple per os Adae: Quamobrem relinquet homo, etc. ubi Christus approbat et ratificat id quod Deus in statu innocentiae per os Adae publicavit.
De Ordine, Matth. 26. Hoc facite in meam commemorationem, et Joan. 20. Quorum remiseritis peccata, etc Haec enim duo pertinent ad ordinem sacerdotalem, scilicet potestas respectu corporis Christi veri, et potestas respectu corporis Christi mystici, ut dicetur in materia de Ordine.
Quod autem haec omnia a solo Deo fuerint instituta, patet per illud quod tactum est in generali de institutione Sacramenti. Nulli enim competit signum instituere practicum, nisi vel respectu alicujus actus sui proprii, vel respectu alicujus, qui subest sibi, quantum ad illum actum: Sacramentum autem est signum practicum respectu effectus Dei proprie, et Deus non potest in actu sibi proprio alicui alii subesse: ergo, etc.