REPORTATA PARISIENSIA LIBER TERTIUS.
QUAESTIO II. Utrum Christus sit aliqua duo
QUAESTIO I. Utrum haec sit vera
QUAESTIO UNICA. Utrum Christus fuerit impeccabilis ?
QUAESTIO I. Utrum in Christo sint duae voluntates ?
Scholium.
Explicatis conditionibus ad adoptionem re quisitia, resolvit unum ex duobus tenendum, vel Christum esse filiam adoptivum, et Patres noluisse uti illa voce propter haereticos, qui asserebant esse tantum adoptivum, et nullo modo naturalem, quomodo Damascenus negavit Mariam Christotocon, ne faveret haereticis id asserentibus, negantibusque eam esse Theotocon. Pro hac parte vide in Oxon. hic in Scholas ad num. 3. et 5. ubi ostendi loquendo proprie, potius dicendam generationem Christi adoptivam quam naturalem, et reprehendendos esse Doctores, qui hanc durius censuerant. Vel dicendum est Christum non esse adoptivum, quia in generatione habuit aliquid, ratione cujus de congruo debebatur sibi haereditas, scilicet unionem hypostaticam, qua Angeli, Maria, et innocentes caruerunt.
Dico igitur ad quaestionem, quod vel Sancti negarunt Christum esse filium adoptivum Dei, propter haereticos, qui solum dixerunt eum filium adoptivum, et nullo modo naturalem, et ideo cum illis noluerunt Sancti communicare, propter malum intellectum, ideo dixerunt absolute quod non est filius adoptivus, sicut dicit Damascenus de beata Virgine contra haereticum, quod ipsa non est Christotocos, quia noluit communicare cum eo, qui dixit quod tantum fuit filius Virginis secundum naturam humanam, sed quod fuit Theotocos. De virtute tamen vocis potest Christus dici filius adoptivus Dei, sicut unus alius homo, quia prius natura habuit naturam, quam ordinaretur ad haereditatem ; et sic fuit sufficienter extraneus.
Vel dico quod pro tanto dicunt Sancti quod Christus non est filius adoptivus Dei, si debeat sustineri de virtute vocis, quia ille qui debet esse filius adoptivus alicujus, oportet quod sic generetur, quod sua generatio non requirat concomitanter de congruo, quod habeat jus haereditandi ; et ideo beata Virgo potest dici adoptari, quia sua generatio non requirit concomitanter de congruo quod habeat jus haereditandi. Sed generatio Christi hominis naturaliter requirit eum concomitanter habere jus haereditandi, quia hoc requirit unio personalis de congruo, imo magis de congruo, quam passio exhibita pro aliis ; sed si aliquis ex generatione naturali haberet concomitanter passionem Christrsibi applicatam, de congruo concomitanter haberet jus haereditandi ; igitur magis generatio naturae humanae unita Verbo.
Ad primum principale, quod esse filium Dei adoptivum, non est ratione naturae, sed naturae gratae, dico quod ratione naturae, quae requirit concomitanter ex generatione naturali sua, quod habeat jus haereditandi.
Ad aliud, cum dicitur quod esse filium adoptivum Dei est dignitatis, dico quod solum est dignitatis suppletis indignitatem, quia quamdam imperfectionem connotat, sicut dignitatis est in sutore quod sit bonus sutor, in Rege tamen esset indignitatis.
Ad aliud, dico sustinendo primam responsionem, concedendo quod omne praedestinatum est adoptatum de virtute vocis ; vel sustinendo quod Christus non dicatur filius adoptivus Dei, de virtute vocis, dico quod non sequitur, est praedestinatus, igitur filius adoptatus, quia generatio sua requirit concomitanter de congruo, quod habeat jus haereditandi, licet aliquo modo posset Christus dici adoptatus, non tamen filius adoptivus.