Glossa. Congrue sequitur ut post adoptionem filiorum, regnum petamus, quod filiis debetur; unde sequitur adveniat regnum tuum. Augustinus de serm.
Dom.. Quod non ita dictum est, quasi nunc non regnet etiam in terra, semperque in ea regnaverit. Adveniat ergo accipiendum est ut manifestetur hominibus.
Nulli autem licebit ignorare regnum dei, cum eius unigenitus non solum intelligibiliter, sed etiam visibiliter venerit iudicare vivos et mortuos. Tunc autem esse futurum iudicii diem dominus docet, cum evangelium praedicatum fuerit in omnibus gentibus; quae res pertinet ad sanctificationem nominis dei. Hieronymus. Vel generaliter pro totius mundi petit regno, ut diabolus in mundo regnare desistat; vel ut in unoquoque regnet deus, et non regnet peccatum in mortali hominum corpore.
Chrysostomus super Matth..
Vel nostrum regnum petimus advenire a deo nobis repromissum et christi sanguine acquisitum; ut qui in saeculo ante servivimus, postmodum christo dominante regnemus. Augustinus ad probam.
Regnum namque dei veniet, sive velimus sive nolimus. Sed desiderium nostrum ad illud regnum excitamus, ut nobis veniat, atque in eo regnemus.
Cassianus collat.. Vel quia novit sanctus testimonio conscientiae suae, cum apparuerit regnum dei, eius se futurum esse consortem. Hieronymus attendendum autem quod grandis audaciae sit et purae conscientiae postulare regnum dei, et iudicium non timere.
Cyprianus de orat. Domin.. Potest etiam et ipse christus esse regnum dei, quem venire quotidie cupimus, cuius adventus ut cito nobis repraesentetur optamus; nam cum resurrectio ipse sit, quia in ipso resurgimus, sic et regnum dei potest intelligi, quia in illo regnaturi sumus. Bene autem regnum dei petimus, idest caeleste, quia est et terrestre regnum. Sed qui renuntiavit iam saeculo, maior est etiam honoribus eius et regno; et ideo qui se deo et christo dedicat, non terrena, sed caelestia regna desiderat. Augustinus de bono persev..
Cum autem petitur adveniat regnum, quid orant qui iam sancti sunt, nisi ut in ea sanctitate quae iam illis data est perseverent? neque enim aliter veniet dei regnum, quod his qui perseverant usque in finem, certum est esse venturum.